Daily Gospel Meditation (2/18/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 1:12-15 & 1 Pet. 3:18-22

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 1

Verses 12-13

12 Non est ignavus aut languidus Spiritus ille coelestis, igneus est; ac statim vim suam exserit, ubi semel corripuerit animum hominis: segnis ac lentus est spiritus humanus, neque quicquam cogitat, nisi terrena et humilia. Caeterum in quibus iam mortificatus est spiritus carnis, et aguntur Spiritu Dei, mox ad fortia sublimiaque grassantur, ad certamen cum immundo Spiritu, quem non dubitant in se provocare: nimirum freti praesidio Spiritus coelestis, qui fortior est omnibus qui repugnant Evangelio. Iesus igitur in se exprimens, quid a nobis fieri vellet, statim a baptismo Spiritus vigore actus est in desertum.

13 Illic commoratus est quadraginta dies, ac noctes totidem, perseverans in precationibus ac ieiunio: atque interim tentabatur a Satana, quem fractum, nobis devincendum tradidit, viam etiam vincendi commonstrans. Vincitur enim Spiritu Christi, vincitur assiduis precationibus, vincitur perpetua vitae sobrietate, vincitur armis Scripturae divinae. Interim abstinebat omni solatio mortalium, vivens inter bestias. Nihil erat illi periculi a turba hominum, sed commonstravit novo militi necessariam esse fugam promiscuae multitudinis, donec domita carne, ac devicto Satana, meditatione divinae Legis, ac puris deprecationibus spiritus robur iustum collegerit. Nonnullis enim tutius est versari inter bestias cum Christo, quam inter homines bestiis nocentiores. Versabatur Dominus inter bestias, sed destituto ministerio hominum, aderant Angeli, et ministrabant ei. Qui reiiciunt omnes huius mundi voluptates, his adsunt solatia coelestia. Nobis baptizatus est Christus, nobis deprecatus est, nobis testimonio Spiritus et Patris insignitus est, nobis secessit, nobis ieiunavit, nobis tentatus est, nobis vicit. Hic mihi considera, Christiane miles, tuae perfectionis ordinem. Catechismus inducit odium vitae prioris, ac spem purgationis. His ducibus curris ad Iordanem, illic per fidem in Christum deponis maculas omnium criminum. Mox ad preces tuas et Ecclesiae, datur e coelis novus spiritus: per eum adscisceris in numerum filiorum Dei, nimirum insitus corpori Iesu Christi, qui est caput Ecclesiae. Interim non oportet militem esse securum. Dedisti nomen Christo imperatori, renuntiasti Diabolo: accepisti auctoramentum ac donativum, velut arrhabonem tui salarii, Spiritum Sanctum, ad palmam oportet contendere. Ea non contingit oscitanti, arma capessas oportet, ne te hostis, qui nusquam non insidiatur, incautum atque inermem opprimat. Oppugnabit illico mundus, oppugnabit Satanas, oppugnabit te caro tua: semper pugnandum est, ut semper vincas. Neque enim prius erit finis pugnae, quam vitae: sed tamen quo saepius hostem tuum viceris, hoc et ille discedet a conflictu debilior, et tu robustior.

Verses 14-15

14 Hic ubi gnaviter te gesseris, tum demum ad Evangelii praedicandi munus accingere, si modo huc te propellit Spiritus Dei. Dominus Iesus idoneus erat Evangelicae praedicationi, quo non aliud munus perfectius, etiam tum, quum admodum esset puer, sed nobis exemplar in sese paravit, non esse statim ac temere ad tam sacram functionem prorumpendum. Habebat Lex Mosi tempus suum: erat tempus, quo paulatim exoriente luce veritatis Evangelicae, Legis umbras oporteret evanescere: et proferente sese spiritus vigore, caro cederet. Quemadmodum autem in transformationibus rerum naturalium, quo commodior sit transmutatio, miscetur aliquid in medio, quod affinitatem habeat cum utroque. Ioannes inter Legem Mosi carnalem, et Legem Evangelicam spiritualem medius intervenit, quo facilius homines a carne ad spiritum transfigurarentur. Neque enim subito e terra fit aer, sed intercedit aqua media, quae paulatim extenuatur in liquidius elementum. Itaque quamdiu florebat Ioannis praedicatio, qui ex parte Legis personam sustinebat, (nam et Lex aliquo modo perducit ad Christum) Dominus Iesus, ne cui videretur aemulationem cum Ioanne suscipere, aut ne Legem, quam venerat absoluturus, abrogare videretur: nec palam praedicabat, nec miraculis, nisi paucis, virtutem suam exserebat: nec discipulos colligebat, quin potius semet ut Ioannis discipulum * agebat (gerebat): nos docens, non posse quenquam recte magistrum agere, nisi qui se prius obsequentem discipulum praebuisset. Caeterum posteaquam ob linguae libertatem Ioannes esset coniectus in carcerem, Christus illi veluti successit. Prius enim esse convenit, quod est carnale, posterius, quod est spirituale. Antecedit quod imperfectum est, succedit quod est perfectum. Gratia naturam imitatur. Frumentum prius in herba est, quam in spica: et infantiae succedit aetas robustior. Tendunt ad suum finem Legis ceremoniae, quae tamen Christum utcunque delinearant: emicat Evangelica lux, cuius unicus auctor est Iesus Christus. Is primum prodit in Galilaea: nam a parte Iudaeae contemtissima placuit auspicari lucis huius exortum. Non merebatur hoc honoris superba Hierosolyma: quae quum esset caeca, sibi videbatur oculata, et ob hoc ipsum magis insanabilis. Caeterum in hisce rebus, haudquaquam fortuito gestis, subest arcana quaedam rerum gerendarum significatio. Quid enim nobis designat Ioannes inclusus carceri? Nimirum obscurandam esse Legem Mosaicam, ad exortum clarissimae lucis Evanagelicae. Quid Ioannes alligatus? Nempe adstringendum esse, quod erat carnale Legis, et Evangelica gratia laxandam esse libertatem. Quid Ioannes decollatus? Videlicet iam adesse verum caput totius Ecclesiae, ex omnibus orbis nationibus congregandae. Quid autem Iesus praedicans in Galilaea regnum Dei? Haud dubie praeludit Evangelii gratiam ab impie religiosis Iudaeis, qui vetus illud caput, quod per Evangelium erat recisum, amplectebantur, ad gentes demigraturam. Nam Galilaea Syris transmigrationem sonat. Antea latebat gratia, regnabant ceremoniae: nunc illis submotis, prodit in publicum Iesus, efficax Evangelicae gratiae tum auctor, tum praeco. Itaque iuxta sensum mysticum, quicunque volunt audire Christum praedicantem, a pristinis ritibus et cupiditatibus demigrent oportet, ut novae coelestisque doctrinae possint esse capaces. Abiiciat Iudaeus sanctimoniae persuasionem: abiiciat Pharisaeus supercilium ex operum fiducia sumtum: abiiciant Pontifices Templi et victimarum gloriam: abiiciant Philosophi humanae sapientiae inania praesidia: abiiciant Reges ac tyranni stultissimam confidentiam, quam in suis opibus ponunt: abiiciant omnes gentes impios ritus, turpes cupiditates, et audiant novum praedicatorem Iesum, non humana docentem, sed coelestia. Loquitur ex aequo omnibus, audiant pariter omnes. Est autem operae pretium considerare, quibus modis auspicetur doctrinam suam. Huius mundi Philosophi primum ea obiiciunt auditoribus, non quae sunt utilissima, sed quae ipsis concilient admirationem non vulgaris sapientiae: cum primis illud captantes ad gloriam, ut ab aliis magni nominis doctoribus dissentiant. Dominus Iesus, nec Legis auctoritatem voluit antiquare, sed non intellectam interpretatur: et perficit potius, quam destruit: nec Ioannis doctrinam, licet imperfectam, refellit: sed ab iisdem exordiis auspicatus est suam praedicationem, quibus ille coeperat. Diceres esse Ioannis discipulum, qui erat magister et auctor omnium.

15 Quid autem pradicat? quid clamat sermo Patris aeterni? Lege naturae, quam Deus inscripserat cordibus omnium mortalium, abusi sunt. Philosophorum sapientia reddidit mundum stultiorem quam fuerat. Gentium religio hactenus summa fuit impietas. Lex Mosi suis umbris, victimis ac terroribus fecit hypocritas. Lex figuris suis innuit, Prophetae suis oraculis praedixerunt venturum, qui perfectam salutem offerret omnibus gentibus. Ad hanc promissionem quoniam diu dilata est, mundus velut obsurduerat: sed non est oblitus Dominus promissi sui. Tempus, quod ille huic negotio praefinierat, iam expletum est, non est quod posthac exspectetis figuras alias, aut aenigmata Legis: non est quod exspetis novos Prophetas, ecce iam adest regnum Dei. Pro umbris emicabit veritas: pro carne succedet spiritus: pro ceremoniis corporalibus regnabit vera pietas: pro regno Satanae proferet se regnum Dei. Non est quod cunctemini: non est quod quisquam ad suae iustitiae praesidia respectet. Ad Mosaicae Legis aestimationem fortassis aliqui iusti sunt apud homines: ad Evangelicae Legis exactionem peccatores sunt omnes homines, nec est tamen quod desperetis: agnoscite morbum, et accipite remedium, tantum poeniteat vos vitae superioris, et credite Evangelio. Offertur laetus et optabilis nuntius, gratuita condonatio omnium peccatorum. Nihil opus est holocautomatis, tantum agnoscite vestram iniustitiam, et confidite Dei iustitiae, qui quod per Evangelium pollicetur, haud dubie praestaturus est. Promerebitur promissum, quisquis crediderit promittenti.

1 Pet. 3:18-22

18 Gloriosum est vobis imitari principem vestrum. Sic ille gloriam Dei Patris illustravit, totus innocens captus est, vinctus est, caesus est, consputus est, crucifixus est, pro nostris peccatis mortuus est, cum ipse nullum haberet peccatum. Iustus pro iniustis, insons pro sontibus poenas dedit, libenter obediens voluntati paternae, quo nos, qui peccatores eramus, puros et illibatos exhiberet Patri, ut et ipsi sequentes illius exemplum, inter nocentes vivamus innoxii, ac boni pro malorum salute patiamur. Semel ille duntaxat mortuus est, pro temporaria afflictione vita donatus aeterna, ne nos semel exemti a peccatis ad eadem relaberemur. Expiavit autem nos Christus, morti traditus ob imbecillitatem humani corporis quod assumserat, sed revocatus est ad vitam virtute spiritus, qui nullis afflictionibus vinci poterat.

19 Siquidem eo tempore, quo corpus illius exanime sepulchro claudebatur, spiritu vivens penetravit ad inferos: et quemadmodum apud homines mortali corpore circumdatos, ipse corporeus praedidicavit Evangelicam doctrinam, cui qui crediderunt, salutem sunt assequuti, qui icredere recusarunt, damnationis aeternae cumulum sibi accersiverunt: ita corpore posito adiit eos spiritus, qui et ipsi corporibus exsuti degebant apud inferos, eisque praedicavit iam adesse tempus, quo praemium caperent suae pietatis, quod olim veriti iustitiam Dei, nec se sint ulti de malis, et innoxii vixerint inter nocentes:

20 Ac denuntiavit, eos se digna passuros, qui temporibus Noe cum appararetur arca, et exspectaretur diluvium immitendum a Deo mortalium sceleribus irritato, non crediderunt, sed abusi sunt lenitate divina, cum viderent id, quod minitabatur, in annos aliquot proferri. Itaque diluvium irruens perdidit omnes, exceptis perpaucis, nimirum octo duntaxat, qui se iuxta Noe consilium commiserunt arcae, nec absorpti sunt diluvio. Et illis itaque temporibus fides non caruit suo praemio. Nec enim sivit Deus perire sibi fidentes toto pectore. Nec increduli possunt effugere vindictam Dei, etiamsi vos non sitis ultores. Vobis enim satis est quod obeditis Deo, caeterum impiorum ultionem illi relinquite.

21 Iam quod fuit illis arca Noe, hoc vobis est baptismus, quod illis diluvium, hoc impiis aeternam supplicium, praedicatum iis, qui non obediunt Evangelio. Satis erat Noe denuntiasse venturum diluvium, satis erat ostendisse quo pacto liceret effugere periculum, si poenitentia placassent iram Dei, quam in se suis sceleribus provocarant. Vobis quoque satis sit innocentia vestra, satis sit aliis denuntiasse, quod praemium paratum sit credentibus Evangelio, quae poena maneat incredulos. Si pauci servantur per fidem, vobis non imputabitur. Si bona pars hominum perit incredulitate, suopte vitio perit. Sic Deo visum est, aperire discrimen bonorum ac malorum. Baptismus rite acceptus, servat ab exitio; ac diluit sordes non corporum, sed animorum. Repudiatus perdit in aeternum, ac scelerum gravioribus undis involvit. Itaque quod aliis saluti est, accedente fide, hoc incredulis ac rebellibus adfert exitium. Neque tamen vobis satis est, quod per baptismi diluvium periere peccata, periere pravae cupiditates pristinae vitae, nisi adsit conscientia, per omnem deinde vitam respondens beneficio divino. Mortuus est Chrisus, sed semel duntaxat, resurrexit, nunquam moriturus, ac nobis per baptismum ita semel occiduntur scelera vitae prioris per Christi mortem, ut post in illo redivivi innocentiae, nunquam relabamur in peccata, quod quidem in nobis est. Id fiet, si veluti deposita mortalitate, totis animis ad coelestem illam vitam adspiremus, cuius haereditas manet obedientes Evangelio. Sic enim resurrexit Iesus Christus, ut deinde non sit mortatus in terris, sed a mortalium consortio sese subduxerit in coelum, atque illic fruens immortalitatis gloria, assidet Patri dexter, non quidem sine corpore, sed in quod iam nullum ius habet mors: quae dum absorbere conatur innocentem, prorsus absorpta est, dumque sibi praedam opimam pollicetur, ipsa praeda fuit.

22 Porro Christi victoria, nostra est victoria, et quod in illo praecessit gloriae, nobis ostenditur, si modo perseveremus in eo quod coepimus, et illius vestigiis inhaereamus. In illum nihil valuerunt immproborum afflictiones: imo his tolerandis vicit, trimphat, ac regnat sublimis sedens coelis, superior Angelis omnibus, aut quicquid est alioqui virtutum ac potestatum. Vobis aperuit viam in coelum, ut eadem via, qua ille ingressus est, vos quoque eodem grassemini. Parata certaque est haereditas, cuius ille pro vobis quoque possessionem adiit, si modo vos ea praestetis dignos: hoc est, si innocentiae, quam ille gratis donavit, iunxeritis studium benemerendi de omnibus, etiam de malis et affligentibus vos, quod quidem sit in vobis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!