Erasmu's Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 5
Verses 27-32
27 Iesus autem digressus illinc quum docuisset apud Lacum, docens interim nullo non loco spargenda semina sermonis Evangelici, praeteriens conspexit publicanum quendam nomine Matthaeum, qui idem dictus est Levi, filium Alphaei, sedentem in telonio. Non id casu accidit, sed adspexisse delegisse erat. Delegit autem publicanum in consortium Apostolorum, ut suos doceret, nullum hominum genus repudiandum ab Evangelica professione, modo relictis pristinae vitae studiis, totos sese dedant pietati. Ait igitur illi: Sequere me.
28 Atque is ad vocem Iesu, velut efficaci quopiam incantamento transformatus in alium hominem, surgit, et relictis ut erat omnibus, sequutus est Dominum. Iam hoc erat insignius miraculum, hominem infami quaestui deditum, et negotiis inexplicabilibus involutum, repente vertere in alium, quam paralytico suos nervos reddere. Atque hoc ipsum iam tum urebat Pharisaeos, quod ipsis contemtis adscisceret publicanos, quorum commercio Iudaei sibi videbantur inquinari, sed accessit quod invidiam illorum cogeret erumpere.
29 Matthaeus enim iam factus Christi discipulus, domi suae convivium magnificum instruxit. Eo non dedignatus est venire Iesus cum discipulis suis. Simul autem vocatus erat magnus numerus publicanorum, quos ut Matthaeus habuerat prioris instituti sodales, ita cupiebat habere novi instituti sectatores.
30 Id conspicientes Pharisaei et Scribae, iam non continent impium murmur animi sui, nec audent tamen interpellare Dominum, sed discipulos appellant, apud hos suggillant praeceptorem, quo ab illo alienarent. Aiunt autem: quum deceat sanctos cum sanctis habere commercium, cur vos publicanos et peccatores palam infames non solum admittitis ad colloquium, verum etiam in ipsorum aedibus familiariter editis ac bibitis cum illis, nec mensam communem aversamini, non vulgare necessitudinis symbolum?
31 Iesus autem intelligens, quorsum tenderet haec Pharisaeorum impia murmuratio, pro discipulis respendet illis: Quid, inquit, calumniamini, quod cum publicanis et peccatoribus habeam consuetudinem? Imo cum nullis potius me decet habere commercium. Apud quos enim magis decet versari medicum, quam apud aegrotos?
32 Ego in hoc veni, ut medear animabus peccatorum morbis obnoxiis. Et sanabiliores sunt hi palam peccatores, agnoscentes morbum suum, et ideo medicum accersentes, quam alii qui sibi sani videntur, iustitiae specie sese venditantes apud homines, quum intus gravioribus malis laborent, et insanabilius aegrotent, quam hi quorum morbus in aperto est. Quare cum medicus sim, non par est mihi indignari iustos, ut sibi videntur, si cum ipsis non habeam consuetudinem, quum sanis non sit opus medico. porro qui vere iusti sunt, non debent invidere peccatoribus, ad meliorem vitam resipiscere conantibus. Quod si faciant, non minus damnandi sunt, quam si qui sanus est indignetur medico, visenti aegrotum ut eum morbo levet. Nam in animi negotio sanus non est ipse, qui sanitatem invidet aegrotanti: et ipse morbo tenetur, qui quum possit, non sublevat morbo proximum suum. Hac tam mansueta, tamque probabili responsione Dominus Iesus et patrocinatus est suis discipulis, nondum satis instructis ad retundendum Pharisaeorum et Scribarum malitiosas captiunculas, et suam erga peccatores comitatem docuit esse misericordiam, non favorem iniustitiae, et eorum arrogantiam tacite, sed acriter coarguit, qui magno supercilio despicerent caeteros homines, quum ipsi hoc ipso essent immedicabiliter impii, quod sibi falso placerent nomine religionis.