Daily Gospel Meditation (2/16/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 9:14-15

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 9

Verses 14-15

14 Post haec discipuli quidam Ioannis, qui quodam humano affectu subinvidebant Iesu, de magistro suo Ioanne, veluti de praestantiore gloriantes, iuncti Pharisaeis adeunt Iesum, nec verentur illum in os calumniari, quod nimis indulgenter haberet suos discipulos, minusque severe institueret quam Ioannes suos, cum arctiorem quandam disciplinam videretur polliceri. Duabus autem rebus Pharisaei potissimum captabant apud populum opinionem sanctimoniae, ieiuniis, ac precationibus. Rogant itaque Iesum, quare nos discipuli Ioannis et Pharisaei, frequenter ieiunamus, ac precamur ex institutione maiorum, qui docuerunt preces ieiunio commendari: discipuli tui non ieiunant aeque? 15 Ad hanc manifestam calumniam, quoniam ipsum petebat, non discipulos, Iesus humanissime respondit, sic ut nec Ioannis taxaret institutionem, nec aliorum ieiunia simpliciter damnaret, sed tantum ostenderet indulgentiam, qua in suos uteretur, non esse negligentiae, sed artificii, quo paulatim illos adduceret ad maiora; veluti cum prudens literator, et peritus artifex formandae pueritiae, primam ac teneram aetatem non statim deterret rebus asperioribus, sed blandimentis allectat ad difficiliora. Ac responsionis occasionem mutatur ab ipsius Ioannis testimonio, de Iesu testificantis apud eos, qui suspicabantur ipsum esse Christum: Qui habet, inquit, sponsam sponsus est, amicus autem eius adstat, ac vehementer gaudet, quod audiat vocem sponsi: Iesum indicans esse sponsum, quem Psalmi vaticinium promiserat tanquam sponsum processurum de thalamo suo, se nihil aliud quam sponsi amicum. Hunc igitur Ioannis sermonem Iesus illis revocans in memoriam, ait: Num filii, qui in recentis sponsi thalamo versantur, ubi laeta esse decet omnia, possunt Iudaico tristique ieiunio torqueri, praesertim cum sponsum habeant praesentem? Nolite interim eis invidere hanc laetitiam, non diu duraturam. Sinite illos hac indulgentia leniter ac suaviter duci ad perfectiora. Habent nunc sponsum, et in hoc sunt toti; non vacat illis ieiunare, et teneriores sunt, quam ut ferre possint. Grandescunt interim, et veniet tempus cum ab illis auferetur sponsus, tunc firmiores non solum ieiunabunt ultro, sed asperioribus etiam ferendis erunt pares. Iudaei summam religionis collocant in crebris ieiuniis ac precationibus prolixis. Haec ut damnanda non sunt, si non ad inanem gloriam, sed ad pietatem adhibeantur, ita fortiora quaedam ac magis ardua spectat Evangelica doctrina, ad quae meos paulatim formo, fingoque.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!