Daily Gospel Meditation (2/15/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 9:22-25

Table of Contents

Erasmus' paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 9

Verse 22-25

22 Oportet enim, inquit, Filium hominis multa perpeti, et reprobari a Senioribus, et Scribis, et principibus Sacerdotum, denique occidi etiam, ac mox tertio die resurgere. Cavendum igitur, ne vel huius nominis gloria nunc praedicata, ob corporis afflictionem ac mortem, fidem non inveniat, ac mortem meam impediat. Quum autem Patrum ad mentionem mortis inhorrescentem, et ad diversa consilia cohortantem compescuisset, coepit et suos discipulos ad imitationem suae mortis adhortari, dicens: Sic visum est Patri, hac via perveniendum ad gloriam.

23 Qui vult esse meus discipulus, si cupit esse particpes felicitatis, debet imitator esse mortis. Non satis est me consectari pedibus, factis sequatur oportet, alioqui non agnoscam discipulum. Quisquis enim accesserit ad Evangelii praedicationem, se totum abneget, et omnibus huius vitae curis semel renuntiet oportet, opibus, voluptatibus honoribus, cognatis, affectibus, denique vitae ipsi, tollatque crucem suam quotidie, semper animum habens paratum ad omnia, quae me videtis perpeti. Praecedam magister, sequatur qui volet esse discipulus.

24 Nec est quod metuatis vobis exitium. Sic perire, servari est. Quisquis enim mea causa vitae iacturam fecerit, is vitam suam in tuto collocavit. Contra, qui resiliens ab Evangelico negotio, voluerit servare vitam corporis, is perdet animae suae vitam, quae vera denique vita ducenda est.

25 Huius servandae gratia rerum omnium iacturam accipere prudentis est. Quid enim profuerit homini, si lucrifecerit quicquid hic mundus habuerit expetendum, quum sui ipsius iacturam faciat? Homine pereunte, pereunt et illa quae paraverat. Totus autem perit, qui perdidit vitam aeternam.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!