Daily Gospel Meditation (2/14/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 6:1-16, 16-18; 2 Cor. 5:20-6:2

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 6

Verses 1-6

1 Ostendi quibus rebus oporteat vos excellere iustitiam Scribarum et Pharisaeorum, si velitis esse mei discipuli. Nunc ostendam in his, quae vobis videntur cum illis esse communia, quis sit vitandum. Est enim tacita quaedam pestis, quae vere vitiat omnia Pharisaeorum benefacta, sic, ut apud Deum nullam omnino laudem promereantur. res est sancta, beneficentia sublevare egentes. Res pia est, puris precibus cum Deo colloqui. Res est religiosa ieiunium; atque harum rerum ostentatione Pharisaei sibi vindicant opinionem eximiae cuiusdam sanctimoniae apud homines, cum Deo displiceant, qui non faciem intuetur, sed cor. Itaque merito discplicent, quia cor habent inani gloria vitiatum. Auram populi venantur, potius quam bonam conscientiam apud Deum, et dum hic captant inane praemium, frustrantur eo quod solum erat expetendum. Haec pestis per cuniculos quosdam irrepens, clanculum insidiatur etiam iis, qui in virtutis stadio aliquo usque progressi videntur. Vos igitur hac in parte cautos ac circumspectos esse volo, ne cum erit aliquid piorum operum praestandum, ideo malitis apud homines facere, quam soli, ut ab illic conspecti laudem et gloriam humanam venemini. Semper benefaciendum sive videant homines, sive non videant. Semper enim vos intuetur Deus, a quo praemium exspectatis. Alioqui si ex benefactis laudem captatis apud homines, praemium amittitis apud Patrem colestem. Non est semper celandum bonum opus, sed non est agenda fabula conspectibus humanis, veluti faciunt histriones e proscenio saltantes fabulam, quibus nihil aliud studio est, quam ut oculis et auribus populi placeant. Atqui non potest semper optima sequi, qui semet ad vulgi iudicia accommodat. Sic enim est observiendum hominibus, ut illos ad vestros mores pelliceatis, non ut vos ad illorum mores degeneretis. Veram virtutem ultro sequitur sua laus, etiam cum fugitur. At ea demum vera laus est, cum contingit non ambita, nec affectata. Atque hoc ipsum quod gloriae nascitur ex benefactis, totum est Deo transcribendum. Illi displicebitis simul atque vobis placebitis, vobis vindicantes quod totum illius est munificentiae.

2 Ergo quisquis es Evangelicae Legis sectator, cum tua largitate sublevare paras pauperum inopiam, noli facere quod solent hypocritae, nimirum homines histriones et fucati personatique, qui cum videantur liberales ac misericordes, animo et avari sunt et crudeles, nihil enim illos commovet calamitas proximorum, sed avidi gloriae, paululo pecuniae mercantur auram popularem, nihil omnino daturi, si soli conspiciant fratrem vel fame morientem. Itaque quoties aliquid largiuntur pauperibus, non quaerunt solitudinem, sed prodeunt in conciliabulis hominum et vicis, nec aliter quam fabulam acturi, tubae contu multitudinem ad spectaculum evocant, simul et miseris exprobrantes suam clamitatem, et sibi stultissimam quandam gloriam venantes ab hominibus. Vultis audire quid proficiant? utcunque applauserit populus, apud Deum perdiderunt mercedem benefacti sui, qui pium opus ex animi sincero affectu metitur. Qui ad gloriam dedit beneficium, vendidit, non largitus est.

3 Te vero tantum oportet abesse ab istorum affectu, ut cum confers beneficium, ne sinistra quidem sciat quid faciat dextera tua, et adeo non desideres hominem spectatorem, ut si fieri possit, nec ipse scias te facere, quod recte facis, ac velut oblitus facti tui, nec imputes homini, quod benefeceris, nec tibi hoc nomine placeas, quod dederis, sed tantum in sinu gaudeas, quod refocillatus sit egenus.

4 Quid tum, si nesciant homines, imo si ne ipse quidem qui iuvatur, norit auctorem beneficii? Tibi satis est quod testem habes Patrem, cuius oculos nihil omnino fugit. Is tibi reponet praemium, etiamsi ab homine nihil *reddet (redeat) gratiae.

5 Similiter autem cum precamini Deum, ne sequamini morem Hypocritarum, qui stare gaudent in conciliabulis hominum, et in angulis platearum, quoties precantur, non ob aliud, nisi ut conspiciantur ab hominibus, a quibus sanctimoniae laudem aucupantur. Placeant sibi, placeant aliis, huiusmodi gloriosis precationibus: illud affirmo vobis, iam habent praemium suum, nimirum hoc quod captabant. Quid autem inanius hac mercede? Et ob fucatam falsamque gloriolam sese frustrantur ipsi tam felici praemio, quod Deus erat repensurus, si precum suarum puram ac sinceram victimam ipsius oculis obtulissent? Tu contra facito.

6 Cum precaris, fugito turbam, ingredere secretum cubiculi tui, et occlusis foribus, in abdito exprome coram Patre sinceras preces tuas. Satis est, quod illum habes spectatorem tuae pietatis, cui nihil occultum. Is tibi mercedem reddet aeternam. Atque haec docendi gratia crassioribus exemplis proposui; non enim nefas est aliquando largiri beneficium testibus hominibus, aut orare in frequentia multorum; sed tum nescit in sinistra, quid faciat dextera, cum opus caritatis nullo humanae vanitatis affectu vitiatur. Tunc abditus es in cubiculo tuo, cum ea sinceritate mentis Deum alloqueris, quasi nullus hominum te videret. Qui in coetu multorum orat, nihilo segnius, imo fortasse vehementius oraturus, si solus esset, orat in abdito cubiculo: neque enim dextera et sinistra aut cubiculi secretum in rebus sunt, sed in affectibus.

Verse 16-18

16 Nunc audite quantum oporteat et ieiunia vestra distare ab illorum ieiuniis, si velitis esse grata Patri, vobis frugifera. Nec enim ieiunium Deo commendat abstinentia cibi, sed affectus purus animi, soli Deo placere gestientis. Proinde vos quoties pietas hortabitur ad ieiunandum, ne velitis imitari quosdam non ieiunatores, sed ieiunii simulatores, frontis tristitia ieiunii personam prae se ferentes, cum re ipsa non hoc agant, ob quod ieiunium debet adhiberi, nimirum vel ob placandum Deum, vel ob corporis castigationem, quo liberior sit animus sacris rebus vacaturus; sed hoc fuco laudem inanem captant apud homines, quibus Deo contemto fabulam hanc agunt. In hoc enim ad pallorem et tristitiam obnubilant facies suas, quo vel ipso corporis habitu conspicuum sit hominibus eos ieiunare. Illud habetote certum, nihil est quod ob ista benefacta mercedem exspectent a Deo: iam enim habent praemium suum, hoc assecuti quod aucupabantur ieiunio.

17 Tu vero quoties ieiunas, dissimula magis ieiunium, et uncto capite lotaque facie laetitiam prae te feras, ne te sentiant homines ieiunare.

18 Neque putes infrugiferum esse ieiunium, quod latet homines. Tibi satis est, quod Pater tuus videt, cui nihil est occultum. Et is, qui cernit in occulto, pro inani laude mortalium solidam mercedem reponet tibi. Neque rursus haec dico, quod impium sit aliquos habere tui ieunii conscios, sed quod animus debeat ab affectione laudis abhorrere. Tunc nemo mortalium videt te ieiunantem, quando tu non in hoc ieiunas, ut a quoquam videaris. Tunc solus Deus videt te ieiunantem, quando ieiunas hoc animo, ut nihilo minus libenter sis ieiunaturus, etiamsi nemo viderit mortalium. Haec vulgus hominum non animadvertens, dum visibilia quaedam apud homines praemiola venatur, sese frustratur invisibili veroque bono, quod pro recte factis largitur Deus.

2 Cor. 5:20-21

20 Hac igitur ab eo commissa legatione fungentes vice Christi, tanquam Deo vos exhortante per nos, obsecramus nomine Christi, ut omissis pristinis vitiis reconciliemini Deo.

21 Nam is ut semel nos a peccatis eximeret, Filium suum, cum sit ipsa iustitia, quodam modo vertit in peccatum, ut carne, quae in nobis peccato est obnoxia, cinctus, fieret hostia pro nostris sceleribus expiandis, quasi facinorosus inter facinorosos cruci affixus, quo nos, qui nihil aliud quam peccatum eramus, per illum commutaret in iustitiam, non nostram, neque Legis, sed Dei, cuius clementia condonata sunt admissa, ut posthac nos insitos Christo pro iustis haberet, qui illum pro nobis habuit pro peccatore.

2 Cor. 6:1-2

1 Cupit hoc Christus, cupit hoc Deus, ut ipsius beneficium sit in vobis efficax. Proinde nostra opera simul et Dei voluntatem exsequentes, et vestrae saluti consulentes, obtestamur vos, ne committatis, ut semel gratis a peccatis exemti, in pristinam vitam relabentes, in vanum receperitis gratiam Dei. Nunc licet sarcire, si quid labimur, at idem non semper licebit.

2 Sic enim loquitur Deus apud Esaiam Prophetam: In tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis succurri tibi. En adest nunc tempus illud a Deo promissum, placabile, quo Deus non aversatur peccatorem ex animo resipiscentem: en adest dies ille, quo pie vivendo slautem assequi liceat. Sequetur formidabilis ille dies, quo frustra quaeretur reconciliatio.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!