Daily Gospel Meditation (2/13/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 8:14-21

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 8

Verses 14-21

14 Hic inter navigandum, non veniebat in mentem discipulis, quod per oblivionem sibi non prospexissent de panibus. Nam unum duntaxat panem secum habebant in navi.

15 Iesus autem sciens illos oblivione securos esse, non fiducia erga ipsum, revocavit admonendo curam. Quanquam haec sollicitudo non tam ex diffidentia proficiscebantur, quam ex incogitantia et oblivione humana. Intentis iis, quae dicebat ac faciebat Iesus, non succurrebat de panibus: et nobis expediebat illos frequenter oblivisci quinque panibus satiatae multitudinis, quo videlicet nostris animis altius infigeretur, nihil defuturum his, qui sincero corde adhaerent Christo. Satis prospectum est illi navi, quae unicum habet panem, qui est Christus Iesus. Itaque voluit illorum elicere sollicitudinem, quo mederetur, ac praecepit eis, dicens: Videte diligenter, ut caveatis a fermento Pharisaeorum, atque a fermento Herodis.

16 Ea vox audita quidem, sed non intellecta, revocavit discipulis seram sollicitudinem providendi de commeatu. Itaque coeperunt inter se mussitare: Panes non habemus. Aliud enim ex alio veniebat in mentem. Audito fermento, reminiscuntur panum omissorum. Hac de re tacite mussant, quasi peccassent incogitantia, quod panes non emissent.

17 Verum haec oblivio grata est Iesu, quoties ardore coelestium, obliviscimur rerum corporalium. Verebantur obiurgari de negligentia, sed obiurgantur de supervacanea cura. Quid, inquit Dominus, disputatis inter vos, solliciti quod non habetis panes? Tot praeceptis institui, tot exemplis edocti, toties admoniti, nondum animadertitis, nec intelligitis?

18 Adhuc cor habetis occaecatum: et oculos habentes, non videtis: et aures habentes, non auditis? Non saltem illud memoria tenetis, quod nuper bis exhibitum est vestris oculis?

19 Vidistis nuper quinque panes a me fractos, a vobis distributos, suffecisse quinque millibus hominum usque ad saturitatem. Et quot reliquiarum sportas tum sustulistis? Aiunt: Duodecim.

20 Deinde quum simili modo septem panes sufficerent quatuor millibus, quot cophinos implestis reliquiis. Dicunt: Septem.

21 Tum Iesus: Qui fit igitur, ut toties tot modis edocti, nondum intelligatis istam de victu sollicitudinem esse supervacaneam, quodque monui de vitando fermento Pharisaeorum et Herodis, non pertinere ad panes, sed ad doctrinam illorum vitandam, ne et vos seducamini, quemadmodum illi seducunt multos? Paululum fermenti totam afficit conspersionem: quod si vitiosum est, corrumpitur tota conspersio. Prae se ferunt speciem pietatis, quum plurimum absint a vera pietate: atque inter se dissident opinionibus, cum turpiter errent utrique. Siquidem Herodiani frequenter errant ob ignorationem divinae Scripturae, non credentes futuram corporum resurrectionem, propterea quod nihil esse credant, nisi quod vident: Pharisaei quum teneant Scripturas, excaecati malis cupiditatibus, reluctantur verae pietati. Ab horum doctrina vobis summopere cavendum est, ne et ipsi inficiamini, et alios post inficiatis vestro contagio: sed amplectamini panem Evangelico fermento affectum, ut hunc sincerum et aliis distribuatis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!