Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 8
Verses 11-13
11 Quoque saepius patefiat Pharisaeorum incredulitas, et huc egressi sunt, non ut sanarentur, sed ut calumniarentur. Invidebant enim miraculis Iesu: invidebant et populo tot beneficiis adiuto. Coeperunt itaque disputare cum Iesu, quasi miracula, quae promebat, non gererentur virtute coelesti, quod essent humilia ac plebeia. Proinde si vellet Pharisaeos, homines longe supra vulgus positos, quasique coelestes, sibi credere, exigebant ut signum aliquod ederet e coelo, quemadmodum Moses impetravit manna e coelo: et Elias precibus suis effecit, ut ignis, subito delepaus e coelo, consumeret et holocaustum, et ligna, et aquam denique, quae constiterat in lacunis iuxta altare.
12 Dominus autem sciens illos calumniaturos, quicquid fecisset, (probabilius enim poterant tribuere Beelzebub, si quod ostentum e sublimi proditum fuisset, ubi versantur principes tenebrarum harum; praesertim quum Magorum familiare sit, subito ciere imbres, excitare tonitruum ac fulmen, movere grandinem ac tempestatem, quam ea, quae oculis videbant, auribus audiebant, et manibus contrectabant) ingemuit spiritu, declarans se dolere de illorum incredulitate tam pertinaci. Ac velut indignans, apud sese loquutus est: Quaenam est haec natio tam perversa, ut tot visis miraculis, adhuc signum requirat, quasi nullum antehac viderit? Deinde versus ad Pharisaeos, ait: Illud confirmo vobis, non dabitur nunc huic nationi signum, quod tentandi gratia postulat e coelis: sed dabitur signum, quod non exspectat, ex inferis. Id erit signum Ionae. Ille quum tribus diebus absorptus crederetur exstinctus, praeter omnium spem redditus est e ventre ceti: sic Filius hominis ad triduum abditus in sinu terrae, praeter exspectationem vestram redivivus exsiliet.
13 Hunc sermonem quum non intelligerent Pharisaei, reliquit eos veluti deploratos; ac reversus ad navim, transmisit Lacum. Ita Dominus Iesus sitiens humanae salutis, subinde vertit solum, non victimas quaerens, quarum iam olim satur erat, sed fidem: eam autem aegre invenit in terris, sed ubivis potius, quam apud Sacerdotes, Scribas, Pharisaeos, ac populi primores. Adeo male convenit Evangelicae fiduciae cum his, qui pollent huius mundi commodis.