Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 1
Verses 40-45
40 Accidit autem, ut die quodam, posteaquam Iesus in monte quodam multa praeclara docuisset populum de perfectione professionis Evangelicae: descendenti occurreret quidam lepra, morbo abominabili pariter et insanabili, infectus, in quo corporeis oculis exhiberetur imago eorum, quae invisibiliter gesserat in animis auditorum. Oderat morbum suum leprosus, ac summam de Iesu conceperat* fiduciam. Agnoscis resipiscentem peccatorem sanitati proximum. Non veritus est turbam, cui se sciebat esse abominandum: tantum Iesu bonitatem habebat prae oculis> Ad hunc igitur accurrit: accidit ad genua. Quid hic faceret superbus Pharisaeus? Clamaret: Submovete detestabilem, ne vel oculos nostros inficiat: et lavacrum posceret, quo hominis afflatum ablueret. Hoc faceret Pharisaeus, anima contaminatior, quam quivis leprosus corpore. Quid autem mitissimus Dominus, qui solus erat purus ab omni macula? Non propellit a conspectu, non submovet a genibus. Non ignorabat quid peteret, sed insignem hominis fiduciam voluit omnibus esse exemplo. Qui libidine, qui avaritia, qui odio, qui invidentia, qcaeterisque foedis cupiditatibus tenentur, exsecrabili lepra sunt oppleti. Qui tales sunt, audiant vocem leprosi, ut imitentur: Si vis, inquit,potes me mundare. Agnoscit morbum, de potentia bonitateque Domini non dubitat. Dese, an dignus sit tanto beneficio, iudicium defert Domino: gratias acturus, si consequatur quod petit, non murmuraturus si non impetret. Diceret enim: potest ille lepram pellere, qui praeter omne morborum genus etiam Daemonia eiicit: et vult, qui passim omnibus miseris opitulatur: sed mea tanta est indignitas, ut solus non promerear quod impetrant omnes.
41 Haec tanta fiducia, cum summa modestia coniuncta, impetravit misericordiam Iesu. Nam affectum quendam misericordiae ipso etiam vultu prae se ferens, ut nos doceret, quales oporteat esse erga peccatores, manu porrecta contigit leprosum, ac verbis ab ipso praescriptis mundavit hominem. Dixerat ille: Si vis, potes me mundare. Iesus ait: Volo, mundus esto. Non est multiloqua sincera fides: neque gravatim praestat beneficium Evangelica caritas.
42 Vix ea dixerat, mundus esto, discessit ab homine totus morbus, sic, ut nulla mali vestigia relinqueret. Lex Mosi prohibet leprosum contingere, neque caret salutari doctrina sensus spiritualis. Abstinendum a consortio inquinatorum, ne contagium mali transeat ad nos. Sed Dominus Iesus lege superior est: neque contactu potest inquinari, qui quicquid contingit, reddit purum. Contigit leprosum manu, et illico sanavit corpus eius. Oremus, ut suo sermone contingat animos nostros, ut purificet eorum immunditiam. Quisquis es scortator, adulter, aliisque morbis impure, accurre et tu ad Iesum: nam is occurrit tibi, descendens e sua sublimitate: et tuae conscius turpitudinis advolvere pedibus illius, procumbe in faciem tuam. Clama ad illum, sed clama cum summa pectoris fiducia: Domine si vis, potes me mundare. Mox audies a misericorde: Volo, mundus esto.
43 His ita gestis, Dominus non passus est hominem sese consectari, sed coegit discedere, interminatus, ne quid huius rei apud quenquam efferret.
44 Quin potius abi, inquit, et ostende te Sacerdoti: cuius iudicio iuxta Legis ritus leprosus es iudicatus: et si te pronuntiaverit vere purum a lepra, offer id, quod Moses praecepit offerri ab iis, quibus contigisset a lepra liberari. Sic maiore fide praedicabis Dei in te beneficium, quam si statim clamites apud omnes, te mundum esse a lepra. Nam hac ratione constabit ipsis etiam Pharisaeis, mea beneficia calumniantibus, te fuisse vere leprosum, et praeter medicorum aut Legis subsidium, solo contactu simplicique verbo fuisse mundatum: et intelligent adesse quendam ipsorum Sacerdotio maiorem, qui nullo negotio lepram quamvis exsecrabilem tollat, quum ipsi magno negotio de lepra iudicent.
45 Abiit pro leproso purus, adiit Sacerdotem, inspectus est, iudicatus est purus ab omni lepra: moxque factum ipsum non tacuit, sed divulgavit passim, et hoc et alia multa de Iesu praedicans> Dicet hic quispiam: Cur in altero praestitit quod erat iussus, in altero neglexit Domini praeceptum? Quoniam alterum pertinebat ad confirmandam miraculi certitudinem, ut Sacerdos ignarus, a quo sanatus esset, pronuntiaret de perfecta sanitate per Iesum restituta, qui fortasse calumniaturus fuisset Iesu beneficium, si priusquam pronuntiaret, auctor beneficii fuisset cognitus. Sed confirmato per Sacerdotis sententiam miraculo, ad Dei gloriam pertinebat divulgare quod factum erat. Cur igitur Iesus iussit sileri, quod voluit divulgari? Nimirum ut nos admoneret, ex benefactis nostris, quae Deus operatur per nos, non esse quaerendam gloriam apud homines, quod ea speciosior sequatur fugitantem. Magni animi est, sic dare beneficium, ut ab eo, cui das, nolis tibi gratias agi, contentus iuvisse proximum. Caeterum hoc maiore studio praedicare debet apud omnes, qui beneficio adiutus est. Christo nihil erat ab inani gloria periculi: sed nobis, quibus hinc plurimum est discriminis, exemplum hoc parabatur. Neque vir ille contemsit Christi iussa, sed immensa laetitia de sanitate reddita, et impotens quidam amor erga salutis auctorem, non patiebatur illum silere. Fit autem fere, ut maiore cum fide narremus, quae malueramus silere, nisi res ipsa congeret efferre quod est in animo. Quid autem est consequutum ex huius hominis praedicatione? Tanta de Domino Iesu nata est omnium opinio, ut iam ob turbam affluentium non posset palam ingredi civitatem, quemadmodum consueverat: sed cogeretur, vitatis urbibus, in desertis locis versari. Qui praestigiis ac magicis miraculis sibi famam et quaestum aucupantur, civitates quam maxime frequentes expetunt. iesus autem subinde fugitans hominum frequentiam, docet quid nobis agendum sit. Qui pollet miraculis Evangelicis, non tam quaerit numerosum theatrum quam ardens. In civitatibus multi affluebant, tantum ut oculos novitate spectaculi pascerent. In deserta loca nemo sequitur Iesum, nisi vehementi quodam illius desiderio flagret. Qui relictis urbium deliciis, per aspera et invia sequitur Iesum, is magno cum fructu suo sequitur. Etenim qui vere illum amat, per omnia sequitur quem amat, per ignominiam, per famem, per direptiones facultatum, per exsilia, per carceres, per cruciatus, per mortes. Horum imaginem sustinebant illi, qui ex omnibus Galilaeae regionibus concurrebant ad Iesum in desertis locis latitantem.