Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 8
Verses 1-10
1 Variis autem exemplis Dominus Iesus suos discipulos hortatur ad perpetuam beneficentiam, cuius praecipua pars est, rudem populum pascere doctirna Evangelica. Proinde repetit exemplum pascendi, ne posset excidere quod sic toties esset infixum. Accidit enim quodam tempore, ut in locum desertum ingens hominum multitudo conflueret ad Iesum, deferens secum multos variis malis obnoxios. Clementissimus Dominus sanabat omnes corporum morbos, animos vero coelesti sermone pascebat. hac benefaciendi promtitudine adeo sibi devinciebat animos multitudinis, ut ab eo non posset divelli. Dumque totis animis intenti sunt regno Dei, non venerat in mentem prospicere de commeatu, adeo ut sanatis corporibus, pastis animis, de fame periclitarentur. Est autem et hoc ingens telum, praesertim apud multitudinem.
2 Iesus autem ipsa re docere volens Apostolos, nihil omnino defuturm his, qui sincera fiducia adhaererent ipsi, dicit illis: Miseret me huius multitudinis. Nam ecce iam triduum est, quod adhaerent mihi, nec habent quod edant.
3 Quod si dimisero eos ut sunt iuiunos, periculum est ne deficiant in via, prius quam domum perveniant. Nam quidam venerunt e longinquo. Hac oratione Iesus excitavit suorum animos ad futurum miraculum.
4 Discipuli vero rudes ac rursus obliti, quemadmodum ante pavisset numerosam multitudinem quinque panibus ac duobus piscibus, respondent hunc in modum: Unde possit aliquis tam immensam multitudinem, biduano ieiunio famelicam, explere panibus hic in solitudine, etiamsi nobis suppetat pecunia? Audis vocem oblivionis ac diffidentiae.
5 Rursum Iesus: Quot panes habetis? Illi inspecto commeatu, responderunt: Septem. Nimirum hic erat vere panis Evangelicus, triticeus, non hordeaceus, quemadmodum superiores illi, quo aluntur filii, nec proiicitur canibus. Habet hordeum suam medullam, sed scabro opertam rectorio. Habet et Mosi Pentateuchus sensum spiritualem, sed figurarum involucro tectum. Crevit numerus panum, sed detractum est tectorium, quoniam aucta est gratia, et detractum est ceremoniis.
6 Quum vero commeatus hic non videretur suffecturus tantae multitudini, tamen Iesus iussit omnes discumbere super terram. Felix convivium, ubi famelica turba discumbit iussu Iesu. Id fit, quoties populus avidus sermonis Evangelici convenit in Basilicam, auditurus Iesum per os boni concionatoris loquentem. Nam multi non alio animo veniunt in sacram concionem, quam quo vulgus solet venire in theatrum, spectaturum profanam fabulam. Qui vult saturari panibus Iesu, discumbat oportet, idque super terram. Compositis affectibus huc veniendum est: non merentur hunc cibum qui supini resident in lectis Pharisaicae Philosophicaeque doctrinae. Quid superbis terra et cinis? Quid intumescis inani Philosophia? Quid confidis his rebus, in quibus non est salus? Agnosce teipsum, deiice te in terram, unde prodisti. Conquiescant in te cupiditates carnis, et satiaberis cibo Christi. Factum est quod admoneo. Iam discubuit in terra multitudo. Nunc mihi specta, quid agat Iesus. Accepit septem panes, et ut ostenderet a Deo proficisci, quicquid conducit ad salutem hominis, sustulit in coelum oculos (nam ibi Pater habitat, unde iussit quotidie peti panem hunc) et gratias egit, non sibi vindicans auctoritatem eius muneris, ne quid sibi vindicaret homo purus. Nam poterat ille sibi vindicare tanquam aequalis Patri: quanquam et iuxta divinam naturam quicquid est aut habet, Patri debet: sed magis conducebat ad nostram disciplinam exemplum, quod exhibuit. Gratiis actis fregit, fractos tradidit discipulis suis: ut ssicut acceperant, apponerent turbae. Non est efficax hominis sermo, nisi prius contrectatus Christi manibus. Habes eloquentiam, habes Philosophiam, habes ingenium, habes cognitionem sacrorum Voluminum, Legum, ac Pontificii Iuris: quicquid habes, prius trade manibus Christi: consecret ille quod habes, frangat ille: iamque non velut tuum, sed ab ipso acceptum ac traditum, appone populo. Sunt enim qui grangant panem Scripturae divinae, non ut oportet, detorquentes eam ad cupiditates hominum, non ad voluntatem Iesu. Iesus enim sic frangit, ut saturetur multitudo famelica, non ut Principum ambitioni aut avaritiae serviatur. Quisquis ad quaestum, ad humanam gloriam, ad alias humanas cupiditates docet Evangelium, non accipit panes a Christo fractos. Imitemur igitur in praedicando sermone Christi, Christi discipulos. Ut iussi erant, fractos panes apposuerunt turbae. Dicet interim aliquis: Quid? Nihil ne obsonii? Tantum panarium est convivium? Non oportet multum addi panibus Evangelicis. Nihil illis efficacius, nihil suavius.
7 Et tamen ex benignitate convivatoris adduntur pisciculi pauci. Fortassis aliquid Epistolarum addent Apostoli: sed hoc et pusillum est, et minimi momenti, si ad apparatum Evangelicum respicias. Datum est hoc additamentum quorundam fastidio, sed non oportet ultra requirere. Sufficere debet hoc obsonii, ne si quis de suo pergat addere quod libet, iam hominum fiat convivium, non Iesu Christi. Nam Iesus et hos pisciculos, licet paucos et pusillos, consecravit, ac iussit apponi: quod ni fecisset, non erant apponendi. Noli queri de frugalitate obsonii; alioqui si patieris inferri Rhetorum placentas, si Philosophorum magnificos missus, si Pharisaeorum insipida iura: iam periculum est, ne palato, tot obsoniis infecto, non sapiat panis Evangelicus. Ut autem saturi discedamus ab Evangelico convivio, faciant doctores, quod fecerunt Apostoli: faciatque populus, quod fecit illa multitudo. Quid fecerunt Apostoli? Sicut acceperant a Domino, sic apponunt turbae, nihil haesitantes, nihil disputantes.
8 Multitudo item quieta, nihil obmurmurans accipit, bonique consulit quod datur. Itaque factum est, ut non solum saturati sint omnes, verum etiam septem sportae impletae sunt fragmentis reliquiarum, quae saturis superfuerant.
9 Quoque magis demireris, qui comederant usque ad saturitatem, erant ferme quatuor hominum millia. Nimirum haec est opulentia sermonis Evangelici. Quoties accedit superbus doctor, multo disciplinarum, multo literarum, multo legum et constitutionum apparatus instructus, sic, ut undique exuberet: clamitans non suffecturum dicenti tempus, concionem non esse capacem rerum tam sublimium: sese obrui copia, et ancipitem fieri, unde debeat ordiri: nonne fieri videmus, ut concio discedat famelica? tantum abest, ut quicquam supersit. At e Iesu frugali parcoque convivio supersunt sportae septem. Copia enim ac dapsilitas Evangelici convivii, non est sita in multitudine disciplinarum, veluti ciborum generibus ad fastidium usque multis, aut in condimentis ex omnium humanarum litterarum mixtura confectis, sed in virtute sermonis a Deo traditi, bonaque fide dispensati. Ita pastos dimisit Iesus. Est et hoc aliquid, feliciter discedere a convivio Iesu. Sic autem dimittuntur, qui gratias agunt: qui ipsius beneficia recondunt in animo, et concoquunt quod acceperunt: qui domum reversi, veluti saginatiore corpore, factis exhibent quod didicerunt.
10 His rebus ita gestis, Iesus confestim alio properat. Non est pastori versandum cum multitudine, nisi quum iuvanda est. Sanarat aegrotos, docuerat, paverat fame periclitantes. Post haec haerere, videtur exspectantis aliquid gratiae. Omnibus quidem modis sublevanda est egestas multitudinis, sive corporalis urget necessitas, sive spiritualis: sed sic est natura populi, pro minimis beneficiis solet maximas agere gratias. Levissimi beneficii est, alere corpus: maius est, sanare: maximum, sacra doctrina sanare et pascere animum. Pro doctrina, proque sanatis morbis nemo regnum detulit Iesu: pro cibo detulerunt. Ide ne rursum fieret, Iesus illico reliquit multitudinem, et conscensa navi cum discipulis, quos perpetuos comites sibi delegerat, venit in fines Dalmanutha, sive Magedan.