Daily Gospel Meditation (2/1/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 6:7-13

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 6

Verses 7-9

7 Iam autem tempus erat, ut Apostoli, quos Evangelicae functioni destinarat, iamque aliquandiu assidui comites fuerant Iesu, praeluderent suo muneri, ducique suo specimen aliquod darent industriae fideique suae. Accersit igitur ad se duodecim illos, quos ad hoc munus ut praestantissimos selegerat, simulque collectos omnes eodem instruit sermone, ne quid inter sese discreparent ab eodem praeceptore missi, et iisdem mandatis adstricti. Quoque maior esset fructus, emisit illos binos: per iugum admonens nos fraternae caritatis, sine qua nullus est Evangelii fructus: ac veluti praefectis quibusdam, suam cuique pari provinciam designabat. Nam id expediebat propagando regno Evangelico. Emisit autem inermes ac nudos, ne quid hic in coelesti negotio sibi vindicarent mundana praesidia. Porro ne levis esset piscatorum et idiotarum auctoritas, addidit illis, quod huius mundi Monarchae suis legatis ac praefectis dare non possunt. Tradidit enim illis potestatem tollendi morbos, eiieciendi Daemones. Quid simile potest Caesar? Vim auri, copias, secures, machinas dare potest, quibus abundat ipse: caeterum nullus Caesaris praefectus tantam habet potentiam, ut vel oculis lippis, invocato Caesaris nomine, mederi queat. Et hanc ipsam potestatem sic impartiit suis, ut ea gratis opitularentur omnibus, quibus esset opus.

8 Iam quo forent expeditiores ad munus, quod strenuum minimeque cessantem administratorem flagitat, praecepit eis, ne quid impedimentorum, commeatus, aut armorum, secum deferrent in hac profectione, praeter virgam tantum: non peram reponendo commeatui: ac ne panem quidem, qui vel sine pera circumferri potest: neque zonas aere onustas:

9 Neque tibias munirent ocreis, sed duntaxat sandaliis plantas pedum adversus saxorum aut veprium iniuriam defenderent, simplicique veste contenti essent. Haec instructio Iesu eo tendebat, ut rudibus adhuc discipulis crassa quadam ratione inculcaret, eum, qui suscipit functionem Evangelicam, oportere vacuum et expeditum esse ab omni sollicitudine rerum corporalium, ne quid interveniat, quod profectum doctrinae coelestis remoretur. Ut negotium erat longe diversum a negotiis huius mundi, ita legationis est nova species. Accipiunt doctrinae formam, ne quid audeant docere quod a praeceptore traditum non esset. Habebant hoc cum humanis legationibus commune, in quibus capitale est praeterire praescriptum mandatorum. Ab uno mittuntur omnes pari potestate, ne qua nasceretur inter eos aemulatio. Bini mittuntur, ut fraternae concordiae meminissent, et frater fratrem sublevaret. Ad diversa mittuntur loca, quo latius pateret Evangelii fructus. Additur potestas medendi morbis, sed in nomine Iesu, ut quemadmodum alienam doctrinam susceperant bona fide dispensandam, ita scirent esse Domini virtutem, non ipsorum, qua morbos propellerent. Vetuit ne peram circumferrent, ne panem, ne pecuniam, ne binas tunicas, ut tota fiducia penderent a promissione praeceptoris sui, huius praesidio confiderent se tutos fore adversus omnem violentiam adversariorum, huius providentia scirent sibi nihil defuturum, quod ad temporariam corporis necessitatem attineret. Porro quum voluptati nihil sit satis, necessitati naturae minimo satis sit. Nec enim Dominus hoc animo loquutus est ista, quasi fas non esset unquam futurum, eos, qui tractant rem Evangelicam, aliquid necessariae sarcinulae aut pecuniae secum ferre, quum id non vereantur et hodie facere Apostoli. Imo fortassis plus laudis mereatur, si quis suo sumtu doceret Evangelium. Sed hoc genus hyperbolis voluit suis crassis adhuc et rudibus penitus eximere sollicitudinem earum rerum, quae solent remorari animum, coeleste quippiam molientem. Alioqui sciebat illis in mentem venturum: Mittis nos ad regiones ignotas, exponis nos nudos et inermes variis periculis. Sed quis pascet, si fames: quis defendet, si qua vis: quis vestiet, si rigor inciderit? Vis nos docere gratis, et vis sanare gratis. At multis rebus eget, qui vivit peregre. Hanc sollicitudinem anxiam et sordidam, quoniam plerunque ex diffidentia nascitur, Iesus studuit ex animis suorum revellere, ut talis negotii magnitudine indignam. Porro sermonis tropus ad hoc valet, ut altius insideat animis rudibus, quod traditur. Neque enim peccaret, si doctor Evangelicus apud Getas uteretur calceis, aut duabus tunicis: aut si ad Libycas arenas, aut inhospitalem gentem profecturus, commeatus atque etiam pecuniae nonnihil secum ferret. Sed quicquid remoratur Evangelii profectum, reiiciendum est. Iam mihi cogita, quanta sarcina gravati proficiscantur ad Evangelicum negotium, qui regales opes circumferunt, qui dignitates, qui voluptates huius mundi, qui vindicandi libidinem, si quid occurrat molesti, secum portant. In animo sarcina est potius quam in peris aut vestibus. Has sarcinas omnes qui non abiecerit, non est idoneus legatus Iesu Christi. Itidem tropus est in his, quae permittit: permittit enim virgam et sandalium: levissimum enim calceamenti genus est sandalium, et sic pedes defendit ab iniuria, ut non impediat celeritatem. Idem itaque monet, qui permittit sandalia, et qui vetat uti calceis: prohibet enim cessationem, hortatur ad celeritatem. Rursus idem monet, qui permittit virgam, et qui adimit baculum. Etenim virga sublevat ambulantem, nec remoratur iter, sed promovet. Baculus autem ut onerat, ita adversus vim gestari solet. Itaque qui concedit virgam, ac praeterea nihil, et qui interdicit baculum, vult Evangelicum praeconem non alio praesidio securum esse adversus malorum insultus, quam praesidio Christi. Virga viatori convenit, baculus pugnaci. Porro qui tractat rem Evangelicam, semper progredi debet ad perfectiora, ab ulciscendi studio debet quam longissime abesse.

10 Hac igitur sollicitudine revulsa ex animis Apostolorum, pergit illis commonstrare rationem, qua futurum esset, ut nihil esset necesse talium rerum cura torqueri: Ne sitis, inquit, solliciti, neque de diversorio, neque de cibo. Sed ingressi vicum aut civitatem, quaecunque domus vos exceperit, etiamsi sit tenuis et humilis, illic permanete, donec alio vocante Evangelio profectu, visum fuerit inde discedere. Pauci et parvo contenti, non eritis cuiquam graves hospites. Vix fieri poterit, ut usquam sit tam deplorata civitas, in qua nullus reperiatur, qui tales hospites non sit cupide recepturus, quum sint qui medicum magno conducant, et e longinquo accersant.

Verses 11-13

11 Quod si domus aut civitas contigerit tam ingrata, ut vos ultro deferentes coeleste munus, quo sanentur et corpora et animi, non recipiant, nolite ob paucorum duritiem desistere a suscepto negotio, sed ad tempus relicta ea civitate, pergite ad alias, verum exprobrata prius sua dementia iis, qui vos noluerant recipere. Exeuntes enim in plateas, excutite pulverem, pedibus vestris haerentem, ut meminerint et intelligant venisse, qui gratis salutem obtulissent, nuntiumque multo omnium laetissimum: nec tantum bonum ullo praemio pensari posse, nec invito cuiquam aut fastidioso mercem tam pretiosam obtrudendam esse: sibi imputent exitium suum, qui perire maluerint, quum licuerit sanari, vos nihil aliud venatos esse apud illos nisi salutem proximorum, ut ne pulveris quidem iactura volueritis illos afficere. Haec superbia decet meos legatos adversus contumaces ac fastidiosos. Unum autem illud illis abeuntes vel nolentibus ingerite, dicentes: Scitote iam adesse regnum Dei, sive recipitis, sive non recipitis: si recipitis, vestro bono venit: sin reiicitis, magno vestro malo tamen venturum est.

12 Hoc viatico intructi legati Iesu, reliquerunt Dominum suum, ac sicut erant iussi, provocabant omnes ad poenitudinem vitae superioris: iam enim adesse regnum Dei, quod per fidem Evangelicam adferret omnibus perfectam iustitiam. Nam id Evangelicae praedicationis et caput est et initium, credere quod audis, et fidere promissis. His atque huiusmodi multis sermonibus quum diligenter instruxisset suos Dominus Iesus, profecti sunt duodecim regni coelorum proceres, et successit res: denuntiabant omnibus ut poenitentiam agerent ante actorum malorum, neque quisquam fideret suis factis, sed tantum promissis Evangelicis. Et invenerunt qui praedicationem pronis acciperent auribus.

13 Nec defuit miraculorum parata vis, quae fidem conciliaret dictis hominum quamlibet humilium et ignotorum. Ungebant oleo aegrotos, et sanabantur: iubebant in nomine Iesu exire Spiritus noxios, et exibant. Non erat illud oleum pharmacum, (quis enim eodem pharmaco medetur morbis omnibus) sed sacramentum. Oleum visibile inungebatur cuti, et sanabatur corpus: sed oleum Evangelicae gratiae per unctum nostrum Iesum erat inungendum animis, mox a morbis vitiorum sanandis. Ita nec Magorum erant preces, quibus exigebant Daemones, sed verba erant Evangelica fide efficacia. Nimirum haec erat vis regni coelestis. Quid humilius, quid contemtius Apostolis? Sed quo minus erat illis roboris, hoc magis liquebat virtutis esse divinae quod agebatur. Nec opes habebant, nec litteras, nec magistratum, nec satellitium, nec generis claritatem, nec famam, nec auctoritatem. Nihil habebant nisi simplicem fiduciam erga nondum satis cognitum Iesum.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!