Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 1
Verses 26-29
26 His ita gestis, restabat ut sanctior ac mairo huius mysterii pars per Angelum procuraretur: videlicet, ut quod nunquam ab orbe condito fuisset auditum, neque posteris seculis foret audiendum, Filius Dei, Deus immortalis, ex homine virgine nasceretur, homo mortalis. Ergo quum appeteret tempus illud ab aeterno praefinitum, ut Deus per Filium suum mundum universum a mortis ac peccati tyrannide liberaret, misit eundem Angelum Gabrielem, veluti paranymphum ac divini cum virgine congressus conciliatorem. Id factum est mense ab Elizabeth conceptu sexto.
27 Erat ad hoc coeleste negotium delecta virguncula, non opibus, non nominis claritate, non vitae strepitu, non aliis rebus, quas hic mundus admirari solet, commendata, sed eximiis animi dotibus praedita, quae commendant hominem oculis Dei, puritate, modestia, pietate. Ea habitabat in humili civitatula Galilaeae Nazareth, gentis apud Iudaeos contemtae. Erat autem virgo desponsa viro, nulla re nobili iuxta mundi aestimationem, sed animi virtutibus Deo commendabilis: arte faber, cui nomen erat Ioseph, genus ducens e stirpe Daivd, e qua genus traxerat a sponsa, ne res non congrueret prophetiae, quae Messiam promiserat ex genere David Regis. Porro nomen virginis erat Maria. Humiles delegerat Deus, ne quid in hoc coelesti negotio sibi mundus vindicaret. Moribus inculpatissimis ac purissimis delegerat, ne quid in hos criminis posset impingi. Casto coniugio iunctos delegerat, ut virginei partus arcanum in suum usque tempus celaretur, simulque ne testis idoneus deesset rei alioquin incredibili, quod citra virilem congressum virgo peperisset.
28 Haec quum in suo conclavi vacaret rerum coelestium contemplationi, quemadmodum virginitas amat secretum, Gabriel Angelus multa luce conspicuus ingressus ad eam, novo genere salutationis illam affatus est: Ave, inquit, et gaude virgo gratiosa et favorabilis: Dominum habes tibi faventem ac propitium. Et ob hoc eris unice celebris, ac laudati nominis inter omnes mulieres.
29 At virgo ad subitum adspectum Angeli, simulque ad novam et inauditam salutationis formam auditam, quum ipsa nihil magnifice de se sentiret, nonnihil animo turbata est. Nam quod expavit ad inexspectatum formae iuvenilis ingressum, vere virginei cuiusdam ac teneri pudoris erat: quod non illico respondit, sed secum in animo versabat, quid sibi vellet tam nova tamque magnifica salutatio, partim erat prudentiae, partim modestiae.
Verses 30-35
30 Quum autem non lateret Angelum, quid illa secum agitaret, non passus est eam diutius animo fluctuare, sed et pavorem balndo ademit alloquio, et novae salutationis causam exposuit: non est, inquit, quod metuas, Maria, in tuto est tibi, quem unice diligis, virginitatis thesarus. Nec te vana salutatione demulceo. Et laetissimae rei, et maximae tibi nuntius adusm. Noli expendere merita tua. Divini favoris est quod offertur, non meriti tui. Hoc ipso places Domino, quod tibi non places. Sit illud tibi satis, quod nacta es gratiam ac favorem apud Deum. Accipe rem inauditam, sed veram.
31 Concipies foetum in utero tuo, pariesque filium, ac vocabis nomen eius Iesum, quoniam salutem adferet populo suo.
32 Quanquam autem ex humili loco, ex humili puella natus, tamen divinis virtutibus erit modis omnibus maximus: adeo, ut posteaquam innotuerit mundo, vocandus sit non Propheta, sed Filius Altissimi. Cognomen erit maius humano mdo, quia quod nascetur, erit humana conditione sublimius. In hoc nimirum praestabit Dominus Deus, quod promisit vaticinium, tibi non ignotum: e stirpe David natus, sedebit in progenitoris sui solio.
33 Non occupabit sibi mundi praesidiis regnum mundi temporarium, sed Pater coelestis dabit illi regnum David coeleste, ac regnaturus est super viros Israelitas in aeternum. Nec huius regni venturus est ullus finis, quemadmodum vaticinatus est Esaias Propheta.
34 Ex his tam magnificis Angeli promissis, nihilo factus est insolentior virginis animus, nec ex rerum sublimitate concepit diffidentiam, non praesumebat animo, se quoque cum filio regnante regnaturam: nec ignorabat, nihil esse tam arduum, quod solo nutu non posset Deus. Tantum de virginitatis adamato thesauro sollicita est. Proinde non postulat ab Angelo signum, quemadmodum fecerat Zacharias, tantum modum rei gerendae, verecunde, simul et prudenter quaerit ex Angelo cognoscere, respondens hunc in modum: Quanam, inquit, ratione fiet, ut pariam filium, quandoquidem ita desponsa sum viro, qui cum nunc vivo, ut mihi tamen cum eo non sit consuetudo connubialis? Placet enim utrique castitas, et hanc felicitatem nobis, si liceret, cuperemus esse perpetuam.
35 Docet igitur modum Angelus, et de virginitate scrupulum eximit virgini: Nihil hic, inquit, o virgo, geretur iuxta communem naturae cursum. Coelestis erit partus, ac colesti peragetur opifice. Castum sponsum tuum amore casto perges prosequi. Continget tibi felicissima foecunditas, absque ullo virginitatis detrimento. Non enim tibi n hoc additus est sponsus, ut is te matrem faciat, aut tu illum patrem, sed hac ratione divina providentia, tuae incolumitati, tuae famae ac virginitati debitae tranquillitati consultum esse voluit. Voluit adesse certissimum testem novi partus. Noluit deesse, qui casto convictu, qui fidis obsequiis tibi, pueroque, qui nascetur, inserviret. Denique hoc consilio voluit hoc mysterium celatum esse incredulis, celatum etiam impiis Spiritibus. Sanctus hic divinae naturae cum humana coitus, non violabit pudicitiam tuam, sed consecrabit. Decrevit Pater coelestis novo modo rursus Filium suum ex te gignere. Nec erit opus ad divinum conceptum ullo viri mortalis semine, sed Spiritus Sanctus coelitus illabetur in te, inque tuo utero, velut in officina coelesti, sacri foetus opificium peraget, ac pro mariti coporali complexu, obumbrabit tibi Altissimus, sic immensam virtutem suam ad humanae naturae modum attemperans, ut congressum sustinere possit. Ubi libido intercedit in coitu, ibi quod nascitur, immundum nascitur, et peccato obnoxium. Caeterum quod ex te nascetur, quoniam ex sanctissimo complexu concipietur Altissimi: quoniam ex opicicio Sancti Spiritus, qui sanctificat omnia: quoniam e purissima virgine, quam unam in hoc Deus delegit immunem ab omni labe vitiorum, mox sanctum erit ut conceptum fuerit. Ac propter corpus humanum, de tui corporis substantia desumtum, recte dicetur filius virginis ac filius hominis: caeterum post intellectum hius nativitatis mysterium, non dicetur filius Ioseph, sed Filius Dei: non quidem vulgari more, quo iusti purgati a peccatis ac per gratia mDei iustificati, per adoptionem dicuntur filii Dei: sed singulari ratione vocabitur Filius Dei, ex quo vere bis natus sit, semel absque initio, ab aeterno aeternus: nunc in tempore ex matre mortali mortalis, homo ex homine. Sicut autem in hoc convressu divina natura cum humana conglutinabitur, ita partus utriusque parentis naturam referet. Hoc divini consilii mysterium sublimius est quam ut vel ab Angelis percipi queat. Tibi satis est mentem credulam, et ad obsequium promtam exhibere. Caetera pro suo arbitratu peraget is, qui quicquid vult, potest.
Verses 36-38
36 Iam ut gaudium tuum sit cumulatius, et certior fiducia, sume exemplum recens e proximo. Ecce Elizabeth cognata tua, anus illa iam diu deplratae sterilitatis, praeter omenm spem, praeter naturae vires, me nuntio concepit filium, tui partus praeconem futurum. Iamdudum certus conceptus est, tumet uterus, vivit ac movetur infans. Nam hic mensis illi sextus est, ex quo concepit illa vulgo dicta sterilis, et antquam senesceret: nunc etiam provectioris aetatis, quam ut sperari possit soboles, etiamsi anteasterilis non fuisset.
37 Hoc ita visum est Deo, ut intelligant omnes, nihil esse tam incredibile apud homines, quod non praestet divina virtus, si voluerit. Tam facile dabit conceptum virgini, quam dedit sterili: nisi quod tuum exemplum singulare voluit esse, propterea quod partus sit futurus singularis. Peperere divino munere steriles aliquot, sed nihil aliud quam homines peperere. Nulla antehac virgo peperit, nec ulla post te paritura est, quia non nisi semel nascetur, qui divinam et humanam naturam unus in se complectatur.
38 Haec ubi dixisset Gabriesl, virgo paucis verbis respondit, sed quae summam animi modestiam, cum summa fiducia pietateque coniunctam testarentur: Scio, inquit, promissum esse per os Esaiae, ut virgo conciperet, et pareret filium: nec dubito, quin possit Deus omnia quae velit, nec fallet in promissis suis. Quod si ita illi visum est, me puellam omnium infimam ad huius mysterii ministerium deligere, nihil est quod hinc mihi vindicem vel meriti, vel gratiae, totum erit divinae bonitatis, totum erit divinae virtutis, me tantum offero ancillam Domino, cui semel dicatus sum, paratam ad omne obsequium. Credo quod promittis, et opto ut quam primum mihi contingat, quemadmodum promittis. Simulque cum dicto peractus est insensibiliter coelestis ille conceptus, habebat in uter Filium Dei, repleta est Spiritu Sancto. Ac mox reliquit illam Angelus. Ab hoc sancto virginis cum Angelo colloquio Deus auspicari voluit restituendi generis humani negotium, quando primum illud pestiferum virginis cum serpente colloquium, exitii seminarium invexerat mundo.