Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 7
Verses 21, 24-27
21 Nihil est, enim perniciosius impietate, cui sanctimoniae falsa species fidem addit et auctoritatem. Non omnis qui me verbis duntaxat profitetur, dignus habebitur regno coelorum. Neque enim titulus Christianum facit, sed vita, neque protinus eos pro discipulis agnoscam, qui mihi religiosis verbis dixerint, Domine, Domine, cum re ipsa longe aliis dominis serviant, mammonae, ventri, ambitioni. Quos igitur dignabor regno coelorum? qui vere repudium miserunt terrenis cupiditatibus, et ex animo obtemperant voluntati Patris mei, qui in coelis est, cuius voluntatem ego vobis praedico. 24 Quocunque titulo fuerint, quicunque operati sunt iniustitiam, non erunt consortes regni mei. Sed quemadmodum fructus arboris non potest esse generosi saporis, nisi radix succum habeat generosum, ita structura quamvis foris magnifica, et in altum surgens, firma non erit, nisi firmo solidoque fundamento nitatur. Qui meum hauserit Spiritum, hoc est, sincerum affectum, non alio spectantem quam ad Dei gloriam, is est arbor bonae radicis. Ita qui non innititur inanibus huius mundi rebus, sed veris animi bonis, atque in his constanter perseverat, is sapienter aedificat aedificium nunquam ruiturum. Proinde quisquis audit sermones meos, nec audit tantum, sed in intimos affectus suos demittit, ut factis exprimat quod didicit, hunc similem aio viro provido prudentique, qui quo solidum ac firmum aedificium struat, ante omnia dispicit sibi solidum et immobile fundamentum, cui credat substructionem adversus omnes iniurias tempestatum duraturam: nam tranquillo quidem coelo quodvis aedificium facile consistit, caeterum hiems arguit soliditatem structurae. 25 Iam pluviae vis ingruens, illam pulsat; iam aucta imbribus flumina, magno impetu illam quatiunt; iam ventorum impetus illam oppugnat; et tamen tot modis pulsata, consistit immobilis. Cur ita? quia solido nititur fundamento. Providerat haec exoritura aedificator, et ideo imposuit illam solido saxo, cuius praesidio nihil illos insultus metueret. 26 Rursus quisquis audit sermones meos, et audit tantum, nec eos transfundit in affectus suos, nec hos exprimit factis, similis est aedificatori parum provido, qui non praevidens tempestates venturas, aedificium suum collocat super arenam, videlicet fluidum, minimeque fidele fundamentum.