Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 15
Verses 29-37
29 Hoc unum miraculum cum Iesus ad suam gentem provocandam in confinio Sidoniorum ac Tyriorum, veluti coactus edidisset, in Iudaeam sese recepit, ut declararet, quanto propensior esset in suos, quam in alienigenas, si modo beneficiis vinci potuissent. Venit autem ad Lacum, qui dicitur mare Galilaeae, atque illic conscenso monte, sedebat, ut secessu locique difficultate paulatim ad firmitudinem eveheret fidem suorum. 30 Mox confluebant ad illum multi greges hominum, adducentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, aliosque diversis mobis obnoxios: quorum tam ingens erat multitudo, ut eos abiicerent ad pedes Iesu. 31 Ille vel ex itineris difficultate, satis persepcta fide illorum, sanavit omnes: tanta celeritate, tam multos, ut multitudo, quae venerat, vehementer obstupesceret, quum videret subito recepisse visum, qui modo fuerant caeci: loqui, qui fuerant muti: ambulare recte, qui fuerant claudi: integris esse membris, qui fuerant debiles. Et glorificabant Deum Israelitici populi, qui tantis beneficiis dignaretur gentem suam. Haec populi gratitudo fecit, ut ultro beneficium beneficio cumularet.
32 Quum enim sciret Iesus multitudinem tertium iam diem haerere sibi, tantus erat ardor erga Iesum, et si quid attulissent secum viatici, id iam dudum esse consumtum, et multos periclitari fame, ad haec iter esse longum, nec vicos ullos aut oppida esse in propinquo, convocat ad se discipulos suos, et ait: Miseret me multitudinis. Iam enim triduum est, quod hic mihi adhaerent in deserto, nec habent quod edant: nec eos volo dimittere ieiunos, ne deficiant in via prolixiore, quam ut a ieiunis peragi possit. His dictis submonebat discipulos suos superioris miraculli, quo paverat aliquot hominum millia. 33 At illi rudes adhuc, et obliti priorum, quasi iussi pascere tantam hominum turbam, sollicit perplexique respondent: Unde igitur nobis tantam vim panum comparemus, ut sufficiat tam numerosae multitudini? Haec simplicitas et oblivio discipulorum miraculi magnitudinem illustravit. Desperantibus igitur illis, Christus peragit miraculi negotium. 34 Rogat eos, quot haberent panes. Respondent: septem, cum paucis pisciculis. 35 Et continuo iubet eos discumbere in terra. 36 Ac sumens in manus panes septem cum obsonio: posteaquam sublatis in coelum oculis gratias egisset Patri, fregit, tradiditque discipulis suis, illi distribuernt populo. 37 Comederunt omnes usque ad saturitatem: et in tantum non defuit quicquam, ut ex collectis his, quae superfuerant, implerentur corbes septem. 38 Erant autem qui comederant numero quater mille, praeter pueros ac mulieres. 39 Iesus autem tot tam insignibus editis miraculis in monte, ne plus satis accenderet populum in admiratioenm sui, praesertim cum haec corporalia beneficia non in aliud adhibebantur, quam ut Evangelicae doctinae, qua sanantur et pascuntur animi, conciliarent auctoritatem, dimissa turba, navigio profectus est in terram Magedan.