Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 10
Verses 21-24
21 Haec loquutus Dominus, mox coepit exsultare Spiritu Sancto, ac de successu Evangelii Patri gratias agere, nos interim instituens exemplo suo, ut si quid feliciter cesserit nobis conantibus, exsultemus non humano affectu, sed gaudio spirituali: non nobis arrogantes ullam gloriae protionem, sed gaudentes illustrari gloriam Dei, gaudentes de profectu proximi: Gratias, inquit, ago tibi, Domine Pater et conditor coeli ac terrae, quod haec tum sublimia celaveris eos, qui iuxta mundum sapientes habentur ac prudentes, ac revelaris ea pusillis, humilibus, idiotis, ac iuxta mundi iudicium imprudentibus. Sic profecto factum est, Pater, quia sic placuit aeterno tuo consilio, ut reiectis elatis, per humilitatem eveheres homines ad veram sublimitatem.
22 Nulla est auctoritas, quam mihi non tradiderit Pater, ne quid timeatis mundum, scientes vos habere potentem Dominum. Summus enim consensus est, et omnium rerum societas inter Patrem et me. Imo nemo plane novit Filium, quis sit, et quantus, nisi Pater qui ganuit: neque quisquam novit, suis sit, et quantus sit Pater, nisi Filius ex eo natus, et si cui voluerit Filius aperire. Non aperit autem, nisi modestis, mansuetis et credulis.
23 Post haec conversus ad discipulos suos, gratulatur illis eam felicitatem, quae negata esset summis etiam viris: Beati, inquit, oculi, qui vident quae vos videtis.
24 Illud enim pro certo confirmo vobis, quod multi Prophetae et Reges voluerunt videre quae vos humiles videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Agnoscite felicitatem vestram, sed fugite insolentiam. Sumite sanctam superbiam adversus omnia, quae mundus hic ut sublimia miratur, quum exigua sint ac sordida prae his, quae vobis donantur.