Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 8
Verses 5-11
5 Ergo postquam Iudaeos facto docuisset, sinceritate fidei facillimam esse viam ad salutem, ita mox in Centurione docet, ne Gentibus quidem esse praecludsam, si modo fides adsit Evangelio digna. Cum enim ingressus esset Capernaum, id oppidum est haud proful a stagno Genezareth, in confinio Zabulon et Neptalim, adiit illum Centurio quidam, quod hominum genus duobus nominibus exsecrabantur Iudaei; primum, quod fere sint incircumcisi, et a Lege Mosaica alieni, deinde quod vitae genus infame sit vulgo. At nec hunc aversatus est optimus Iesus, qui venerat sanandis omnibus. 6 Rogat hunc Centurio, dicens: Domine, est mihi famulus domi, quem unice carum habeo, veluti fidum et utilem ministeriis. Is iam totus inutilies lecto afficus est paralysi, et non solum mihi non potest esse usui, sed etiam graviter discruciatur ipse morbo saevissimo, iam morti proximus. Est autem et hoc morbi genus ut periculosum ac molestum, ita non temere cedens arti curaeque medicorum. 7 Iesus delectatus hominis fide, qui non dubitaret ipsum et absenti verbo mederi posse, quo magis redderet omnibus perspicuam insignem viri fiduciam, cum summa mentis humilitate coniunctam, respondit, Ipse veniam et sanabo eum. 8 Ad haec Centurio: Domine, Iudaeus non sum, Centurio sum, duplici nomine Iudaeis abominandus, et ob haec indignum, cuius tu tectum subeas, meoque contubernio contamineris. Nihil opus est corporis tui praesentia: tantum verbo iube, et quae tua potestas est, protinus sanabitur famulus meus. 9 Habes Angelos, quibus huisumodi munera deleges: ex meipso coniecturam facio. Habeo praefectum, cui subditus sum, eius iussis obtempero, nec est necesse, ut ipse per sese obeat omnia. Satis est illi delegasse cum auctoritate. Rursus habeo milites meae potestati subditos, per quos obeo, quae meipso parum sunt digna. Tantum iubeo, et illi iussis obtemperant. Huic iubeo, ut eat aliquo, et abit, alteri ut veniat, et venit. Rursus servo meo, in quem mihi privatum ius est, dico, fac hoc aut illud, et nihil cunctatus facit quod iussus est. Si mihi peccatori et abiecto homuncioni sic obediunt mei, quanto magis tuis iussis obedient tui? 10 His auditis miratus est Iesus, non quod ignoraret hominis fidem, sed ut omnibus admirabilem redderet: et conversus ad Iudaeos, qui sequebantur, eisque velut exprobrans incredulitatem suam, dixit: illud affirmo vobis, Hactenus non inveni tantum fidei in populo meo Israelitico, quantum in hoc alienigena, qui nec Prophetas novit, nec nostram doctrinam accepit, nec miracula vidit. 11 Vos vobis placetis, quod sitis filii Patriarcharum, quos Deus amavit, quod sitis populus Deo peculiaris, cui salus haec praecipue promissa videtur. Verum, illud affirmo vobis, futurum est, ut multi veniant undique ex remotissimis orbis partibus, quos vos ut alienigenas abominamini, per fidem irrumpentes, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Iacob in regno coelorum, hosque vestri patres ob fidem Evangelicam pro legitimis filiis agnoscent, et adhibebunt suae mensae, sonsortes aeternae felicitatis.