Daily Gospel Meditation (12/3/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 13:33-37

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 13

Verses 33-37

33 Certissimum habete, venturum: ne quaerite quando, ne obrepat securitas. Semper cavete, semper vigilate, semper orate, nescienes quando futurum est, ut dies ille terribilis ingruat. Cavebitis, si nullis huius mundi praesidiis, si nulli humanae creaturae fidetis, sed toti ex me meisque praeceptis pendebitis. Vigilabitis, si per abstinentiam luxus, et omnium corporis voluptatum, toto pectore studebitis sanctimoniae spiritus. Orabitis, si flagrantibus animis inhiabitis ad ea, quae promissa sunt in Evangelica professione perseverantibus. Habet Satanas artes sua, quibus imponat etiam oculatis. Adversus has adhibenda est serpentis prudentia. Habet mundus et caro suas illecebras, quibus sic delinit animos incogitantium, ut illis veluti somnus obrepat securitas et oblivio rerum aeternarum. Ex quibus nascitur regni coelestis vel contemtus, vel desperatio. Non destituet suos electos Deus, sed amat vigiles et attentos: sic tamen ut quum omnia praestiterint, quae possunt humano studio praestari, orent nihilo secius: intelligentes et initium, et progressum, et summam aeternae felicitatis esse divini muneris. Sic advigilate, quasi vos Deus ad tempus destituerit: sic orate, quasi sine illo frustra sit futurum quicquid conemini.

34 Hanc doctrinam quo Dominus Iesus altius infigent animis discipulorum, adiecit et similitudinem ad rem appositam. Ubi reliquero vos, perinde gerite vos, ut facerent servi fideles ac prudentes, quibus Dominus peregre profecturus commisit auctoritatem administrandae rei familiaris, et suum cuique distribuit opus ac functionem. Porro adversus nocturnum furem, ianitori mandavit ut vigilaret. Hi quoniam incerti sunt, quando sit rediturus Dominus, dant operam ut semper in officio sint, ut quocunque tempore contingat redire Dominum, offendat ipsos vigilantes.

35 Certius autem est vobis me rediturum esse, quam illis rediturum dominum. Potest enim aliquid incidere, ut peregre moriatur. Sed certo certius est me rediturum, tametsi vobis incerto die. Proinde facite vos, quod servi faciunt frugi. Vigilate semper exspectantes reditum meum. Nescitis enim quando Dominus venturus sit, sero, an nocte intempesta, an gallicinio, an diluculo:

36 Ne si venerit repente, sicuti veniet, offendat vos dormitantes et in officio cessantes.

37 Quod autem vobis dico, per vos omnibus dico, quicunque nascituri sunt usque ad finem mundi, vigilate Nulli non vigilandum, qui velit esse salvus. Cuique suum opus praestandum, quod commissum est a Domino, sed praecipue ianitori vigilandum, qui toti vigilat familiae. Etiamsi quando dormitet populus, non vacat dormire pastori. Porro tota haec vita, quae non habet certum discrimen bonorum ac malorum, et in qua plurimum est ignorantiae, lucis quam minimum, nox est si conferatur ad vitam futuram. Quanquam autem in fine mundi Dominus semel veniet omnibus, tamen singulo cuique venit, quum adest mortis tempus. In hunc igitur, quoniam aeque incertus est, privatim cuique vigilandum est. Quibusdam enim venit sero, velut in adolescentia: quibusdam intempesta nocte, velut in florentissima aetate: quibusdam in gallicinio, puta in senectute. Nec Viribus, nec aetati fidendum. Omnibus ex aequo incertus est mortis dies.

1 Cor. 1:3-9

3 Proinde tum illis, tum vobis communem opto gratiam atque concordiam, quorum utrumque on alius praestabit, quam is cui debetis omnia, Deus Pater, a quo ceu fonte omnis nostra felicitas proficiscitur, ac Dominus noster Iesus Christus, per quem unum is voluit esse collata omnia. Gratia tuebitur innocentiam, hanc comitatur concordia. Illa vos a peccatis assertos, Deo reconciliat, haec vos vobis invicem conciliat. Per illam ita sentitur beneficium, ut auctor non ignoretur: per hanc declaratur, quod non tituo tenus modo, verum etiam ipsa re Christianismum sitis amplexi. Per illam coelestis beneficentiae participes estis, per hanc quod divinitus accepistis, pro modulo vestro vicissim alii in alios transfunditis.

4 Est per divinam munificentiam, de quo vobis gratuler, atque illi gratias agam. Est rursus quod in vobis desiderem, quodque correctum malim. Sunt inter vos qui professioni suae respondeant, sunt in quibus pristinae vitae reliquias vestigiaque agnoscas. Nam ut vestra commoda pro meis duco, ita si quid secus est, mea referre puto.

5 Proinde non cesso gratias agere Deo meo vestro nomine, quod huius bonitate, sic exuberarit in vobis Christi munificentia, ut qui antehac opes terrenas, fluxas ac temporarias venabamini, nunc coelestibus nec unquam perituris opibus Christi beneficio sitis locupletati, quae solae vere beatos reddunt. Nullum est enim vel sermonis, vel scientiae donum, quod non sitis ampliter assecuti. Dudum inanis Philosophiae supercilio tumebatis, nunc pro falsa veram amplexi sapientiam, colitis modestiam.

6 Quondam humana eloquentia freti vobis placebatis, nunc coelitus afflatis linguis, coelestia loquimini. Atque in eo, quod optimum esse cognostis, constanter perstitistis, unde et Evangelii veritas, et Christi fides per vos facta est illustrior, confirmatiorque, dum ipsa re declaratum est omnibus, quod in vobis gestum est, non esse gestum humanis auspiciis, sed auctore Deo, qui suis dotibus additis nostram praedicationem comprobavit.

7 Quamvis enim nec Petrum nec Iacobum vidistis, quos quidam vel solos, vel praecipuos Apostolos esse putant, tamen nihil est earum rerum, quibus Deus solet Apostolorum ministerium comprobare, in quod videamini caeteris inferiores, ut satis liqueat, licet diversus sit minister, auctorem eundem esse, cum idem effectus consequatur. Iam ut ista ceu pignora immortalitatis futurae tenetis, ita ex his quae cernitis, fidem eorum colligentes quae non cernitis, exspectatis diem illum, quo Christus, qui nunc in membris suis adhuc laborare videtur, palam aperiat maiestatem suam, segregans impios a piis, et omnem afflictionem a suis depellens. Huius diei desiderio toleratis incommoda, huius metus continet vos in officio. Siquidem, ut perperam damnent aut absolvant homines, certe dies ille certis calculis, aut aeternis suppliciis addicturus est, aut immortalitati destinaturus.

8 Nec est quod diffidatis. Quem olim estis habituri iudicem, nunc habetis opitulatorem. Huius muneris est, quod ab erroribus pristinae vitae sitis ad innocentiam restituti: eiusdem munere continget, ut quemadmodum coepistis piam puramque vitam agere, ita persevereretis esse moribus inculpatis, ne quid reperiat in vobis dies ille formidabilis Domini nostri Iesu Christi, quod atrum calculum mereatur.

9 Id ita fore confido, non meis aut vestris praesidiis, sed Dei bonitate fretus, qui neminem sua spe destituit, neque quicquam non praestat, quod pollicetur. Is cum gratuito favore suo vos adsciverit, et adoptarit in consortium unici Filii sui Domini nostri Iesu Christi, favebit et in hoc adnitentibus, ut in adoptionis honore perseveretis, nec excidatis ab haereditate, cuius iam arrhabonem tenetis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!