Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 20
Verses 1-8
1 Ac caeteris quidem discipulis partim metu, partim desperatione perculsis, nulla erat cura funeris. Caeterum discipulas aliquot eadem habebat sollicitudo, quae tenuerat Ioseph et Nicodemum: sed diei festi religio continuerat illas ab opere parandorum aromatum. Porro simulatque praeterisset sabbatum paschae, noctu paratis unguentis, primo die sequentis sabbati, priusquam plane diluxerat, Maria Magdalene venit ad monumentum. Quae cum vidisset saxum, quo fuerat occlusus aditus monumenti, submotum, ac patere sepulchrum, nihil aliud suspicata est, quam corpus noctu fuisse sublatum ad iustam sepulturam. Nam illic pro tempore positum fuerat corpus, veluti mox iusto funere decorandum. Perturbatis enim morte certa Domini, spes illa resurrectionis exciderat omnibus.
2 Resiliit igitur a monumento nondum inspecto Maria, et curriculo venit ad Simonem Petrum, apud quem erat et ille discipulus, qem diligebat Iesus, aitque: Sublatus est Dominus a monumento, nec scio quo transtulerint eum, qui sustulerunt.
3 Ad hanc vocem excitatus uterque prodiit foras. Spes sane perquam tenuis habebat illos, tamen ingenti sic dilecti praeceptoris desiderio tenebantur.
4 Itaque simul cursu contendunt ad monumentum, sed discipulus ille Iesu dilectus vicit Petrum cursu, priorque pervenit ad monumentum.
5, 6, 7 Quumque reperisset ostium apertum, non ingressus est quidem, sed circumflexo corpore prospexit in monumentum, si vacuum esset: viditque corpus esse nullum, sed linteamina relicta aromatibus oblita, quibus corpus fuerat obvolutum, simulque sudarium, quo contectum fuerat caput Iesu, non admixtum linteaminibus, sed convolutum ac separatim positum: ut facile liqueret, corpus non esse sublatum a furibus, qui totum corpus ut erat obvolutum potius abduxissent cum aromatibus, linteis, et sindone, si non ob pretium rerum, certe ob id, quod non tantum habuissent otii ad detrahenda corpori unguenta, quovis visco tenacius inhaerentia, et suo quaeque loco digerenda. Haec erat prima qualis qualis resurrectionis spes oblata. Mox advenit et Petrus, qui cognita re ex Ioanne, ut tardior fuerat in cursu, ita audacior fuit pariter et curiosior in vestigando. Non enim contentus in monumentum prospexisse, etiam ingressus est.
8 Hunc consecutus est alter ille discipulus prospector, qui solus ingredi non audebat, sed socius adiunctus, ademit formidinis partem. Iamque certo viderunt cominus, quod aliter ceu per umbram viderat, nullum usquam esse corpus, sed corporis exuvias, sic detractas ac sepositas, ut non a furibus per tumultum, sed per otium factum videretur. Nondum tamen credebant eum revixisse, tantum illud credebant esse verum, quod dixerat Maria, corpus sublatum a monumento.