Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 1
Verses 18-25
18 Sed quanquam homo natus ex homine, qui in hoc venerat, ut humanum genus sua morte redimeret, tamen haud quaquam natus est iuxta communem ac vulgatum nascentium morem: decebat enim, ut qui venerat e coelis, qui vocabat ad coelos, qui nihil nisi coelestia docebat ac pollicebatur, deniqui qui post tot Prophetas ac doctores in hoc legatus est, ut semel nova faceret omnia, vero quidem corpore, sed tamen novo modo prodiret in mundum, et ita doceretur vera hominis nativitas, ut tamen Deo digna videretur. Atque hoc futurum praedixerat Esaias, ut quoniam homines ad ista vulgata naturae miracula propter assuetudinem dormitabant, Deus novum miraculum ederet, idque in terris, quo magis esset omnium mortalium sensibus expositum. Natus est homo verus ac mortalis, sed idem Deus et immortalis. Natus est homo ex homine, sed ex virgine. Natus est ex progenie generis huamni principis Adae, sed absque labe. Natus est ex matrimonio, sed ita, ut opificium conceptus non fuerit mariti, sed Spiritus Sancti, qui modo nequaquam enarrabili de substantia virginis illibatae, velut in tempo coelesti Numini sacro, peregit foetus inauditi formationem; huiusque negotii dispensationem ita temeravit admirabili consilio, ut rem incredibilem celaret impios, et piis animis certissimis argumentis persuaderet, cuius nulla mortalis eloquentia fidem facere potuisset. Quum igitur e parentum arbitrio, sed horum animo moderante Numine, sanctissima virguncula, huic tanto mysterio ab aeterno destinata, futura mater Iesu, desponsa suae Tribus probato viro, nomine Ioseph, cum eo domesticam ageret consuetudinem, priusquam connubialis congressus inter eos intercesserat, sive quia non est ad libidinem praeceps vera probitas, sive quia sic Deus ordinem huius negotii temperabat, deprehensa est esse gravida. Id enim arguebat et amanti, et minime stupido sponso, puellae uterus in dies magis ac magis intumescens. Nec enim illa fugitabat sponsi sui conspectum, quasi sibi male conscia, nec aperiebat arcanum, quod ab Angelo didicerat, sive quia desperabat adhuc posse persuaderi, sive quia servabat hoc Deo, suo tempore patefaciendum. Certus igitur ac verus erat conceptus, manifestis ac solitis indiciis sese prodens, praesertim Ioseph, qui ob domesticum convictum facilius observabat in sponsa sua corporis habitum. Verum is foetus non erat profectus e complexu viri, quemadmodum reliquae foeminae solent iuxta communem naturae legem concipere, sed a Spiritu Sancto, qui per Gabrielem Angelum internuncium, coelitus illapsus in sacratissimum templum uteri virginei, paterni Numinis invisibili virtute, sanctissimae virginis totum corpus et animum ceu complexu quodam obumbrante, citra nullum pudoris detrimentum gravidam reddiderat. 19 Porro Ioseph, nondum gnarus tanti mysterii, cum indubitata cerneret argumenta conceptus in coniuge, sibique conscius esset, nihil sibi rei fuisse cum puella, unde gravida fieri posset, et tamen eos comperisset sponsae mores, ut in eam non caderet adulterii certa suspicio, et alioqui vera probitas, nec est prona ad suspicandum, nec praeceps ad vindicandum, suo cum animo rationem aliquam dispiciebat, qua simul et uxoris famae vitaeque consuleret, ac negotium, cuius ipse nullum exitum invenire poterat, Deo committeret. Ex arctissima familiaritate deprehenderat incuplatissimos puellae mores. Siquidem Spiritus ille divinus, qui totum eius animum occuparat, in ipsis oculis, ipsoque vultu relucebat: ipso incessu, gestu, sermone undique sese prodebat. Coeleste quiddam in ea deprehenderat, et homine maius. Et tamen videbat gravidam, et abfuerat illa domo menses aliquot, dum invisit cognatam Elizabeth: ad haec cogitabat, quanta esset eius aetatis ac sexus infirmitas in caeteris puellis. Quas turbas hic excitasset alius maritus, praesertim amore exasperante zelotypiam, quo non alius animi orbus impotentior? Sed ad huius rei fidem delectus erat testis Ioseph, ne quis causari posset Mariae partum, aut supposititium esse, aut adulterinum. Erat vir apud omnes notae spectataeque probitatis ac prudentiae; ne quisquam suspicari posset illum vel esse tam insigniter improbum, ut uxoris leno sustineret esse; vel tam stultae patientiae, ut domi aleret curaretque una cum puero, quam sciret esse adulteram. Nulli magis saviunt in lapsas uxores, quam qui ipsi multis adulteriis sunt obnoxii. Ioseph ipse innocentissimus, adeo non rapitur ad ultionem, ut nec ucum coniuge verbis expostularit, ne qua mostitudine virginis animum obnubilaret. Tacitis animi curis secum aestuat, ac mite quoddam divortii genus comminiscitur, quo sic ipse liberaretur a gravidae contubernio, ne quid infamiae periculive puellae conflaret. Atque hactenus quidem passus est Deus innocentissimum virum distrahi perplexis consiliis: id enim expediebat ad fidei certitudinem. 20 Sed iam tempus erat ut his animi molestiis liberaretur, dignus videlicet, qui mysterii conscius fieret, ob insignem erga virginem, Deo dicatam, reverentiam, satisque ob spectatam gravitatem in premendis animi sui curis, visus idoneus, qui secretum, nondum ob Iudaeorum perversam suspicionem evulgandum, bona fide contineret. Ecce Gabriel Angelus, qui virgini conceptum admirabilem nunciaret, multa cum luce apparens vigilanti, nimirum ob plusquam angelicam puritatem huiusmodi visionum non insolenti, Ioseph in somnis semet exhibet, ac per soporem etiam tale quiddam agitantem, sic est affatus oraculi coelestis interpres: Ioseph fili David, quae torquet animum tuum humana suspicio? Quid aestuas, quid fluctuas? Aut quod meditare divortium, aut cur ab ea vis distrahi, quae tibi tanta charitate, simul et Tribus et familiae cognatione iuncta est? Non est alius sponsus ea virgine dignus, nec illa est alteri destinata Dei consilio, nisi tibi. Agnosce David auctorem tui generis, cui promissum est olim, quod nunc incipit exhiberi. Totum divinum est quod geritur. Non est quod metuas, ne quid labis tuo coniugio contrahat uxoris uterus, citra tuam operam intumescens. Suspicaris gravidam, et recte suspicaris: sed non ideo submovenda a domestico convictu, imo hoc magis tibi adiungenda est, quod gravidam vides, cui divino consilio in hoc ipsum datus es sponsus, ut in posterum testis esse possis foecundae virginitatis in uxore compertae: atque illa interim tuo coniugio tuta sit adversus Iudaeorum suspiciosam saevitiam, quibus hoc mysterium nondum est aperiendum, neque dignis adhuc, neque capacibus. Tibi communicabitur, ne quid interim uxoris innocentia sese indignum patiatur. Nam foetus iste, quo vides coniugis uterum quotidianis auctibus intumescere, ut non est ex te, ita nec ab alio quoquam mortali. Angelus nunciavit, conciliator huius divini complexus, Pater obumbravit, Spiritus Sanctus praeparavit uterum, Dei Filius implevit. 21 Nova sunt omnia, quia nova proles nascetur. Coelo debetur quod pariet tua sponsa, castior etiam futura, posteaquam pepererit. Pariet autem filium, non tibi, sed orbi. Huius tu pater interim dicaris, et puellae custos eris potius quam maritus. Nato puero tu ceu pater nomen impones: non quod tibi tuus suggesserit animus, sed qoud ex re Deus illi destinavit ante mundum conditum. Vocabis autem Iesum, hoc est, servatorem. Nam hic est ille tot seculis exoptatus et exspectatus Messias, qui iuxta Prophetarum oracula liberaturus est populum suum universum a peccatis suis, non victimis pecudum, sed suo ipsius sanguine. Nec hoc tantum beneficium gratis dedisse contentus, purgatis a vitae prioris peccatis, conferet perfectam et aeternam salutem. 22 Neque vero quicquam huius rei casu fortuitove gestum est, sed consilio divino. Quod enim nos factum narramus, hoc olim Dominus ipse se facturum promiserat, loquens per os Esaiae Prophetae, paucis depingens huius conceptus, et novitatem inauditam, et fructum optabilem: Ecce, inquit, virgo concipiet et pariet. 23 Habes novitatem: quando enim unquam fando auditum, salva virginitate, peperisse puellam? Nunc fructum accipe: Et vocabitur, inquit, nomen eius Emanuel, quod Hebraeis sonat, nobiscum Deus. Siquidem hic unus populum suum Deo reconciliabit, atque ex infenso reddet propitium, ac versans inter homines cumulatissimam Dei beneficentiam illis effundet, ac tandem experti doctrinam efficacem, experti vim miraculorum, experti praesentem energiam ac robur et impetum divini Spiritus, novo more sese prodentis in his qui crediderint, merito clamabunt, nobiscum Deus. Si agnoscis vaticinium, et sane agnoscis, subservi mysterio ac cela secretum. 24 Haec ubi dixisset summi Dei nuncius, Ioseph expergefactus a somno, laetus et alacer paruit oraculo, ponit consilia diffidii, et arctius etiam adiungit sibi coniugem suam, ne qua diffidii suspicio posset oriri cuiquam, iamque sentiens eam totam dicatam coelesti Numini, veneratur in ea divinum mysterium, nec audet attingere, quam sibi divinitas unice vindicasset. (25?)Adest obsequio, abstinet a congressu maritali. Maturescit interim in sacro virginis utero foetus ille coelestis, qui suo tempore prodiens ex matre virgine, parentis integritatem non abstulit, sed consecravit. Porro Ioseph, ut erat iussus ab Angelo, hactenus patris gerens imaginem, nomen indidit puero Iesu, quum iuxta gentis morem octavo die circumcideretur.
Acta Apostolorum
13: 16-17
16 Ibi Paulus coelestis orator, dicturus assurrexit, manuque mota silentium indicens multitudine, sic exorsus est dicere: Viri Israelitae, quique iuxta progenitorum exemplum timetis Deum, audite me Dei voluntatem vobis explicantem, et huius lectionis, quae singulis Sabbatis in Synagoga repetitur, mysterium ennarantem.
17 Deus gentis Israeliticae protector, patres nostros, et hunc populum sibi prae caeteris delegit, adeo ut quum in Aegypto duram servirent servitutem, agente Pharaone ne crescerent, et qui superessent laboribus opprimerentur, prodigiosis miraculis exaltarit illos adversus opprimentem tyrannum, eosque a servitute eduxerit, non dolis aut praesidiis humanis, sed brachio suo sublimi, ut omnes intelligerent, eam gentem esse caram Deo.
22-25
22 Nec hic alienatus est animus clementissimi Dei a gente sua, quam semel delegerat, sed pro malo Rege, quem flagitationibus impiis extorserant, excitavit illis Regem David, cuius pietati Deus ipse testimonium perhibuit, dicens: Inveni David filium Iesse, virum ex animi mei sententia, qui mea voluntati parebit in omnibus. Quemadmodum enim Deus iratus pro gravissima vindicta dat populo stultum et impium Principem, ita propitius ac reconciliatus, pro submoto malo Rege, dat pium Deoque morigerum.
23 Huic Deus promiserat nepotem, qui capesseret regnum Israel, cuius regni non esset finis. Nunc quod Prophetarum oraculis saepe diuque promissum est, exhibitum est. Ex David enim stirpe, quemadmodum illi pollicitus erat, produxit servatorem Israeliticae gentis Iesum, nomine respondente rei.
24 Hic Servator, quemadmodum promissus erat a Prophetis, quemadmodum designatus est typis ac figuris Legis: ita priusquam aperiret sese mundo, praedicatus ac demonstratus est a Ioanne Baptista, qui et ipse, iuxta vaticinium Esaiae, praecessit adventum eius, invitans totum populum Israeliticum ad baptismum ac poenitentiam prioris vitae, palam clamans iam instare regnum Dei.
25 Caeterum ubi Ioannes implesset propemodum cursum suum, in hoc tantum missus a Deo, ut praevius esset adventuro Servatori, et in huius adventum animos hominum praepararet, atque ob insignem vitae sanctimoniam a multis crederetur esse Christus, palam hunc titulum ab sese depulit, et illi, cui debebatur, transcripsit, dicens: Quid me putatis esse Christum? Nihil aliud quam nuntius illius sum. Et tamen is, quem vos per errorem me esse creditis, haud procul abest. Nam is mihi succedet, tempore posterior, sed potentia dignitateque tanto maior, ut ego sim indignus qui vel soleas solvam a pedibus illius, quod inter homines infimi ministerii creditur esse. Quod enim in illo infimum est, hoc sublimius est eo, quod in me maximum est. Non igitur rem subitam vobis annuntiamus, sed Servatorem tot iam seculis promissum generis nostri principibus, tot aetatibus a maioribus, atque etiam a vobis exspectatum, a Ioanne, cuius summa fuit apud Iudaeos auctoritas, agnitum ac testimonio publicano Iudaeis omnibus commendatum.
Titus 2
11-14
11 In hoc enim per Evangelium illuxit antehac ignota beneficentia clementiaque Servatoris nostri Dei, et illuxit, non Iudaeis modo, verum ex aequo cunctis hominibus, non ut Legis onere liberati, nostro viveremus arbitrio:
12 Sed erudimur, ut posteaquam per baptixmum condonata nobis sunt superioris vitae commissa, et iurantes in verba Christi, semel renuntiavimus impiae religioni, cultuique simulacrorum, simulque mundanis cupiditatibus universis, posthac ita vitam agamus in hoc mundo, ut appareat nos vere renatos in alios homines, et qui prius serviebamus impietati, flagitiis, variisque cupiditatibus, quae nos inescebant ad turpia, deinceps praestemus temperantiam, ut nullis humanarum rerum cupiditatibus perturbemur, praestemus iustitiam, ut benemerentes, quod in nobis est, de omnibus, neminem laedamus: ut cultum, quem praestabamus Daemonibus, nunc sincera professione puraque vita praestemus Deo.
13 Quod si interim paupertate, nuditate, infamia, convitiis, carceribus, cruciatibus, variisque malis affligimur, ne putemus sterilem esse pietatem nostram, neque venemur huius vitae praemiola, quae nec magna sunt, nec diuturna, sed exspectemus eximium illud praemium immortalitatis, quae tum continget, cum peracto hoc seculo, quo per afflictiones et ignominias exercentur adhuc membra Christi, Deus Pater profligatis omnibus malis, aperiet gloriam ac magnificentiam suam in suis cultoribus, iam non humilis apparens, sed gloriosus, et impiis formidabilis, simulque cum Patre apparebit eadem gloria conspicuus, Dominus ac Servator noster Iesus Christus, membris suis eandem immortalitatis gloriam impartiens, qua praefulget ipse.
14 Is, ne quis diffidat huius promissis, in hoc volens ac sciens tradidit se in mortem, seque totum nobis impendit, ut ipse ab omni peccato immunis, pretio sui sanguinis nos redimeret a tyrannide Diaboli, cui nostris flagitiis eramus obnoxii, et abolitis semel superioris vitae maculis, pararet sibi novum quendam ac peculiarem populum, qui ad ipsius exemplum, contemtis huius mundi malis, calcatis huius vitae illecebris et auctoramentis, bonis operibus ambiret immortalitatis haereditatem, quam ille pollicetur omnibus Evangelicam professionem pure casteque servantibus.
Luke 2:1-14
1 Habes admirabilem ortum praecursoris, nunc accipe mirabiliorem Iesu Christi, qui totius mundi unus Princeps futurus erat, et universas totius orbis nationes ad sui nominis professionem, non minis aut terroribus, sed beneficiis, salutiferaque doctrina provocaturus. Proinde divino consilio procuratum est, ut sub Augusto Caesare, qui plerasque mundi regiones obtinebat, ac latissime rebus undique pacatis Romanorum imperium administrabat, conserentur omnes Provinciae, quae Romanum imperium agnoscebant, ut appareret, quanto latius pateret ditio Christi quam Caesaris: quantoque placidius sit eius regnum, qui nihil aufert, sed largitur etiam colestia, regno Caesaris, qui quum non possit largiri coelestia, tamen arripit terrena, et vi cogit ad professionem, quum coelestis Imperator beneficiis alliciat. Qui Caesari dant nomen, quid aliud quam servitutem profitentur, et rem familiarem comperiunt arctiorem? Qui novo huic Principi dant nomen, libertatem accipiunt cum donativo salutis aeternae. Denique Caesar Octavius, quanquam esset omnium in rebus gerendis dexterrimus, tamen multas regiones non poterat armis subigere, quum noster dux sine vi, sine praesidiis huius mundi, universum terrarum orbem, tot linguas, tot ritus, tot religiones, tot barbaras ac retruias* nationes in unam ecclesiam velut in unum regnum congregarit.
2 Ad eam igitur professionem in Syria peragendam missus est ex auctoritate Caesaris Augusti et Senatus consulto Quirinus, eius Provinciae Praeses. Hic autem erat primus census, qui sub hoc Praeside fuit actus in Syria. Nam sub eodem post acti sunt et alii.
3 Ad Caesaris igitur edictum, quod Quirinus promulgarat, proficiscuntur omnes in suam quisque tribum ac civitatem, ut ex more profiterentur.
4 Ioseph autem sponsus virginis, quum esset tribus Iudae, cuius erat et coniux illius, habitabat tamen in civitatula Nazareth, quae est in Galilaea: is igitur relicta domo profectus est in tribum suam, hoc est, Iudaeam, in civitatulam, quam exstruxit Rex David, nomine Bethlehem, eo quod Ioseph et virgo non solum pertinerent ad tribum Iuda, verum etiam genus ducerent e progenie ac stirpe David, e cuius semine promissus fuerat Christus. Nihil autem horum fortuito contigit, sed omnia divino consilio procurata sunt, ut rerum exitus Prophetarum oraculis congruerent, quod tantae rei gloriam inter duas civitates partiebantur, videlicet ut in Nazareth conciperetur, et educaretur Rex orbis: in Bethlehem iuxta prophetiam nasceretur.
5 Huc igitur comitata est sponsum suum virgo Maria gravida, iamque vicina partui. Non detrectavit hoc laboris virgo praegnans, non fugitat oculos hominum sibi bene conscia, non fastidit obsequium mariti mox paritura Deum: non dedignatur haberi uxor fabri, quae tota fuerat Deo dedicata.
6 Hac igitur occasione quum dies aliquot commorarentur in civitate Nazareth, factum est ut evolutis legitimis mensibus, quo magis constaret verum hominem esse qui nasceretur, adesset tempus pariendi, oppidulum humile sibi delegerat, in quo tamen domum nullam habebat coeli terraeque Dominus, parentes humiles: denique peregre nasci voluit, ut nos puderet nostrae superbiae simul et avaritiae, ac vel huius exemplo disceremus, felicitatem hominis non esse metiendam istis vulgaribus bonis, quae si nobis non subducuntur, nos illis subducimur, sed aeternis bonis aestimandam, et in illam patriam recondendos thesauros, quibus perpetuo simus fruituri. Etenim si veris iudiciis aestimare velimus, plus erat sublimitatis, plus potentiae, plus maiestatis in hac humillima Christi nativitate, quam in omnibus omnium Caesarum pompis ac triumphis.
7 In Bethlehem igitur, quae dicitur domus panis, sacra Virguncula protulit nobis panem illum coelestem, unde qui ederit, non moritur in aeternum. Atque hic erat partus ille virginis unicus, cui nec antecesserat ullum exemplum, nec sequutum est. Matri erat unicus filius, nobis erat primogenitus, quos sibi spiritu iunctos fratres reddidit, et haereditatis aeternae consortes, ne solus veniret ad Patrem, sed ipse veluti primogenitus multos fratres secum adduceret in societatem aeternae salutis. Editum infantulum mater non tradidit nutricibus, quas ob pietatem nolebat, ob paupertatem non habebat, sed ipsa fasciolis involvit. Et quoniam in publico diversorio propter hospitium frequentiam non erat alius recenti puerperae locus, reclinavit puerum in praesepe. Audi* superbe dives, qui latifundia latifundiis accumulas, qui nusquam non substruis domos, praedia, palatia. Qui coeli terraeque et Dominus est et opifex, cuique tu in baptismo nomen dedisti, peregre nascitur, nec habet locum in diversorio. Si Principem agnoscis tuum, in cuius verba iurasti, ne pigeat illius exemplum imitari, et pudeat te tuae mentis.
8 Audi nunc quam tota haec nativitatis humilitas plena sit magnificentiae. Erat haud procul a Bethlehem turris Ader, hoc est, gregis, Herbaice dicta, quod illic ob agros compascuos esset pecoris copia. Turris autem eminit etiam prophetia Micheae, quemadmodum et Bethlehem. Erant igitur in ea regione pastores, qui nocturnas excubias agebant pro gregibus suis: videlicet ipsa re docentes, quid exemplo Principis pastorum facere debeant Episcopi pro salute populi sibi concrediti. Et nactu natus est illi Sol iustitiae, discussurus mundi tenebras. Humilibus humilis, pastoribus pastor, primum innotescere maluit, quam Caesaribus, Regibus, Praesidibus, Pharisaeis, Scribis, Pontificibus.
9 Et ecce subito Gabriel Angelus e sublimi imminebat illorum verticibus, simulque nova quaedam lux, quae nec Solis esset, nec Lunae, enc lucernae, repente circumfulsit pastores. Hoc quum esset laeti ominis, tamen ob insolitum ac subitum prodigium magno pavore correpti sunt pastores.
10 Sed Angelus timorem hunc mox adimit blando alloquio: Ponite, inquit, pavorem, nihil est quod formidetis, laetissimae rei nuntius adsum, et hactenus inauditum gaudium adfero: non solum vobis, verum etiam toti populo Israelitico.
11 Iam olim promiserant vobis Servaotrem Prophetarum oracula: iam olim exspectatus est Messias: is hac nocte natus est, et vobis omnibus natus est. Hic est Messias ille, Princeps ac Dominus omnium, Rex et idem Sacerdos unctus divinitus. Natus est autem iuxta Prophetarum oracula, in civitate David, cui nomen Bethlehem, hac ipsa nocte.
12 Ite et inquirite. Dabo signum quo possit agnosci. Adite diversorium, et invenietis infantulum obvolutum fasciis, ac reclinatum in praesepi.
13 Haec ubi praedicasset Gabriel, simul audita est ingens multitudo celestis militiae, nimirum Angelorum, qui ministri sunt Domini fortis in praelio, quique pro nobis bellant adversus Principes huius mundi. Hi modulatione quadam coelesti et ineffabili canebant laudes Deo, praedicantes illius inenarrabilem erga genus humanum caritatem, et humano generi gratulantes, quibus favore Numinis tanta felicitas contigisset.
14 Hymnus autem, quem Angelicus ille chorus concinebat, hic erat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. Nimirum hoc significat nobis Angelica cantio: nihil ex hoc negotio gloriae deberi, nec Angelis, nec hominibus, sed universam gloriam deberi bonitati divinae, quae nobis, quos condidit, miro consilio prospicit e coelo, ut intelligamus illinc nobis proficisci, quicquid magnificum aut salutiferum obtigerit: in terris nihil aliud optandum, quam pacem, quae peccatis abolitis nos Deo conciliet, quae nos mutua caritate conglutinet. Haec est enim pax non mundi, sed Dei, quae exsuperat omnem sensum, quaeque praeponderat universis mundi felicitatibus. Ea gratis per conciliatorem Dei et hominum offertur, non nostris intercedentibus meritis, sed ex propensa in nos beneficentia divina, cui visum est hac mirabili ratione consulere saluti generis humani.