Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 21
Verses 34-36
34 Proinde certi venturum hoc tempus formidabile, praeparate vos in adventum illius, ne vos opprimat oscitantes. Id facietis, si caveritis ne corda vestra graventur luxu ac temulentia, reliquisque sollicitudinibus vitae praesentis: quin potius ita vivite, quasi mox sit venturus ille dies, nihil amantes in hoc mundo, sed totis animis intenti ad coelestia.
35 Sic fiet, ut dies ille vos non opprimat inexspectatus. Caeteris enim, qui sic vivunt, quasi tempus hoc nunquam sit venturum, sic veniet ille dies, quasi laqueus furtim ab insidiante positus: et involvet omnes, qui non habent animos e toculos sublatos in coelum, sed habitant super faciem terrae, ubi non habemus stabilem sedem, sed ad illam aeternam properamus. Atque illi quidem aliud agentes sese captos sentient, priusquam laqueum praeviderint.
36 Idem ne vobis usu veniat, fugite somnolentiam: nolite indormire voluptatibus et curis huius mundi, sed studiis rerum coelestium perpetuo vigilate, continenter deprecantes, ut vos Deus dignetur habere in numero eorum, qui poterunt effugere haec tanta rerum pericula, et subsistere ante iudicem inevitabilem Filium hominis, qui ut nunc omnes magna lenitate provocat ad poenitentiam, ita tum magna severitate iudicabit vivos et mortuos. Nemo suis fidat praesidiis, nemo feret hoc iudicium, nisi praemunitus favore divino. Sed is non aderit, nisi qui interim summo studio conantur sese praebere dignos eo favore. Tunc enim implorare clementiam illius, ferum fuerit his, qui nunc abutuntur illius lenitate.