Daily Gospel Meditation (12/19/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 1:5-25

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 1

Verse 5

5 Cum iam adesset tempus illud divino consilio praefinitum, variisque Prophetarum oraculis praedictum, ac tot iam seculis a sanctis ac piis hominibus exoptatum, ut Dei Filius humanam naturam assumeret, sua morte redemturus humanum genus: sua doctrina suisque factis nos ad veri cognitionem, ac Evangelicae pietatis studium instructurus, denique suis promissis nos erecturus ad spem vitae coelestis, quoniam totum hoc quod erat gerendum, novum erat, nec ullis auditum seculis, nihil praeteritum est argumentorum, divina sapientia rationibus arcanis omnia moderante, quae rei per se incredibili fidem apud homines conciliarent. Quis enim unquam audivit hominem ex homine fuisse natum in terris, qui semper Deus regnaret in coelis? Prodigiorum plenae sunt etiam Ethnicorum historiae. In Veteris Instrumenti Voluminibus discimus, ignem e coelo missum, mare divisum in duas partes, aquam ictu vitae prolicitam e petra, mortuos denique revixisse. Quis unquam audivit virginem citra virilem operam peperisse? Erat autem nostrae salutis caput, illud esse persuasum omnibus, Iesum esse Messiam, cuius adventum omnia Prophetarum vaticinia promiserant, quem tota Mosi Lex adumbrarat, a quo uno salus esset omnibus speranda. Proinde divino consilio pratus est, qui inaudita vitae sanctimonia, quique raris dotibus parta apud omnes auctoritate, Iesu nondum noto, primam notitiam ac fidem conciliaret apud incredulos Iudaeos: quemadmodum Evangelica Philosophia, cuius princeps et auctor erat Christus, vetustae Legis, cuius typum gerebat Zacharias et Ioannes, testimonio primum orbi commendata est. Mox versis rerum vicibus, ut Christus, proditis suis virtutibus, obscuravit Ionnis gloriam: ita fulgor Evangelicae maiestatis, ubi sese prodidit mundo, Mosaicae Legis auctoritatem velut antiquavit. Iacob autem Patriarcha morti vicinus, quum fatidico afflatu Spiritu plurima praediceret, quae multis post seculis essent eventura, iamque ventum esset ad Iudam, e cuius tribu proditurus erat Dominus Iesus iuxta carnem, vaticinium huiusmodi depromsit: Non auferetur Sceptrum de Iuda, et dux de foemore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Haec prophetia satis evidenter significabat tum venturum Messiam, quum Iudaica natio, quae semper a suae gentis Ducibus, Iudicibus, Regibus ac Sacerdotibus fuerat gubernata, pareret alienigenae Principi: simul et illud indicans, Evangelicam gratiam, a Iudaeis spretam, ad gentes demigraturam. Sed primus omnium Herodes Antipatri filius, quum non esset Iudaici generis, et alioqui vir impius, non solum in gentis honorem cooptatus est, verum etiam favore Caesaris regnum in Iudaeos obtinuit. Proinde vel hoc indicio coniicere poterant Scribae et Pharisaei, qui Legis exactam scientiam profitebantur, iam adesse tempus, quo nasceretur ille, qui regnis terrenis abolitis inveheret regnum coeleste, quique pro tyrannis faceret pastores, pro dominis patres. Porro quum Iudaici Sacerdotii summa quaedam et admirabilis esset apud omnes dignitas, praedixerat Spiritus Sanctus per Prophetas, ethoc abrogandum, posteaquam venisset ille, qui non oleo corporali unctus ab hominibus, sed oleo colesti iuxta spiritum unctus a Deo, unico quidem, verum efficacissimo sacrificio tolleret omnia peccata mundi, ac per fidem Evangelicam, divinique Spiritus largitatem sanctificaret universa. Praedixerat enim Daniel post hebdomadas annorum a Deo praefixas, futurum ut ungeretur Sanctus sanctorum, ac deinde cessarent hostiae ac sacrificia veteris Legis. Quum venerint aeterna, cessabutn temporaria: quum venerint spiritualia, cessabutn carnalia: quum venerit veritas, cedent simulacra: quum venerit lux, evanescet umbrae: quum coeperit loqui Christus, obmutescet vos crassae Legis, donec et ipsa palam profiteatur eum, quem antehac typis quibusdam veluti nutibus innuit magis quam eloquuta est. Hoc igitur tempore, quum Herodes, primum alienigena, deinde vir impius, ac multis homicidiis et parricidiis funestus, rerum summa potiretur apud Iudaeos, non ex auctoritate Dei, sed ex favore Caesaris Augusti: cumque Iudaici Templi religio, quae figuris ac ceremoniis corporalibus constabat, maxime floreret apud homines, quum apud Deum sub falso religionis praetextu, inter Scribas, Pharisaeos, Seniores et Pontifices, extrema regnaret impietas, Domini Iesu adventus his initiis primum coepit innotescere mundo. Erat sub impio Rege Sacerdos pius, videlicet reliquiae vetusti ordinis, nondum tot vitiis corrupti, huic nomen erat Zacharias, quem id temporis sortes ac vices in orbem recurrentes, ad sacrorum administrationem vocabant. Sic enim David universum Sacerdotum genus in duas principales familias digesserat, Eleazar et Ithamar. His subiectas familias reliquas distinxit in sortes viginti quattuor, ut ordine singulae per suas vices sacris operarentur dies octonos, abstinentes interim ab omnibus, quae iuxta Mosaicos ritus videbantur hominem impurum reddere, temperantes et a congressu coniugum, nec attingentes privatas aedes, sed assidue versantes in Templo, quo castius ac purius tractarent rem divinam: caeteris interea fas erat, uxoribus, liberis, caeterisque rebus profanis, sed necessariis vacare. Porro dum hic ordo sortibus digeritur, inter viginti quatuor familias octavus locus obtigit Abiae, unde Zacharias ducebat originem, et in cuius vices successerat. Haec tametsi casu geri videbantur, tamen nihil non dispensatum est divino consilio, ne numero quidem ordinis otioso. Siquidem ut hebdomas multis de causis vetustae Legis typum habet, ita ogdoas Evangelicae gratiae congruit, quum non iam per opera Legis, sed per fidem gratis donatur aeterna felicitas. Erat autem et uxor Zachariae Elizabeth, non tam generis nobilitate commendabilis (ducebat enim genus a primo gentis Israeliticae Sacerdote Aaron) quam morum integritate venerabilis, ne non esset tali marito digna coniux.

Verses 6-7

6 Erat enim vere sanctum coniugium, non tam coniunctione corporum, quam animorum similitudine, ac pietatis societate confoederatum, propterea quod essent ambo vere iusti: non iustitia Pharisaeorum, qui se falsa quadam specie sanctimoniae venditabant oculis hominum ad quaestum et gloriam, obscurantes facies suas, praecinente tuba dantes eleemosynas suas: prolixis precibus in angulis platearum venantes opinionem pietatis, cum animus maderet omni spurcitie sclereuum: sed sinceris animis sic servabant omnia, quae Dominus per Legem praeceperat, ut nec hominibus darent ullam ansam reprehensionis, et quod est difficillimum, oculis etiam Dei semet totius vitae puritate commendarent: procurante nimirum et hoc divino consilio, ut is qui Christo venienti perhibiturus esset testimonium, esset ipse numeris omnibus populo Iudaeorum commendatus, primum generis paterni simul ac materni Sacerdotali nobilitate, parentis utriusque inculpata vita, tum suis ipsius raris et admiranids virtutibus, postremo gloriosa morte pro veritate obita. Talis nimirum praeco decebat eum, qui venerat universum mundum odore bonae opinionis ad se pellecturus.

7 Quin et illud divina providentia procuratum est, ut nativitatis novitas excitaret hominum animos in admirationem Ioannis: nihilque plebeium exspectarent ab eo, qui non iuxta vulgarem naturae cursum, sed coelesti beneficio natus esset. Quanquam enim probatissima esset apud omnes Zachariae et Elizabeth sanctimonia, tamen in hoc parum felix videbatur illorum pietas, quod ambo consenuissent orbi. Nam apud Iudaeos ut magnifica quaedam res habebatur matrimonii foecunditas, ita sterilitas cum primis erat in probro, et inter praecipua vitae mala numerabatur. Vulgus enim interpretabatur a Deo reiectos esse, quibus non obtigisset, populum Deo sacrum aliqua prole locupletare. Nondum enim didicerant carnales Iudaei, spiritualem esse populum, quem Deus vellet coelesti generatione semper in maius propagari: nondum audierant esse beatos, qui se castrassent propter regnum Dei. Ea res graviter discruciabat enimos amborum, sed praecipue Elizabeth, quae iam probroso cognomine vulgo sterilis vocabatur: et ut deploratae sterilitatis mulier, inter infelices matronas numberabatur, quae plurimis annis in mariti consortio peractis, nullum matrimonii fructum edidisset. Etenim sterilitatis probrum potissimum in foeminas cadere solet. Auxerat prolis desperationem utriusque senectus, sed quod naturae virtus non dabat corporum congressui, hoc piis animorum votis indulsit divina benignitas.

Verses 8-15

8 Itaque quum Zacharias Sacerdotii munere fungeretur in ordine vicis suae, quae erat, ut diximus, Abiae, et in Templo versans in conspectu Dei, purus et castus sacris operaretur:

9 Iamque ex more, forte deligendus esset, quis introiret secretissimum Templi secessum, quod dicitur sanctum sanctorum, sorte delectus est ille, ut ingressus sancta sanctorum, quo nemini fas erat ingredi praeter Pontificem, aut huius loco designatum, ex praescriptis odoribus, stacte, onyche, galbano, ac thure pellucido sacrum suffitum poneret in altari, quod erat in secreto Templi recessu.

10 Habebatur enim hoc sacrificii genus apud Iudaeos omnium sanctissimum, nec ad huius conspectum admittebatur profana multitudo, ac ne Levitarum quidem quisquam. Sed reliqui manebant foris, seclusi velo, deprecantes interim, ut quod pro totius populi salute offerebatur, Deus ratum habere dignaretur, donec Sacerdos, peracto intus sacrificio, prodiret ad populum, reliquaque perageret, quae ad sacrificii legitimos ritus pertinebant. Porro Sacerdos non solum orabat pro populo, verum etiam pro se iuxta Legis praescriptum, nimirum mortalis et ipse, et erroribus ac vitiis humanis obnoxius. Quum igitur Zacharias olim crebro votis Deum fatigasset, ut uxorem ipsius sterilitatis probro, se orbitatis molestia liberaret, tamen desperatione prolis iam pridem concepta, tum publicam populi redemtionem, multis iam seculis exspectatam, votis ardentissimis, velut a Deo praesente postulabat. Ac suffitus quidem insurgens ab ara per aerem diffundebatur. Caeterum pii Pontificis votum ad Deum usque penetrabat, Angelis nimirum perferentibus, quorum illae partes sutn, piorum preces ad coeleste Numen perferre, et rursus illius munificentiam ad nos deferre.

11 Angelus igitur e coelo missus adstabat ad dextrum latus altaris, in quo odores adolebantur, veluti laeta nuntiaturus, quod quae dextra sutn, felicitatis habeant omen.

13 Hunc ubi colesti luce fulgentem subito vidisset Zacharias, nec enim hominum more ingressus est, sed repente sese conspicuum exhibuit, sane conturbatus est animo, ac pavore correptus est: non quod quicquam formidabile prae se ferret Angelus: sed quod humani corporis infirmitas non sustinet coelestium Spirituum maiestatem.

13 Verum ut humanae ibecillitatis est ad subitum Angeli conspectum inhorrescere: ita illorum benignitatis est, nostrum pavorem blando alloquio tollere. Itaque blando vultu, blandaque voce compellans Zachariam Angelus, ait: Non est quod expavescas Zacharia, sed est quod gaudeas. Nam adfero tibi, totique populo, pro quo intercedis, laetum nuntium. Annuit Deus piis votis tuis. Venturus est ille iam olim promissus, multisque iam seculis exspectatus Messias, liberator ac servator populi sui. Nec solum hoc impetratum est, quod petisti, verum etiam illud ad cumulum votorum adiicit divina bonitas, quod tu petere non audebas, quoniam fieri posse desperabas. Petisti redemtorem, accipes et redemtoris praeconem. Elizabeth uxoris tuae divino consilio dilata foecunditas, ingens gaudiorum foenus adferet tibi: ac publica totius populi laetitia cum privata tuae domus gratulatione copulabitur. In hoc proficiet desperata foecunditas, ut omnes intelligant, non esse partum vulgarem, sed auctore Deo nasci quod nascetur. Pariet quidem uxor tibi, sed non tibi soli pariet, pariet universo populo, pariet Deo, cuius providentia totum hoc negotium temperatur. Hoc mirabilius pariet, quo serius: hoc plausibilius, quod praeter spem: hoc felicius, quod filium paret, non quemlibet, sed magnum maximi Messiae praeconem ac praecursorem, et velut anteambulonem ac viatorem. Ad tam eximium munus gratuito Dei favore delectus est, et ideo vocabis nomen eius Ioannes, ut vel hinc admoneatur populus, illum fore Deo gratissimum, ac divinis dotibus affatim cumulatum.

14 Itaque moeror, quem hactenus attulit tibi coniugis sterilitas, ubere gaudio multaque exsultatione pensabitur. Nec istud gaudium intra tuae domus parietes continebitur. Gaudebunt tuo gaudio complures amici, qui prius tuo dolore dolebant. Gaudio gestient omnes in nativitate filii tui, qui sitiunt adventum Messiae. Hunc veluti Solem filius tuus ceu lucifer quidam praecurret, admirabili luce praenuntiaturus illius imminentem exortum, qui totius mundi tenebras dispellet.

15 Erit ille quidem incomparabiliter maximus, sed et filius tuus quemadmodum hoc erit inferior, ita caeteros omnes Prophetas, qui hactenus fuerunt, dignitate superabit. Futurus est enim vere magnus, non solum hominum opinione, verum etiam in oculis Domini: cui nemo magnus est, nisi dotibus, quas ipse largitur. Nec enim opibus aut strepitu vitae, aut regno mundano magnus erit, sed harum potius rerum contemtu, quae magnos reddunt quosdam in oculis hominum: quoque minus appetet huius mundi commoda, hoc uberius coelestibus bonis cumulabitur. Tantum autem berit a luxu, caeterisque corporalibus oblectamentis, ut nec vinum nec siceram sit unquam bibiturus, hoc est, quicquid sobrietatem adimere potest homini. Non enim habent locum hae sordidae voluptates in eo, cuius pectus Spiritus Sanctus occuparit, qui filii tui mentem intra ipsos etiamnum uteri materni sinus latitantis replebit, ut gestu Prophetam agat priusquam effari liceat.

Verses 16-18

16 Mox ubi cum aetate creverint divini Spiritus munera, mira perficiet, vel exemplo vitae sanctissimae, vel admirabili praedicatione. Siquidem iuxta Malachiae vaticinium, multos ex filiis Israel alienatos a Deo, dum freti carnali Lege, negligunt ea, quae Legis figurae designant, convertet ad Dominum Deum ipsorum, magna libertate praedicans instare regnum coelorum, ad vitae prioris poenitentiam adhortans, baptismo praeludens abolitioni peccatorum, quae per Messiam erit futura.

17 Denique commonstrans omnibus eum, quem Deus in hoc missurus est, ut per unum salus aeterna contingat universis. Is Messias primum adveniet humilis, ut omnibus sibi fidentibus, gratis conferat aeternam salutem. Deinde rursus adveniet cum maiestate, pro suis cuique factis praemium redditurus: piis vitam aeternam, incredulis et impiis mortem aeternam. Quemadmodum autem iuxta Malachiae vaticinium, Elias praecursor erit adventus secundi, sua praedicatione praeparaturus animos hominum, in diem illum Domini magnum ac terribilem: ita tuus filius praecursor erit prioris adventus, quo Deus per Messiam Filium suum descendet in terras, per eius praedicationem universos homines ad sui cognitionem et amorem invitaturus, et ob id a nonullis Elias esse credetur. Nec immerito dicetur Elias, qui spiritu ac virtute Eliae praeveniet adventum Domini: ut, quemadmodum scripsit Malachias, convertat corda patrum ad filios, quo Iudaei, qui tantopere degenerarunt a religione maiorum suorum, resipiscant, seseque referant ad meliorem frugem: et credentes Messiae sermonibus, per quem Deus illis loquetur, vere promereantur dici filii Abrahae, dum Abrahae credulitatem imitantur: simulque eos, qui cortici Legis inhaerentes, non intelligunt mentem ac vim Legis, convertat ad prudentiam iustorum, qui didicerunt altius quiddam et sanctius occultari Legis tectorio, quod brevi Messiae, qui Legem absolvet, praedicatione proferetur. Sed huius coelesti praedicationi filius tuus praevius, praeparabit animos hominum, ut advenienti tradat populum, non omnino rudem, sed iam agnitione peccatorum suorum, exspectatione regni coelestis, ac desiderio venturi Messiae, praeparatum atque instructum. Sic enim visum est Deo, iactis primum initiis ac rudimentis, per gradus paulatim ad summa provehere mortales, ad extremam ignorantiam et impietatem prolapsos.

18 Haec Angelo loquente iam metum psuerat Zacharias, sed quoniam magnifica promittebat, ac iuxta naturae cursum incredibilia, Iudaeorum more, atque etiam Synagogae typum gerens, postulat signo quopiam pondus adstrui promissis, ut miraculum miraculo fidem impetraret. Respondit igitur hunc in modum Angelo: Quonam argumento praesenti cognoscere queam, certum esse quod polliceris in posterum? Nam alioqui reclamat naturae sensus. Siquidem ipse iam consenui, et uxor provectioris aetatis est, quam ut ex ea partus sperari debeat. Quomodo continget vetulis et effoetis, quod iuvenibus et corpore vigentibus non contigit.

Verses 19-25

19 Tum Angelus: Si haec tibi promitteret homo missus ab homine, non iniuria de promisso dubitares. Fateor enim esse supra vires humanas, fateor esse praeter communem naturae ordinem, quod promitto. Sed nec ANgelus potest adferre vanum nuntium: neque quicquam est amn incredibile apud homines, quod Deus non facile praestet iis, qui credant ipsius promissis. Ego enim sum Angelus ille Gabriel, olim missus ab Danielem Prophetam, qui inter septem praecipuos coeli ministros semper adsisto in conspectu Dei, paratus ad omne obsequium divinae voluntatis; nunc in hoc peculiariter a Deo designatus, ut in hoc negotio, quo non aliud unquam actum est maius aut mirabilius, inter Deum et homines internuntium agam. Huius igitur, ne quid diffidas, promissi Deus auctor est, ego nuntius ab eo missus, ut haec tibi referam, laetumque nuntium adferam.

20 Dabitur autem, quando id postulas, quod simul erit et in posterum praestandi promissi argumentum, et praesentis diffidentiae poena. Ecce subito ab hoc tempore fies mutus, nec poteris quicquam effari, donec filius natus meam fidem liberarit, de qua dubitari non oportuit. Instat enim tempus, ut sileat incredula Synagoga, neque linguam habeant, nisi qui promta credulitate paruerint Evangelicae praedicationi.

21 Dum haec aguntur in intimo Templi tabernaculo inter Zachariam et Angelum, populus universus exspectabat, ut prodiret ex more Sacerdos, reliqua peracturus apud multitudinem. Admirabantur autem quod solito diutius commoraretur in tabernaculo.

22 Tandem Zacharias prodit ad populum, vultu quidem insolitam laetitiam prae se ferente, sed elinquis. QUibus ex rebus populus intellexit illi visum aliquod intus apparuisse. Solet enim Numinum ac coelestium Spirituum congressus habitum humani corporis immutare, quemadmodum et olim accidit Mosi. Porro quod lingua proloqui non poterat, nutibus indicabat, nimirum feliciter esse litatum, gratias agerent Deo, qui vota suorum exaudisset. Permansit autem Zacharias in Templo, fungens officio suo in administrandis sacris, usque ad expletum dierum numerum. Habebat interea populus Iudaicus mutum Sacerdotem, mox cessaturae Legis indicium, eique cessurae, qui prolata veritate, rerum umbras submoveret.

23 Caeterum expleto legitimo tempore functionis, Zacharias recepit se in domum suam, ibi fretus Angeli promissis, complexus est sterilem ac vetulam suam Elizabeth: non enim hic libidini vacabatur, sed desiderabatur proles, quae Dei gloriam sua vita et praedicatione illustraret, quique praecursor esset futurus eius, qui diu exspectatus, tandem perfectam salutem adferret omnibus. Casti coniugum complexus sunt, quos divina promissio copulat, non libido. Sanctus est coitus, qui nihil nisi prolem ambit. Pius amor prolis, quae non nobis gignitur, sed publicae saluti.

24 Porro posteaquam iuxta promissum Angeli concepisset Elizabeth, abdidit sese a conspectu populi mensibus quinque, laeta quidem de conceptu, sed ut est verecunda probitas, suppudescens, quod his, qui nondum noverant haec auctore Deo geri, iam anus adhuc libidini vacasse posset videri. Nec enim egnorabat, quam sit pronum ad male suspicandum, simul et male loquendum vulgus hominum. Spectabat et illud prudens mulieris animus, non esse iactandum Dei donum apud populum, donec certum esset, ne si quid fefellisset, sterilitatis probrum, ob frustra speratam anui prolem, conduplicaretur.

25 Verum ubi iam sese certis argumentis cognovisset gravidam, sic suae felicitati gratulata est, ut hoc totum quicquid esset, ad Dei bonitatem referret. Hactenus, inquit, ssterilis et effoete probro traducta sum apud populum Israeliticum, cui turpior est corporis sterilitas, quam animi improbitas. Sed ut video, Dominus in hoc foecunditatem distulit, quo non solum eximeret me a probro sterilitatis, verum etiam cumulatius adferret gaudium praeter spem nata proles. Nam plane Dei munus est, qui quo ipsi visum est tempore, dignatus est ancillam suam respicere, quod posthac unica seraque, sed insigni prole, quam Deo genui, praedicabor mater felicior multis, quae numeroso partu locupletant suos maritos.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!