Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 1
Verses 6-8
6 Quid autem facias his, qui scientes ac volentes lucem oblatam ab se depellunt? qui invitati ad lucem, ulro claudunt oculos ne videant? Certe nihil ab ipso factum non est, uti ne quisquam esset expers sui luminis. Non enim ingessit se subito mortalium oculis, ne magis etiam illos exocularet ob incredulitatem. Quis namque rem tam admirandam credidisset, nisi paulatim multis modis praeparasset hominum mentes ad credulitatem? Itaque non contentus hac admirabili mundi fabrica declarasse mortalibus, et omnipotentiam suam, sapientiamque, et bonitatem immensam, atque eximiam erga genus hominum caritatem: nec contentus tot Prophetarum oraculis, tot vetustae Legis simulacris ac figuris, veluti praeludere adventum suum: denique misit virum omnibus Prophetis excellentiorum, cui nomen erat Ioannes: qui tametsi primam sanctimoniae laudem meruit inter homines ad id aetatis usque natos, atque ob muneris plusquam prophetici dignitatem Angelus dictus est, tamen nihil aliud erat quam homo, plurimis quidem Dei donis largiter instructus, sed (quae) divinae liberalitatis essetn, non naturae semel impartitae.
7 Hic tamen in hoc delectus ac missus est a Deo, ut iuxta prophetiam, quae de ipso praecesserat, testimonium praeberet de illo lumine divino, quod humano corpore dissimulatum versabatur in mundo: non quod qui Deus esset, et paterna voce praedicatus est, opus haberet hominis testimonio, sed ut omnibus modis sese insinuaret in credulitatem mortalium, Ioannem voluit esse praecursorem lucis, quemadmodum Lucifer Solis exortum praevius nuntiat mundo, suaque praedicatione praepararet animos hominum ad excipiendum lucem iamiam venturam. Quoniam autem peccata obstant, quo minus admittatur lumen coeleste, invitavit Ioannes ad poenitentiam, clamans instare regnum coelorum. Primus enim ad lucem gradus est, odisse tenebras suas.
8 Erat autem hic Ioannes, ob eximiam vitae sanctimoniam, tantae apud Iudaeos auctoritaatis, ut a plerisque Christus haberetur: quo magis voluit huius testimonio pro tempore commendari Iudaeis, ut sensim humano more irreperet in animo hominum. Alioqui solet qui minor est, maioris testimonio commendari. Promiserat autem Esaias, Christo veniente lucem quandam eximiam exorituram his, qui versabantur in tenebris et umbra mortis. Itaque priusquam Christus inclaruisset miraculis, multi suspicabantur Ioannem esse lucem illam a Propheta promissam: verum praeco tantum verae lucis erat Ioannes, non ipsa lux. Christus igitur pro temporis dispensatione abusus est errore Iudaeorum, et auctoritate Ioannis, ad animo omnium Evangelicae fidei praeparandos.
Verses 19-20
19 Huiusmodi testimonio quum saepe privatim Ioannes ornasset Christum, tunc palam qualis esset, declaravit: integri famuli fungens officio, qui nec Domini sui gloriam Iudaeis deferentibus voluerit usurpare, nec illum fraudare sua: quanquam non ignorabat eam rem sibi, non solum auctoritatis hactenus possessae iacturam, sed etiam gravem apud Iudaeos invidiam allaturam, qui maluissent Ioanni hoc honoris deferre. Cuius etiam nativitas fuerat apud Iudaeos celebris, qui generis nobilitate (nam Sacerdotis erat filius) commendabatur: qui novitate victus, qui pilis camelorum, qui folitudine, qui baptismo, qui discipulorum frequentia, plebis admirationem in se provocarat: quum Christus ob humilitatem generis, ob vitam ac vestitum a populo nihil differentem, id temporis adhuc contemneretur. Quum igitur superbis Pharisaeis non placeret humilis ille Christus, et ob hoc ipsum coepissent subinvidere Ioanni, quod de Christo bene praedicaret, miserunt ex Hierosolymis viros auctoritate praeditos, Sacerdotes, et Levitas, ut praesente multitudine percunctarentur eum, quisnam esset ipse, de quo variabat multitudinis suspicio. Nam quidam dititabant illum esse Christum, Iudaicae gentis liberatorem: alii suspicabantur Eliam esse, quem iuxta Malachiae prophetiam existimabant rediisse, ut praecursor esset Messiae venturi. De Christo, ob generis ac vitae humilitatem, perpauci bene sentiebant, etiamsi quidam coeperant invidere. Atque hoc iam tum agebat Pharisaeorum astutia, ut Christum ad suas cupiditates attemperarent. Id futurum arbitrabantur, si non fuisset approbatus, nisi ipsis auctoribus. Quod si docuisset affectibus ac vitiis ipsorum repugnantia, reprobassent, et ademissent auctoritatem apud populum, cuius doctrinam sensissent suis commodis adversam. Haec est mundanae sapientiae stulta prudentia. At Christus, cuius tota doctrina coelestis est, noluit quicquam humanae auctoritatis admisceri suae doctrinae Evangelicae. Quidam etiam sperabant futurum, ut Ioannes, etiamsi Christus non esset, tamen nomen tam honorificum ultro delatum agnosceret. Sciebant ipsi, addictissima gloriae mancipia, pestem hanc etiam sanctissimis viris insidiari: non ignorabant, quantus fuisset futurus orbis applausus, si Ioannes Messiae nomen agnovisset, quod illi iam ultro bona pars Iudaeorum tribuebat. Si agnovisset apud populum, habebant quo Christum ob humilitatem exosum excluderent: si non agnovisset, habebant paratam calumniam. Rogant igitur apud populum, ex auctoritate Sacerdotum ac Pharisaeorum, dicentes: Tu quis es? Iam enim et illius auctoritate gravari coeperant, ac subinvidere gloriae.
20 Ille non ignarus, quod haec odio Christi percunctarentur, non statim aperuit suam de illo opinionem, sed falsam de se suspicionem, quae Christi gloriae poterat apud plebem officere, repulit: ac forti animo contemta falsi nomini gloria, confessus est se non esse Messiam, qui multis videbatur esse: nec inficiatus est esse se id quod erat, paratus indicare, quis esset ille, cui nominis huius gloria debebatur: in quorum altero erat opinionis propriae iactura, in altero Pharisaici livoris periculum. At vir integritatis incorruptae, utroque contemto, palam fassus est, se non esse Messiam, Prophetarum oraculis, et Mosi voce promissum, haudquaquam negans iam adesse Messiam, sed non sum ego, inquiens: significavit hoc cognominis alteri potiori deberi, qui tamen illorum opinione contemtior erat. Atque haec Pharisaeorum malitiosa diligentia ad nihil aliud profecit, quam ad Evangelii fidem confirmandam.
Verses 21-24
21 Hoc igitur gradu frustrati, pergunt sciscitari, si quod summum est, quodque plerique tibi tribuunt, non es, quum praeter auctoritatem Scribarum et Pharisaeorum, usurpes novam auctoritatem, et populum in admirationem tui rapias, non sine iactura publicae Sacerdotum et Pharisaeorum auctoritatis, certe debes esse quispiam Messiae proximus. Legimus autem in Malachia Propheta, priusquam veniat Messias, venturum Eliam Thesbitem, qui restituet omnia. Num igitur ille Elias es tu? Ioannes negabat se Eliam esse: non quod non esset aliquo modo Elias, qui spiritu Eliae praecursor erat Christi, sed quod non esset ille Elias Thesbites, igneo curru raptus in aera, quem in hoc servari sensit Propheta, ut praecursor sit secundi adventus Iesu Christi. Legerant illi prophetiam, sed non intellexerant: nec erant digni, qui mysterium hoc discerent, quod animo maligno sciscitarentur. Quoniam autem sciebant Mosen pormisisse Prophetam quendam exoriturum e gente Iudaica, quem audiri iusserat: nec ignorabant quidam hunc Prophetam fore Messiam ipsum, ad haec nonnulli iactabant aliquem e vetustis Prophetis revixisse, atque hunc esse Ioannem suspicabantur, rogabant, num esset ille Propheta promissus a Mose, aut aliquis denique e numero Prophetarum, qui redivivus sibi sumeret eam auctoritatem. Ille ingenue fassus est, se nihil esse tale, quale multi suspicabantur.
22 Iam vero cum illos defecisset percunctandi materia, consumtis hominum de Ioanne suspicionibus, urgent ut ipse de se profiteatur, quisnam sit: et ne diutius tergiversetur, urgent auctoritate Sacerdotum, quo vel metu potestatis fateretur quis esset. Videmus te, inquiunt, usurpare tibi quiddam supra Pharisaeos, Sacerdotes et Scribas. Cunsumsimus divinationem nostram, et tamen aliquid responsi referendum est his, qui nos huc miserunt. Si populus totus varie de te suspicans fallitur, dic ipse quis sis: certe ipse tibi notus es. Quem tu te esse profiteris?
23 Hic Ioannes, quoniam Legis peritis loquebatur, ne sibi videretur hoc ipsum, quod erat, humana temeritate arrogare, ex ipsa Esaiae prophetia, Pharisaeis non ignota, simul docebat et se nihil aliud esse, quam Christi praecursorem, et iam ipsum DOminum adesse, quem oporteret purgatis cordibus suscipere: quem ipsi livore, ambitione, et superbia excaecati, erant curcifixuri: Ego, inquit, nec sum Messias, ne Elias, nec ullus Prophetarum revocatus in hanc lucem: nec tamen hoc muneris mihi meapte auctoritate sumsi, cum ante plurimos annos auctoritate Dei destinatus fuerim huic provinciae. Sum enim ille, de quo scripsit Esaias, Vox clamantis in deserto, dirigite viam DOmini. Videtis desertum, auditis clamntis vocem. Quod superest, vos abiectis mundanis cupiditatibus, praeparate vestors animos in illius adventum, ut vobis salutifer adveniat. Moses vobis illum adumbravit, Prophetae olim venturum vaticinati sunt. Ego vobis iam advenientem ostendo.
24 Porro qui missi fuerant ad Ioannem, erant sectae Pharisaicae. Nam hi tum temporis peritia Legis, opinione sanctimoniae, et auctoritate praecellebant caeteris. Nec multum aberant ab Evangelica doctrina, quippe qui crederent etiam immortalitatem animarum, et aliam vitam post hanc vitam superesse. Sed ambitio, avaritia, et invidia corrumperat illorum animos. Quanquam hominum livor id temporis nondum eo exarserat, ut palam Christo adversarentur, sed mox ubi doctrinam illius sensissent adversari gloriae, lucris ipsorum, et auctoritati, prorsus in rabiem acti, Messiam suum, quem populo promiserant ex prophetiis, et cuius cognitione sese venditarant, ad crucem adegerunt. Adeo pestifera res est etiam sacrarum Litterarum cognitio, nisi adsit animus liber ac vacuus a terrenis cupiditatibus. Sed divina prudentia, sapientior humanis ingeniis, novit hominum impiorum malitia ad piorum salutem abuti. Haec Pharisaeorum tam invida, tamque insidiosa percunctatio, nostram credulitatem confirmavit.
Verses 25-28
25 Iam igitur magis etiam irritati, et non solum Christo, quem semper contemserant, sed etiam Ioanni, quem hactenus venerati fuerant, invidentes, ad calumniandum se vertunt: Quid igitur, inquiunt, sumis tibi ius baptizandi populum, si neque Christus es, quem vaticinia docent aboliturum peccata populi sui, nec Elias Messiae praecursor, nec eximius ille Propheta, quem promisit Moses, nec alius quispiam e numero Prophetarum? Unde tibi sumis istam auctoritatem abolendi peccata, quam nec habes divinitus, nec ex Sacerdotum decreto, quorum auctoritatem obscuras novis ritibus?
26 Ad hanc calumniam Ioannes mansuete respondit, sed ita, ut libere, et suam humilitatem agnosceret, et Christi dignitatem profiteretur: Meus, inquit, baptismus talis est, qualis est mea praedicatio. Nam quemadmodum praedicatio mea perfecta non est, sed tantum praeparat animos vestros Evangelicae Philosophiae: sic baptismus meus, qui tantum aqua constat, non abluit sordes mentium, sed imagine quadam veri baptisimi praeparat rudes, ut superioris vitae peonitentia praeparati, capaces sint illius baptismi, quo Messias per Spiritum suum semel abluet omnes sordes omnium, qui crediderint ipsius coelesti doctrinae. Atque is iam non procul abest, sed iam nunc adstat in hac populi multitudine, et tanquam unus e numero populi versatur in medio vestrum. Et ob id a vobis vel despicitur, vel ignoratur, quod iuxta mundi aestimationem humilis est, et obscurus, nulla pompa earum rerum sese venditans, ex quibus mundi cultores aestimant hominem. Nondum illi visum est exserere virtutem ac magnitudinem suam, sed re ipsa longe aliusest, quam videtur.
27 Ego, qui populi iudicio visus sum esse aliquid magni, ad ilius sublimitatem nihil sum. Is ipse est, de quo dixeram, quod me posterior hominum opinione, dignitate antevertisset. Cuius dignitati adeo non sum aequandus, ut ipse me iudicem indignum, qui apud illum infimi mancipii fungar officio, vel corrigiam calceamentorum illius soluturus.
28 Tam plenum, tamque magnificum testimonium Ioannes perhibuit de Christo, Pharisaeis, Sacerdotibus ac Levitis, teste copiosa populi multitudine: idque in loco celebri, nimirum in Bethabara, qui locus haud ita procul abest ab Hierosolymis trans Iordanem, propter aquae paratam copiam, ac desertum proximum, Baptistae, et poenitentiae praeconi accommodus, quo quotidie solita est magna vis hominum e diversis Iudaeae regionibus confluere baptismi gratia. Nam illic et praedicabat Ioannes, et baptizabat. Atque hactenus ita testificatus est de Iesu, ut in turba stantem, nec nominaret, nec digito ostenderet, quo minus concitaret in illum Pharisaeorum invidiam, ac simplicium animos magis accenderet desiderio cognoscendi, de quo tam magnifice vir tantus praedicasset.