Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 17
Verses 9-13
9 Quum autem descenderent de monte, priusquam redirent ad reliquum discipulorum coetum, praecepit illis, ne cuiquam narrarent de his, quae viderant, donec Filius hominis resurrexisset a mortuis: nam ante id temporis sermonem et fructu suo cariturum, et fide. Ac discipuli quidem continuerunt apud se, conferentes inter sese, quid sibi vellet hoc, quod dixerat Iesus, postquam resurrexerit a mortuis. Adeo cor habebant obvolutum, ut ea vos toties audita non descenderet in pectus illorum. 10 Sed scrupulus quidam ceperat animos illorum, ex eo quod Eliam conspexerant assistentem Iesu, hunc inter eundum proponunt illi. Quid est igitur, inquiunt, quod Scribae docentes adventum Messiae, dicere soleant ex auctoritate Malachiae, quod priusquam veniat Messias, venturus sit Elias Thesbites. At is non praecessit adventum tuum, sed hodies demum visus est in monte. 11 Quibus Iesus respondens ait: Elias quidem venturus est, quemadmodum dixit Malachias: et iuxta prophetiam praecurret adventum meum, ac restituet omnia, conversis ad Evangelium Iudaicae gentis reliquiis, ne condemnetur tota natio. Verum is adventus erit olim, quum rursus adero cum maiestate Patris, redditurus unicuique pro suis factis praemia. 12 Quanquam et hunc meum adventum praecessit Elias quidam, quem aeque atque me contemserunt, et fecerunt in illum non pro meritis ipsius, sed quicquid ipsis collibitum est. Neque mitius ab illis tratabitur Filius hominis. 13 Tunc intellexerunt discipuli quod Ioannem Baptistam diceret Eliam ob vitae similitudinem, et in carpendis Regibus libertatem.