Daily Gospel Meditation (12/14/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 11:11-15

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According Matthew Chapter 11

Verses 11-15

11 Illud vobis affirmo, tantam esse Ioannis praestantiam, ut inter universos, quos ulla foemina produxit in lucem, nemo sit illo maior. Attamen is, qui nunc in Evangelii praedicatione a multis habetur minor, solus est illo maior. Neque enim ille Messiam ambiguis vaticiniis promisit olim venturum, sed iam venientem ostendit, et regum coelorum iam adesse praedicavit. 12 Hactenus exspectabatur doctrina coelestis, quam Patriarcharum typi, quam vatum oracula per aenigmata quaedam promiserant. Nunc Ioannes sic excitavit animos multorum ad Evangelicae doctrinae studium, ut ab exordio praedicationis illius usque ad hunc diem, ad hanc fidei violentia* perrumpant, etiam peccatores et Ethnici, et volentibus nolentibus nobis vi diripiant. Nolunt diutius excludi, nolunt diutius in* umbris et aenigmatis vetustae Legis detineri, sentientes adesse lucem Evangelicae veritatis, iamque adesse rem, in superioribus libris adumbratam, nec aliam prophetiam exspectandam de Messia venturo. 13 Siquidem omnes typi, quibus Lex designarat Messiam venturum, omnia vaticinia Prophetarum, quae promittebant Messiam venturum, simulatque venit Ioannes, desierunt rem futuram promittere. Stulte enim exspectatur quod adest. 14 Nihil superest, nisi ut quod iuxta vatum oracula nunc praesents offertur, ardentibus studiis rapiatur. Atque ut plane videatis, posthac non esse vobis alium Prophetam, qui Messiam vobis annuntiet* adfuturum, Ioannes ille est, quem Malachias, sub Eliae nomine, quem victus ac vestitus austeritate, quem libertate in arguendis Regibus retulit, venturum esse praedixit, antequam veniret Messias. Hunc igitur si recipitis, credite iam adesse Mesiam tot seculis exspectatum; vidistis illius vitam, audistis testimonium, auditis quid et ipse loquar vobis. 15 Si cui sunt aures, ut admittat veritatem, audiat: Si quis obturarit aures suas, sibi imputet exitium suum. A nobis nihil omissum, quod ad movendos animos omnium facit. Et tamen video multos tam pertinaciter incredulos esse, ut nec austeritate Ioannis territi, nec mea civilitate, benficentiaque deliniti*, recipiant quod tot iam seculis ex fide Prophetarum exspectatarunt.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!