Daily Gospel Meditation (12/11/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 5:17-26

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 5

Verses 17-19

17 Sic nimirum Dominus Iesus a secessu reversus Capernaum, se reddidit irritatis iam omnium desideriis. Ibi quum in domo quadam privata sedens doceret, (siquidem ubicunque sedens docet Christus, illic est Ecclesia) concluxerant eodem, non iam plebeii tantum, verum etiam Pharisaei sanctimoniae specie turgidi, nec non Mosaicae Legis doctores: qui provocati fama rerum ab Iesu gestarum huc profecti fuerant, non solum ex omnibus oppidis Galilaeae, in qua erat Capernaum, et Iudaeae vicinae, verum etiam ex ipsa civitate Hierusalem, quae sibi religionis totius ac sapientiae fastigium arrogabat. Totus autem Iesus, quoniam fons erat omnis salutis, nihil aliud spirabat, quam vim quandam divinam ad sanandos homines, cuius rei gratia venerat in terras. Et potior hominis pars, priorem curam sibi vindicabat. Oratione sanabat morbos animorum. Prius itaque docuerat, idque sedens, iustam doctoris auctoritatem merito sibi vindicans:

18 Supererat corporalis morbi depulsio, quae quoniam erat oculis omnium exposita, fidem adstrueret iis, quae maiore fructu simul et virutte, sed non perinde perspicue gerebantur in animis. Et ecce parata virtutis exercendae materia. Adest enim paralyticus, lecto affeixus, qui a quattuor baiulis deportabatur. Tanta vis erat mali, ut omnibus totius corporis nervis occupatis, miser nihil aliud quam iacere posset: nec aliter quam cadaver circumferretur. Quanquam et alioqui morbi genus ipsum tale est, ut cum eo non magno sucessu luctari soleant medici. Tanta autem erat baiuorum erga Iesum fiducia, ut non dubitarent, quin Iesus, cui sciebant nullum morbi genus esse immedicabile, conspecta novae calamitatis imagine misertus succurreret. Tantum in hoc labor erat, ut miser veniret sub oculos Iesu. Siquidem ille iam sanitati proximus est, qui relictis latebris peccandi ut miserabilis semet offert conspectui Iesu, suam agnoscens calamitatem, et illius exspectans benignitatem.

19 Quo minus autem inferrent eum ad pedes Iesu turbae densitas obstabat, quae multis obstat alioqui properaturis ad salutem. Verum ea res, quanquam remoraretur ingressum, tamen illustrabat ingens et baiulorum et paralytici desiderium simul et fiduciam. Quanquam enim Deus natura propensus est ad miserendum omnibus, tamen differt nonnunquam beneficentiam suam, quo magis acuat nostrum desiderium, doceatque, nihil nobis non esse tentandum, ut a morbis animi liberemur. Amat hic improbitatem nostram, qua veluti compellitur ad id, ad quod suapte natura propensissimus est. Itque mihi vide, quid ausi sint baiuli, imo quid ab illis extorserit paralyticus. Deferunt sarcinam suam in ipsum tectum, eoque nudato, veluti per fenestram funibus demittunt paralyticum, ut erat lecto affixum, in medium multitudinis ante pedes Iesu. Quid impudentius, quam movere tegulas alienae domus, et tam abominabile spectaculum tali theatro ingerere? Hic turba, quae in foribus nolebat locum dare misero, coacta est ex alto delabenti cedere. Quid autem inter haec mitissimus ille Medicus? Non exprobrat impudentiam, et importunitatem: non destomachatur abominando spectaculo interruptum sermonem suum. Nihil rogant baiuli spectantes e tecto, nihil paralyticus, cui morbus etiam linguae usum ademerat. Et hoc magis loquebatur misericordi Medico, quia loqui non poterat. Nihil erat opus precibus, miserabile spectaculum flagitabat misericordiam: et quod fecerant baiuli, satis arguebat quid sperarent a Domino.

Verses 20-26

20 Iesus igitur perspecta illorum admirabili fiducia, plus praestiti quam exspectabant. Summa votorum erat, ut paralyticus corporis morbo liberaretur. At Iesus ostendens esse divinius, ac magis expetendum, liberari morbis animi, versus ad paralyticum, ait: Homo, remittuntur tibi peccata tua.

21 Haec vox quoniam plane divinam quandam potentiam sonabat, commovit animo Scribarum ac Pharisaeorum nunquam non ad calumniandum proclivum. Siquidem Sacerdotes, qui pro peccatis offerebant victimas, non ipsi remittebant peccata, sed tantum precibus intercedebant apud Deum ut condonaret illis admissa. Iesus autem absque holocaustomatis Sacerdotalibus, absque precibus, velut auctoritate propria perpetuaque dicit: Remittuntur tibi peccata, generali nomine summam et corpus omnium peccatorum semel complectens, quum Sacerdotes non universa peccata, sed certas aliquas culpas victimis expiandas curarent. Docuerat hoc illos Esaias, solum Deum esse, qui gratis condonaret hominibus peccata. Ita enim loquitur per os sui Prophetae: Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates taus propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. TSed cum viderent in eo divinae virtutis indicia, tamen offensi corporis conspecti imbecillitate, partim etiam invidia caeci Scribae et Pharisaei, malunt calumniari quam credere. Tacitis enim cogitationibus sic intra sese loquebantur, et quod est Pharisaicae calumniae proprium, impietati summae praetexunt pietatem, et studium gloriae divinae. Nulla enim perniciosior impietas: Quis est, inquiunt, iste qui loquitur blasphemias, sibi arrogans quod proprium est Dei? Quis enim potest remittere peccata, nisi solus Deus?

22 Porro Dominus Iesus ut hac quoque parte declararet sibi divinae naturae consortium esse, ad tacitas illorum cogitationes respondet hunc in modum: Cur ista cogitatis in cordibus vestris?

23 Utrum iudciatis facilius dicere peccatis obnoxio, Remittuntur tibi peccata tua, an dicere huic, quem videtis totum paralysi resolutum, Surge et ambula. Quod si videritis homini deplorato subito restitui sanitatem corporis simplici verbo, credite pari facilitate et animam suae sanitati restitui. Ex hoc, quod oculis conspicamini, credite quod oculis cerni non potest. Ne vos offendat infirmitas huius corporis, sed ex ipsis factis agnoscite divinam potentiam.

24 Accipite igitur visibile documentum. quod Filius hominis habeat in sese perpetuam ac propriam potentiam in terris remittendi peccata cunctis, qui sincera fide quaerunt ipisus opem, simulque illis attentis, et arrectis, Dominus dicit paralytico: Tibi dico, surge, tolle lectum tuu, et vade in domum tuam.

25 Nec mora, surgit iussus paralyticus sub oculis omnium, et sublato in humeros lectulo, in quo decuberat, pedibus suis abiit in domum suam: subito sic receptis viribus corporis, ut qui prius decumbens gestabatur a quator baiulis, nunc etiam lecto gestando sufficeret. Abiit autem ille totus sanus et animo et corpore, gestiens et alacer, glorificans Deum, cuius bonitate restitutus esset, quum ab hominibus nulla fuisset spes salutis.

26 Populus vero novo spectaculo commotus vehementer obstipuit, ac plerique laudabant Deum, qui tantam potestatem dedisset homini. (nihil enim aliud adhuc de Iesu suspicabantur) Quidam autem sibi male conscii, metu etiam correpti sunt, non intelligentes, quod Christus in hoc venerat, non ut perderet nocentes, sed ut redderet innocentes. Dicebant autem inter sese: Conspeximus hodie mirabilia, quae nec audivimus unquam facta, neque legimus. Miratur ac timet populus,e t hic nonnullus est gradus ad salutem, sed mussant et invident Pharisaei.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!