Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 1
Verse 1
1 Cunctis mortalibus insitum est, ut felicitatem expetant, Hanc multi mundana quadam sapientia praepollentes, alii proditis legibus, alii traditis praeceptis recte vivendi, hactenus polliciti sunt. Sed quoniam homines erant, non valuerunt praestare, quod pollicebantur. Nec enim noverant, quaenam esset vera hominis felicitas, aut quibus in rebus sita. Proinde factum est, ut pro vera felicitate fallacem quandam felicitatis imaginem sint amplexi, et errorem suum in alios transfuderint, falsi simul et fallentes, Attulerunt igitur et legum conditores et Philosophi quoddam Evangelium suum, sed partim vanum et fallax, partim dilutum et inefficax. Certius autem ac solidius Evangelium proditum est a Mose et Prophetis, sed uni duntaxat genti, proque temporis ratione figuris et umbris involutum, praeparans tantum ad cognitionem veritatis, sed satis efficax ad praestandam perfectam salutem, sed ad hanc tamen gradibus aliquot provehens, videlicet divina sapientia naturam ipsam referente, quae nos a rerum visibilium cognitione, velut manu ducit ad cognitionem invisibilium. Et tamen horum Evangelium plus habet terroris, quam laetae promissionis: magisque prodidit malitiam hominum, quam diluit: ac Dei potentiam magis ingessit animis hominum, quam clementiam ac bonitatem commendavit, terrorem incutiens potius, quam amorem inferens. Quid enim supererat, nisi posteaquam per Legem didicerant se peccatis obnoxios, nec posse ab his temperare, simulque scirent Dei, severi vindicis, iudicium neminem posse effugere, nisi ut trepidarent, horrerent, ac desperarent? Quid autem amare potest quem horret? Porro terror divinae iustitiae, quanquam est nonnunquam initium salutis, quemadmodum amarum pharmacum, totum hominis corpous concutiens, initium est sanitatis, tamen non absolvit hominis felicitatem. Gratia et beneficentia conciliat amorem. Amor erga Deum reddit felicem. Posteaquam igitur universus mundus utcunque praeparatus esset oraculis Prophetarum, ac Mosi praeceptis simul et figuris, his novissimis temporibus proditum est illud vere laetum, et omnibus amplectendum Evangelium, quod non Iudaeis modo, verum etiam universis mundi nationibus ultro defert abolitionem omnium peccatorum: et ne quis dubitet de fide promissi, Deus est auctor, non homo quispiam. Nec huius legatus est Moses, aut Prophetarum aliquis, sed ipse Filius Dei Iesus Christus, qui nostrae salutis causa profectus e coelis, nostram carnem mortalem induit, ut innocens per crucem ac mortem suam, innocentiam ac vitam gratis conferret omnibus: qui credentes ipius promissis, spem omnem in eo collocarent. Deus enim natura clemens ac beneficus, voluit hoc pacto declarare summam et inaestimabilem benignitatem suam erga genus humanum, qua maior nec possit optari, nec debeat exspectari. Honoratiorem legatum mittere non potuit, quam Filium suum unigenitum: maiorem benignitatem expromere non potuit, quam ut per solam fidem, omnibus omnia peccata, quamlibet multa, quamlibet atrocia condonaret gratis: ac per spiritum suum eos, qui ante erant servi Diaboli, adoptaret in consortium FIlii sui, per quem nobis donavit omnia, quae in coelis et quae in terris. Hoc nuntio quoniam nihil potuit esse laetius, optimo iure dicitur Evangelium, ne rursus timeatis iugum Legis Mosaicae.
2 Porro Evangelicam historiam quidam altius repetere maluerunt, videlicet a nativitate Iesu Christi: mihi compendii studio satis visum est exordiri a praedicatione Ioannis Baptistae. Is enim non sortuito, sed divina dispensatione, ut lucifer Solem, ita Christi praedicationem antecessit, Iudaeorum animos excitaturus in exspectationem mox venturi Messiae: digitoque domenstraturus venientem, quem Prophetae tot retro seculis venturum praedixerant. Nam Prophetae, qui vaticinatis sunt de venturo Christo, iidem vaticinati sunt de Ioanne Christi anteambulone. Sic enim apud fatidicum Malachaiam Deus Pater loquitur Filio suo: Ecce mitto peculiarem et electum nuntium meum ante conspectum tuum, qui tibi mox venturo ad praedicandi Evangelii munus praeparaturus est viam.
3 Similiter ait Esaias, Ioannis praedicationem designans: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Sic nimirum ante medici adventum admonetur aegrotus, ut agnoscens morbum, medicum venientem reverenter excipiat, seseque illi morigerum ac dicto audientem praebeat.
Verses 4-5
4 Quum igitur instaret tempus, ut Iesus Christus Dei Filius, qui eatenus nondum innotuerat mundo, auspicaretur hoc munus, cuius gratia missus erat e coelis in terras: Ioannes, iuxta Prophetarum oracula, praecursorem agebat, aqua tingens in deserto: non quod ipse ablueret peccata, sed quod suo baptismo invitaret ad poenitentiam vitae superioris, ut morbum suum agnoscentes, desiderarent eius adventum, qui solus baptizat Spiritu et igni: per fiduciam in ipsum semel tollens omnia peccata, atque ex sese velut e fonte, colestem inserens gratiam animis hominum: gratis liberans ab iniustitia, gratis conferens iustitiam: gratuito liberans a morte, gratutito donans vitam aeternam. Haec Dei benignitas quo maior est, hoc gravioribus suppliciis punientur, qui eam oblatam fuerint adspernati. Id ne fieret, praecessit Ioannes, qui suo carnali baptismo praepararet omnes ad spirituale baptisma Christi: qui adhortans, ac metu territans, adduceret eos ad resipiscentiam et odium vitae prioris: qui praemoneret in proximo esse Messiam, ac regnum Dei. Non erat ille lux, quae illuminaret omnem hominem venientem in hunc mundum, sed erat nuntius lucis mox exoriturae: non erat ille medicus, qui tolleret peccata, daretque sanitatem, verum ingesta cunctis periculi magnitudine, horrorem incussit animis omnium: ac praedicans in proximo esse, qui solus liberaret a peccatis, excitavit omnium mentes ad desiderium salutis aeternae. Non erat ille sponsus, sed anteambulo sponsi, qui cunctos expergefaceret, ut venienti occurrerent. Non erat ille verbum Dei, sed vox praenuntia verbi mox proferendi. Lex Mosi terrorem habebat, adeo ut filii Israel non ferrent vocem Dei loquentis ad ipsos. Ioannes confinium Legis et gratiae, veluti mixtus ex utroque, hoc habebat vetustae Legis, quod exitium minitabatur omnibus, ni mature resipiscerent: hoc habebat novae Legis, quod non vocabat ad victimas aut holocautomata: non ad vota seu ieiunia, sed ad baptismum ac poenitudinem vitae prioris: quodque nuntiabat iam adesse clementissimum illum Messiam, qui gratis omnibus condonaret omnia peccata, fiduciam omnem in ipso collocantibus. Lex prior prodita est in deserto: indidem profertur et novae Legis exordium. Omnia relinquat oportet, qui velit esse dignus Evangelica gratia, quae compendio largitur omnia. In urbibus sunt opes, deliciae, voluptates, ambitio, fastus. Sed prae caeteris Hierosolyma habebat Templum, quo superbiebat: habebat carnales victimas, quibus fidebat: habebat festos dies, sabbatismos, delectum ciborum, aliasque ceremonias, in quibus collocabat iustitiam: habebat Sacerdotum supercilium, Pharisaeorum hypocisin. Verum ab omnium harum rerum fiducia semet excutiat oportet, quisquis ambit baptismum Evangelicum. Relinquenda Iudaea tota cum sua Hierosolyma, cum suo Templo, cum suis victimis, cum suo Sacerdotio, cum suo Pharisaisimo, emigrandum in desertum, ubi laetissimum accipias nuntium mox venturi Servaotris.
5 Nec frustra fuit clamor Ioannis: siquidem ad huius praedicationem territi complures, relictis sedibus suis, properabant ad Ioradanem: non tantum ex omni Iudaeae regione, verum etiam ex ipsis Hierosolymis. Confluebat autem promiscua turba militum, publicanorum, aliquot etiam Pharisaei. Quotquot autem veniebant, citra personae delectum recipiebantur a Ioanne, docebantur: ac sibi displicentes, confitentesque peccata sua, baptizabat; velut imagine quadam praeludens ad ordinem Evangelicum. Primum enim munus est docere. Ex doctrina dum catechumenus incipit et suam turpitudinem agnoscere et Dei bonitatem, totus sibi displicet: atque intelligens nulla alia in re paratam salutis spem, ad Dei gratutitam beneficentiam confugit. Magnus ad sanitatem gradus est, hominem agnoscere morbum suum: ingens ad lucem profectus est, agnoscere tenebras suas. Multum promovit ad vitae puritatem, qui suam horret impuritatem. Ioannis praedicatio adumbrat catechisum Evangelicum: Ioannis baptisma repraesentat baptismum Christi. Ioannis in quibuslibet recipiendis facilitas loquitur, ut quemadmodum omnes egent gratia Evangelica, ita neminem ab ea submovendum, cuiuscunque gentis aut ordinis sit. Habebant Pharisaei lotiones sua: abluebant manus sumturi cibum: abluebant corpus e foro domum reversi: subinde lavabant pocula, patinas, sellas, lectos, reliquamque domus supellectilem, quasi vel in huiusmodi rebus sita sit puritas, quam amat in nobis Deus, aut quasi Pharisaeorum aquula possit hominem in oculis Dei puriorem reddere. Non reddunt puriorem tales baptismi, sed arrogantiorem. Felices, qui relictis Mosaicis ac Pharisaicis lotionibus, properant ad lavacra Iordanis. Iordanis enim sonat Hebraeis, fluvium iudicii. Non iudicatur a Domino, qui seipsum iudicat. Hic est ille purificator fluvius, scatens e duobus fontibus, agnitione propriae iniustitiae, et recordatione bonitatis divinae. Hic est ille baptismus poenitentiae, flumen lachrymarum, ex intimis cordis venis aquas emittens amaras, sed acrimonia nitri abstergens omnes animae maculas. Habent et Pharisaei suam confessionem, sed arrogantem, Ieiuno bis in sabbato: decimas ominum bonorum do pauperibus: et non sum sicut caeteri homines. Iudaei aliena peccata confitentur, non sua. Porro qui se praeparant ad baptismum Evangelicum, nec sua benefacta norunt, nec aliena mala commemorant, sed sua quisque peccata confitentur. Propria benefacta commemorare, arrogantiae est: aliena mala referre, livoris est et malevolentiae (maledicentiae). Propriam malitiam agnoscere, est Dei bonitatem glorificare.
Verses 6-8
6 Ioannes autem, qui sic priorem Christi adventum praevenit, quemadmodum Elias postremum adventum praeventurus est, iuxta vaticinium Malachiae, quo magis Eliam referret, vivebat in deserto, fugitans undique contaminatam hominum consuetudinem; vestiebatur non sericis aut laneis, sed veste contexta ex pilis camelorum, lumbos habens zona pellicea cinctos et adstrictos, ante proditum Evangelium, Evangelicum quiddam exprimens, neque non respondebat victus loco et cultui. Victus erat parabilis, et quem ipse locus ultro suppeditabat, locustae et mel sylvestre: et hic praestitit plus praeco Christi, quam Lex Mosaica requirebat. Siquidem illa dixtinxit animantium gnerea: hic in totum ab esu quadrupedum, volucrum et piscium abstinebat iniussus. Illa prohibet uti veste e lana linoque contexta: hic sibi et lini et lanae usum interdixit. Talis nimirum vita decebat poenitentiae praeconem: qui tametsi sanctificatus est in utero matris, tamen austeram vitam agebat, en parum haberet ponderis praedicatio, si mores doctrinae non respondissetn. 7
7 Atque his rebus tantam et auctoritatem et gloriam sibi peperat apud Iudaeos, ut plerique supicarentur eum esse Messiam. Ille vero tametsi vir esset Deo gratissimus, plurimisque divinis dotibus praeditus, tamen intelligens quantum scelus esset, hominem sibi vindicare gloriam Dei, aut hominem in homine salutis praesidium collocare, palam apud omnes praedicabat, dicens: Non sum is, quem vos me esse suspicamini. Humilis ac diluta est mea doctrina, meus baptismus inefficax est. Ipse nihil aliud sum quam homo vobis similis, conceptus in peccatis: nec aliud sum, quam nuntius eius, qui mox venturus est, ut ominibus conferat salutem. Tempore quidem me posterior est, et iuxta humanam aestimationem minus habet auctoritatis: sed adeo me precellit virtute coelesti, ut ego, quem vos suspicitis, non sim signus, qui illi infimi mancipii ministerium exhibeam: ac procumbens humi, solvam corrigiam calceamentorum eius.
8 Ille vobis est supiciendus, ille studiis ominus expetendus. Ego praedico terrena, ille docebit coelestia. Ego hactenus baptizavi vos iuxta corpus aqua, praeparans animos vestros ad poenitentiam. Ille ubi prodierit, baptizabit vos Spiritu Sancto, cuius occulta vis sanctificat omnia. Etenim quemadmodum nullus hominum ex sese habet iustitiam, ita nulli potest conferre. Maior homine sit oportet, qui hoc praestet, quod est solius Dei. Agnoscite discrimen inter indignum famulum et Dominum, inter ministrum et auctorem, inter praeconem et Regem.