Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 21
Verses 29-33
29 Et adiecit Dominus similitudinem. Exemplum ab arboribus capite, quae signis certis praemonent homines sequuturi fructus.
30 Videtis enim Ficum et reliquas arbores, quum protrudunt gemmas ac frondes, et ex vobis ipsis intelligitis instare aestatem, et incipitis sperare fructus.
31 Ita et vos quum videritis haec praeludia mundi transformandi, concipite certam spem iamiam proferendum regnum Dei: nec amplius fore malis ius affligendi bonos: sed impii poenis aeternis afficientur, pii gaudiis fruentur perennibus. Si videritis evenire, quicquid hactenus praedictum est vobis a Prophetis et a me, credite haud dubie et haec ventura, quae nunc praedixi vobis.
32 Illud affirmo vobis, non praeterierit haec hominum aetas, priusquam haec omnia evenerint.
33 Nihil coelo ac terra stabilius: sed coelum ac terra citius evanescent, quam mea verba transierint inania.