Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 2
Verse 13-16
13 Etenim iam instabat celeberrimus ille dies Iudaeorum, qui dicitur Pascha, quod Hebraeis transitum sonat. Hunc quotannis celebrabant ob veteris historiae memoriam, quod maiores eorum incolumes transissent ex Aegypto, petituri terram a Deo promissam. Porro quod illi typo celebrabant, hoc per Christum vere agebatur: nimirum ut homines per Evangelicam fidem relictis errorum tenebris, ac vitiorum caligine, transferrentur ad innocentiam, ad lucem, ad immortalitatem. Quum igitur id temporis ingens esset Hierosolymis hominum frequentia, qui ad diem festum ex cunctis Syriae regionibus confluxerant, Iesus eo se contulit, iam adscendens ad Patris negotium, qui Capernaum descenderat, congnatis obsequens.
14 Mox Templum ingreditur, qui locus religionis causa a plurimis solet frequentari. Christus autem verae religionis erat magister. Quum autem esset ingressus Templum, religioni et cultui divino dicatum, offendit illic non Templi, sed fori speciem. Reperit enim illic permultos, qui in loco sacro sordidum atque iniquum etiam quaestum exercerent, et religionis occasionem verterent in rapinam. Si quidem hospitibus, ut esset quod offerrent, magno vendebant oves, boves, columbas, aliaque huius generis, quae iuxta Iudaeorum consuetudinem solent offerri. sive donari Sacerdotibus: sed interim pacti cum Sacerdotibus et Levitis, ut eadem animantia accepta ab his qui obtulerant, rursum ipsis venditoribus revenderent, sed minoris, ut iterum cum lucro possent aliis hospitibus vendere: ita fiebat, ut spoliatis hospitibus, turpe lucrum, subinde ex eodem animante rediens, inter mercatores et Levitas divideretur. Quoque paratior esset negotiati, id quod in profano mercatu fieri consuevit, aderant et numularii, sive collybistae, qui minutiore moneta mutarent maiorem, aut aurum argento, aut peregrinam pecuniam eius loci moneta verterent: atque hinc quoque quaestus erat sordidus, nec multum abhorrens ab usura.
15 Iesus iam tum ipso facto docens, quanta pestis Ecclesiae sit, turpe lucri studium, et quantum ab hoc morbo abesse oporteat eos, qui se religionis Evangelicae proceres profitentur, contexuit sibi veluti flagellum e funiculis, tanquam canes e domo Dei profligaturus, magnaque indignatione, simul et audctoritate, omnes illos exegit e Templo, negotiatores una cum suis mercibus exturbans. Neque enim solum eiecit homines, sed oves etiam ac boves, ne quid talium sordium haereret. Quin et collybistarum aes effudit in terram, ac mensas etiam subvertit, docens haec prorsus esse conculcanda religionis verae cultoribus.
16 Caeterum his, qui columbas vendebant, indignabundus dixit: Auferte ista hinc, et ne ex domo Patris mei feceritis domum negotiationis.
Verse 17-22
17 Discipuli vero quum viderent Iesum, alioqui placidum ac mitem, hic tanta severitate profligantem, qui Templi religionem sordido quaestu profanabant, recordati sunt eius prophetiae, quam habet Psalmus sexagesimus octavus: Zelus domus tuae comedit me.
18 Porro Iudaei cum audissent, quod domum Patris sui nominans, peculari quadam ratione se declararet Filium Dei, viderentque palam, tanta cum auctoritate saevientem in eos, qui videbantur rem Sacerdotum ac religionis adiuvare, obstrepunt illi, ac dicunt: Si Deus Pater tuus est, et si Patris contumeliam vindicas, ede miraculum aliquod, ut intelligamus, te Patris auctoritate haec facere. Si ista facis auctoritate tua, temeritas est: siv divina, quod signum profers, ut credamus tibi?
19 Iesus autem sciens eos calumniaturos, etiamsi quod miraculum ad ostentationem edidisset, quum ille nullum unquam miraculum ediderit, nisi ad sublevandam egentium necessitatem, ut quod esset divinae virtutis argumentum, idem esset et humanae necessitatis beneficium: sub aenigmate promisit eis signum, quod si tum palam fuisset eloquutus, non erant credituri, quando ne tum quidem crediderunt, quum esset exhibitum. Id erat signum mortis et resurrectionis> Idem erat signum Ionae, quod post multis editis miraculis et adhuc flagitantibus signum de coelo, promisit. Nunc autem idem rudibus adhuc tectius etiam promittit. Sermonis occasionem, Templum, in quo versabantur, praebebat, de quo Iudaei supra modum gloriabantur. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo excitabo illud.
20, 21 Hoc aenigmatis ne Apostoli quidem tum intelligebant, Sed cognita tandem resurrectione, ex re compererunt sensum orationis. Iesus enim sentiebat de templo corporis sui, quod illi per suam malitiam morte essent soluturi, ipse virtute divina intra triduum resuscitaturus. Hoc Iudaeis non solum absurde, verum etiam impie dictum videbatur. Nam iubere solvi Templum tantae religionis, impium erat; tam operosam fabricam intra triduum excitare, dictu absurdum videbatur. Qualis autem erat illorum intellectus, talis fuit responsio: Quadraginta sex annis, inquiunt, sudatum est in hoc Templo post Babylonicam captivitatem instaurando, et tu triduo excitabis illud?
22 Ad eam obiectionem non respondit Dominus Iesus, sciens se nihil profecturum, si sermonis involucrum explicuisset, quando nec post tot editis signis, tot praedicationibus instructi discipuli potuerunt ferrre mentionem mortis, nec credere mysterium resurrectionis. Haesit tamen hoc dictum ceu semen quoddam in animis auditorum, sed in aliis alium fructum protulit. Siquidem Iudaei memores, hunc sermonem veluti capitale crimen obiecerunt illi apud Sacerdotes impios. Discipuli quod assequi non poterant, tamen recondentes in pectore, quid sibi vellet admirabantur, donec peracta resurrectione Spiritus Sanctus doceret illos, Christum templi covabulo suum ipsius corpus significasse. Id erat multo sacratius Templo, quod religiose venerabantur Iudaei, ut in quo inhabitaret plenitudo Divinitatis. Et tamen saxeum illud Templum violare sacrilegium erat: at sacratissimum illud templum sanctissimi corporis nihil veriti sunt impie demoliri. Sed idem Solomon, qui sibi ex virgine Maria condiderat templum hoc, ab illis solutum restituit intra triduum, iuxta Prophetarum vaticinia. Tum itaque discipuli conferentes Scripturas cum sermone Iesu, intellexerunt hoc esse maximum signum, quo Iudaeis declararet suam Divinitatem. Quanquam enim legimus aliquot homines revixisse, nemo tamen praeter unum Dominum Iesum excitavit seipsum ad vitam> Solus enim in se potestatem habebat depondendi animam suam, et eandem resumendi, quum vellet. Atque his quidem initiis Iesus excitavit totius Iudaicae gentis in se exspectationem instante die festo.