Daily Gospel Meditation (11/8/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 14:25-33

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 14

Verses 25-29

25 Haec loquutus Iesus in convivio Pharisaeorum, perrexit ire Hierosolymam. Comitabatur autem illum ingens hominum multitudo. Sequebantur multi pedibus, qui vitae exemplo sequi non potuissent. Ibat enim ad crucem, ad quam oportet esse paratum, quisquis vult illius esse discipulus. Conversus igitur ad sequentes se, dixit: Non omnis qui me sequitur pedibus corporis, vere meus est discipulus.

26 Nemo se mihi iungat, nisi paratus ad eadem, ad quae ego propero. Omnibus humanis affectibus renunciet oportet, qui volet perpetuus meus esse discipulus. Etenim si quis venit ad me, nec adhuc odit patrem et matrem suam, uxorem, filios, fratres et sorores, quin insuper et suam ipsius vitam, non potest meus esse discipulus.

27 Et qui gravatur baiulare crucem suam, atque ita sequi me, non potest meus esse discipulus. Alioqui si quis ad me veniat, obnoxius humanis affectibus divitiarum, honorum, voluptatum, parentum, cognatorum, affinium, cupiditati vitae, formidini mortis, ad obiectam occasionem resiliet ab instituto.

28 Proinde priusquam aggrediare negotium nequaquam delicatum, animum praepara ad omnia dura, quae sint perpetienda. Alioqui tolerabilius est non aggressum esse, quam ab eo, quod coeperis, deficere. Saltem hic ea providentia praestanda est, quam homines praestant in rebus multo levioribus. Quis enim est ex vobis tam improvidus, ut in animo habens aedificare turrim, statim ac temere aggrediatur quod cogitat? Non enim solum cogitat, habebo turrim, sed antequam iaciat fundamenta, sedens per otium supputat apud se, quantis impendiis sit opus futurum ad turrim absolvendam.

29 Quod si deprehenderit rem familiarem angustiorem esse, quam ut sumtum necessarium ferre possit, abstinet: ne si semel iacto fundamento, postea destiterit, eo quod perficere non possit, omnes qui praetereuntes conspexerint opus coeptum et intermissum, incipiant ei illudere, dicentes:

Verses 30-33

30 Hic homo coepit aedificare, quod non potuit consummare. Itaque si tantum habet momenti pudor apud homines, ut nemo ausit aedificium incipere, nisi consultis facultatibus domesticis: quanto magis oportet expendere robur animi vestri, priusquam profiteamini vos fore sectatores meos: a quo si semel coeperitis resilire, gravis sit ignominia apud Angelos Dei. Non est delicata res, sequi me. Nec satis est magnifice dicere, nisi robur adsit par negotio?

31 Quis autem Rex tam incogitans est, ut si paret expeditionem adversus alium Regem, non antea quam quicquam moliatur, per otium sedens expendat vires regni sui, anexpediat occurrere hosti venienti adversum se cum viginti millibus hominum, cum manu decem millium.

32 Quod si comperit sibi vires esse impares ad conflictum, prius quam ille propius admoveat exercitum, mittit ad illum Oratores, qui tractent de conditionibus pacis. Nam id sane tolerbilius est, quam experiri Martis aleam imparibus praesidiis. Honestius est enim ante praelium commissum agere de rebus componendis, quam post cladem acceptam, inhonestioribus etiam legibus accipere pacem> Quod si homines in rebus huiusmodi subducere norunt, quid praestare possint priusquam incipiant: quanto magis oportet idem facere in hoc negotio, quo non est aliud maius aut fortius?

33 Quisquis igitur est ex vobis qui sequitur me, nec affectu renuntiavit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Oportet aut ingenuum esse discipulum, aut nullum. Nihil enim abiectius eo, qui a suscepta professione eprfectionis Evangelicae, victus cupiditatibus carnis resiliit.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!