Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 14
Verse 1
1 Accidit autem post, ut invitatus ad convivium a quodam inter Pharisaeos primario, adiret domum illius, ac cibum caperet apud eum. Erat autem dies Sabbati. Accumbebant vero simul et alii multi Pharisaei, qui more suo observabant Iesum, si quid diceret, faceretve, quod in eo calumniarentur. Et ecce parata calumniae occasio.
Verse 7
7 Caeterum quoniam Dominus Iesus omnium factorum suorum gloriam volebat esse penes Patrem Deum, Pharisaeorum fucatam sanctimoniam ubique detegebat, qui nimium diu imposuissent simplici populo. Venabantur enim gloriam suam apud homines, et ideo invidebant gloriae Dei. Atque hic erat verus hydrops animi, nascens ex corrupto iudicio mentis, veluti ex hepate vitiato. Collocantes enim gloriam in his rebus, in quibus non erat gloriandum, tumebant foris inani fastu, intus intestinis omnibus misere corruptis ac putrefactis. Proinde Dominus, qui contactu sanarat hydropicum, cupit et horum morbo, salutiferi sermonis mederi pharmaco. Quicquid enim agebant Pharisaei, ad fastum et inanem ostentationem agebant. Obambulabant in phylacteriis, orabant in triviis, dabant eleemosynam praecinente tuba, ieiunabant arte obscurata facie, in foro venabantur magnificas salutationes, in coviviis captabant honoratiores accubitus. Tanta erat sitis stultissimae gloriae, tantus erat tumor, sed intus nihil erat sincerum. At faciles sanatus est ille, qui aqua intercute laborabat, quia morbum agnoscebat, et sanari desiderabat. Morbus animi sanari non potest, si non agnoscas. Iesus itaque taxare voluit fastum illorum, quos princeps ille Pharisaeorum non ad hopitalitatem, sed ad ostentationem invitarat, quod vocati ad convivia, ambirent locum honoratiorem, sibi placentes, si sella contigisset honoestior: tristes, si locus cessisset inhonoratior. Quales videmus adhuc esse ferme solennes Rabinorum pompas, quoties a Synagoga proceditur ad convivium. in Synagoga sedent in sublimi, caeteros velut ex alto despectantes: citius cubito deturbaturi proximum, quam cuiquam cessuri locum suum. Viator ingredientibus viam facit subinde repetito honorifico titulo: offenduntur, si quis non assurgat praetereuntibus, si quis caput non aperiat, si quis ausit considere, priusquam ingrediens ille consederit. His interim ineptis ceremoniis teritur tempus, ut non vacet aliquid discere. Nec enim illi Rabini in hoc veniun, ut discant, aut doceant, sed ut apud populum venentur gloriam. Magna pompa veniunt, sed maiore egrediuntur. Diceres ludos agi solennes, aut divitis funus incedere. Hic rursus de loco certamen. Nemo non gravem iniuriam factam existimat, si laevum claudat latus ei, qui videtur inferior. Rursus in convivio mira de loco contentio. Quid multis? Hydrosp est quicquid agunt, inanis gloriae venatus est, quum interim apud populum pro Diis haberi velint.
Verses 8-11
8 Iesus igitur cupiens huiusmodi morbo laborantes docere, non esse veram gloriam quae ambitur, sed quae quum po=romearearis, vitatur, proposuit huiusmodi parabolam, civiliter ita tangens uniuscuiusque conscientiam, ut neminem tamen proderet: Quum fueris, inquit, invitatus ad nuptiale convivium, cave ne ipse primum occupes locum, ne forte posteaquam tu accubueris, superveniat alius te honoratior:
9 Iamque veniens is, qui et te et illum invitavit, iubeat te surgere, ac locum cedere honoratiori. Tum pro captata gloria lucrifacies ignominiam, et cogeris cum rubore tenere locum extremum.
10 Quin potius quum vocatus fueris ad honorabile convivium, sume tibi locum accubitus postremum, ut quum venerit convivator, dicat tibi: Amice adscende ad locum honoratiorem. Tunc tua modestia cedet tibi in gloriam apud convivas reliquos. Modestiam tuam agnoscent ex eo, quod tibi postremum locum delegeris, dignitatem agnoscent ex convivatore.
11 Sic est in hominis vita: Quo quisque maior est, hoc se magis debet deiicere, donec veniat ille, qui vera perpetuaque gloria subvehit humiles iuxta mundum, et elatos ac sublimes deiicit. Sic in regno Dei, populus receptus est usque ad Apostolicae dignitatis fastigium, Sacerdotes, Pharisaei, Scribae et Legisperiti reiecti sunt. Gentes, agnoscentes humilitatem suam, erecti* (evecti) sunt ad aeternae gloriae consortium. Iudaei, qui soli regnare volebant in hoc convivio, nunc aut nullum habent locum, aut habent postremum. Atque haec quidem parabola pertinebat ad superbos Pharisaeos.