Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 4
Verses 18-22
18 Iam vero tempus erat, ut ipse quoque Iesus chorum aliquem discipulorum colligeret, quos familiares haberet testes omnium quae faceret ac diceret, et per quos alios deinceps doceret. Sed adverte quales sibi delegerit, non Philosophos, non Pharisaeos, non Sacerdotes, non opulentos: noluit enim Evangelii gloriam ullis mundi praesidiis inquinari. Sed cum ambularet iuxta lacum, quem diximus esse in confinio utriusque Galilaeae, conspexit duos fratres germanos, quorum alteri nomen erat Simon, qui idem dictus est Petrus, alteri nomen Andreas; patri nomen erat Ioannes. Hi prius audito Ioanne, eius hortatu sequi coeperunt Iesum. Sed utroque relicto redierant ad artem, qua soliti sunt sibi parare cibum. Iamque satagebant in suo negotio, mittentes rete in lacum. Ominis erat boni, primum iuventus novae doctrinae capacior, deinde fratrum concordia sese mutuo studio iuvanium; ad haec ars innoxia, e publico lacu tenuem victum parans; denique piscatio ipsa novae piscationis admonebat, non quae lineis textis captaret pisces in cibum ventris, sed quae reti sermonis Evangelici captaret homines immersos terrenis curis ad desiderium vitae colestis. 19 Itaque corporis intentis necessitati Iesus interpellans: Me, inquit, sequamini, et a me discetis artem, certe meliorem, quam a patre didicistis. Nec artem tamen deseretis, sed in melius commutabitis; siquidem efficiam posthac ut sitis piscatores hominum, ut qui nunc pisciculis insidiamini in perniciem, homines capiatis in salutem aeternam. 20 Agnoverunt vocem eius, cui aliquando crediderant, et cuius humanitatem domestico colloquio fuerant experti, sed addita voci energia perfecit, ut protinus ad vocem vocantis, non solum obliviscerentur piscium, verum etiam retia, ut erant, relinquerent inibi, ac ne domesticis quidem salutatis, Iesum (ut illic ambulabat) sequerentur. Nihil adhuc praeclari viderant in Iesu, et tamen nihil cunctari, nec solliciti unde victus in posterum suppeteret, simplici verbo vocanti sese adiungunt comites, ne morte quidem divellendi.
21 Hinc aliquantulum progressus Iesus, conspicatus est alios duos fratres, Iacobum et Ioannem filios Zebedaei: magis etiam placuit fratrum et patris concordia. Omnes eadem habebat scapha, rem eandem molientes, nimirum, quod Petrus et Andreas. Sed his in mora erant rupta longo usu retia, tenuitatis argumentum. In his igitur reconcinnandis ac sarciendis vehementer intentos, interpellavit Iesus, velut obiter praeteriens, iussitque uti sese sequerentur. 22Nec mora, simplicissimae fiduciae iuvenes, illico relictis retibus, ac ne patris quidem memores, Iesu comitatui sese adiungunt. Sic illos formaverat Ioannis praedicatio, sic merebatur animi promtitudo, sic illos attraxit afflatus Christi, qui totus spirabat coeleste Numen, quo plenius erat. Videtis exordia nostrae Philosophiae, per quam visum est Deo servare genus humanum universum. Videtis pompam ac strepitum Evangelicae scholae.