Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 21
Verses 12-19
12 Sed antequam haec publica calamitas orbem corripiat, antecedet insignis hominum perversitas, quae Dei bonitatem ad iram provocabit. Vobis enim nomen meum, per quod salvi fierei poterunt, praedicantibus, iniicient manus, et omni genere malorum persequenter: pertrahent in conciliabula sua, veluti nocentes ac maleficos. Coniicient in carcerem, reos peragent apud Regum ac Praesidum tribunalia, non ob ullum vestrum maleficium, sed ob ingens beneficium, videlicet ob professionem nominis mei, quod modis omnibus conabuntur abolere, quum per illud gratis liceat assequi salutem aeternam.
13 Hoc autem accidit vobis, ut et vestra probata sit constantia, et illorum intelligatur merito damnata malitia.
14 Vos atuem meo praesidio, vestraque innocentia freti, non est quod metuatis illorum tribunalia, nec quod sollicite meditemini apud vos, quomodo sitis acturi causam homines idiotae apud consessum magnatum aut Principes.
15 Nec est quod rhetorem, patronum, aut iureconsultum advocatum adhibeatis. Ego per meum Spiritum vobis adero patronus et advocatus invictus, qui vobis suppeditabit et linguam et sapientiam, cui nec resistere poterunt, nec contradicere omnes adversarii vestri, quantumvis crudeles aut diserti mundana sapientia.
16 Atque haec patiemini, non solum ab ignotis et alienis, verum etiam ab his, qui vobis propinqua congnatione arctisque necessitudinis vinculis iuncti sunt. Pater persequetur filium, fratres affligent fratrem, cognatus deferet cognatum, amicus in iux vocabit amicum.
17 Erunt autem ex vobis, quos odio mei sunt interfecturi. Tam atrox odium totus mundus concipiet in vos ob mei nominis professionem. Proinde quicquid in vos audebunt, hoc in meam contumeliam factum accipiam. Quare non est quod vos de vindicando cogitetis. Ego laedar, ego occidar in vobis. Meum erit et vobis consulere, et illorum ulcisci malitiam.
18 Quantumvis autem desaevierint in vos persequutionum humanarum procellae, non est quod metuatis, videlicet me protectore. Non enim committam, ut vel pilus capitis vestri pereat: tantum abest, ut sim vobis defuturus.
19 Ne respicite ad humana praesidia, copias, arma, machinas: sola tolerantia vestra defendetis vitam vestram. Non potest perire, qui ob mei nominis professionem occiditur. Non peribitis ante diem. Nec enim tantum permittam humanae violentiae. Ille vero vere servaverit animam suam, qui mea causa constanter mortem oppetierit.