Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 21
Verses 5-11
5 Iudaei vero praecipuam gloriam habebant in Templo Hierosolymitano, quod operosissime constructum, magnificisque donariis locupletatum, magna religione visebatur, non solum ab omnibus Iudaeis, verum etiam ab alienigenis. Iam autem venerat tempus, quum cessaret illius Templi religio cum suis victimis, ac Deo pararetur templum animi, Spiritui Sancto consecratum, in quo illi quotidie immolarentur victimae gratissimae: non pecudum, sed votorum et gratulationum. Purus enim animus cuiuslibet etiam pauperis sanctius ac magnificentius templum est Deo, quam sumtuosissimum illud Templum tot annis exstructum. Pudicitia, modestia, caritas, ornamenta sunt longe pretiosiora in oculis Dei, quam illa marmora, ebur, cedrus, aurum, argentum, gemmae, quibus superbiebant Sacerdotes et Pharisaei. Quum igitur quidam ostenderent Iesu Templi mirabilem structuram, quod lapidibus eximiis magnaque arte politis et sculptis substructum esset, quodque splendidis donariis ornatum, respondit: Parate Deo templum spirituale, quod nec vetustas exedat, nec tempestas deiiciat, nec ignis exurat, nec ulla vis hominum demoliatur.
6 Nam haec omnia, quae nunc miramini, tanquam Deo digna, futurum est ut funditus diruantur, adeo ut nec lapis fiat reliquus lapidi adhaerens, qui non destruatur.
7 Hoc audientes discipuli, ac vel ex hoc coniicientes imminere regnum coelorum, quod existimabant magna quadam rerum mutatione futurum, avidi cognoscere tempus, quando haec essent ventura, dicunt Domino: Praeceptor, ista, quae narras de Templo demoliendo, de subvertendis Hierosolymis, quo tempore fient, aut quo signo poterimus cognoscere, iam adesse tempus illud?
8 Iesus autem volens suos semper esse paratos ad omnes malorum incursus, ambiguis sermonibus suspendit illorum animos, commiscens multa de afflictionibus, quas essent perpessuri ob praedicationem Evangelii: de subversione ac miserabili clade urbis Hierosolymae: de fine mundi, cuius tempus voluit omnibus esse incognitum, ut semper sint parati. Discipuli de regno cogitabant, Dominus autem hoc eos scire mavult, quod magis ad illos pertinet, et a quorum commemoratione abhorrebat imbecillium animus. Malebant enim audire iucunda, quam salutaria. Regnum illud + (beatum) aliquando venturum est, et suo tempore venturum, eius rei curam magis expedit Deo committere. Nostrum est interim sic nos gerere, ne regno videamur indigni. Nec enim pervenitur ad regni gloriam, nisi per varias afflictiones; adversus has oportet armatos esse animos nostros. Ait itaque Iesus: Omnino venturus sum, ac proditurus maiestatem Evangelici regni. Sed videte ne seducamini, alium Christum pro me amplectentes. Venient enim ante tempus illud, quo venturus sum, multi qui sibi vindicabunt nomen meum, ac de se praedicabunt: Ego sum Christus. Tempus instat. Nolite talium verbis commoveri, et si quo vocabunt vos, nolite sequi.
9 Porro quum audieritis omnia commisceri seditionibus ac bellis, multi vaticinabuntur instare finem mundi. Vos autem huiusmodi terroribus nolite terreri, quasi iam instet dies supremus. Evenient quidem ista, sed non protinus ab illis finis mundi. Siquidem haec nihil aliud erunt, quam praeludia quaedam illius extremae calamitatis, quae malos perdet, bonos examinabit, purgabitque.
10 Ut corporis interituri signa sunt validi morbi, ex vitiosa temperatura qualitatum exorti: ita mundi finem praedicunt horrendi tumultus, quos homines ipsi sibi consciscunt, pravis cupiditatibus inducti (infecti). Horum perversitate concutietur ipsa rerum natura, veluti malitiam hominum detestata, et in scelerum vindictam insurgens. Magnis tumultibus insurget gens adversus gentem, regnum adversus regnum. Porro quum nihil sit calamitosius bello, tamen hanc pestem sibi conciliant, et accersunt homines ambitione, stultitia, avaritia, odiis, similibusque vitiosis affectibus.
11 Addet et ipsa natura graves terrae motus pluribus in locis, velut indignante mundo, quod homines tam impios ferre cogatur. Accedent et pestilentiae, suo contagio plurimos absumturae, velut ipso aere armato in vindictam malorum, qui in hoc datus est, ut salutari aura vitam conferat et alat omnibus. Accedet ex proventus inopia fames, veluti terra negante suam alimoniam filiis tam impiis adversus Deum, cui muta quoque famulantur elementa. Novis et insolitis tumultibus commovebitur mare, solitum et ipsum servire usibus hominum. Quin et coelum ipsum prodigia dabit, iram Dei testantia, Sole subito verso in tenebras, Luna in sanguinem, Cometis nova specie sese proferentibus, aliisque prodigiis novis et admirandis. Verum, ut corpus hominis non statim emoritur morbis ingentibus concussum, sed tamen morbi subinde recurrentes, declarant non procul abesse mortis diem. Ita quum huiusmodi malis frequenter concutietur mundus, significationem dabunt mundi iam senescentis, et ad ruinam tendentis.