Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 20
Verses 27-40
27 His submotis accedunt Sadducaei, qui falso nomine iustitiae sese venditabant: quemadmodum Pharisaei dicebantur ab eminentia, qua sibi videbantur longe praecellere caeteris. Habet autem illud Sadducaeorum secta peculiare, quod non credunt esse resurrectionem corporum, nec aliquid hominis exstare post mortem, nec ullos esse Angelos.
28 Hi Domino proponunt huiusmodi quaestionem: Magister, Moses huiusmodi legem tradidit nobis, si quis, uxore ducta, decesserit absque liberis, ut defuncti frater ducat mulierem viduam, et succedens in locum fratris, suscitet ex eadem posteritatem fratri suo.
29 Evenit igitur ut fuerint fratres septem, quorum primus duxit uxorem, ac deecssit absque liberis.
30 Huic natu proximus accepit uxorem relictam, ac decessit et ipse, non susceptis ex ea liberis.
31 Huic successit in coniugium tertius frater, secundum aetatis ordinem, qui et ipse decessit absque liberis. Atque, ut breviter diam, simili modo ducta est mulier ab omnibus usque ad septimum, nec quenquam illorum fecit patrem.
32 Tandem mortua est et mulier.
33 Proinde in resurrectione quis e septem fratribus sibi vindicabit eam uxorem? Nupsit enim mulier omnibus, Nec tamen potest esse communis omnium. Ex hac absurditate Sadducaei putabant posse refelli Pharisaeorum opinionem, qui contendebant animas superesse coroporibus, et corpora quoque mortuorum aliquando revictura.
34 Quoniam autem horum interrogatio plus habebat stultitiae, quam malitiae, Iesus non dedignatus est eos docere, dicens: Erratis, inquit, imaginantes talem esse rerum statum in futura vita, qualem in hac videtis. Filii huius seculi, in quo vicissitudo morientium ac nascentium est, necessario quaerunt uxores filiis suis, ac filias maritis elocant, nec etiam alia ratione propagari potest genus humanum. Proinde matrimonium inter eos, non est felicitatis, sed necessitatis.
35 Caeterum quibus contingit ea felicitas, ut digni habeantur resurrectione iustorum, et illo seculo, quod mortalitatem nescit, nec uxores accersent filiis suis, nec filias suas nuptum dabutn viris.
36 Quid enim erit opus nuptiis et coitu, posteaquam nemo iam moritur? Iam enim desierunt esse carnales, et huius corporis incommodis obnoxii, sed recepto iam immortali corpore, non aliter victuri sunt quam vivunt Angeli, inter quos ideo non sunt nuptiae, quia non est moriendi necessitas. Hic qui mortales ex mortalibus nascuntur, usu matrimonii prospiciunt posteritati. Caeterum illi, iam virtute Spiritus renati factique filii Dei viventis in aeternum, non desiderabunt matrimonium, quia nescient mortem, utpote iam per resurrectionem restituti ad vitam immortalem.
37 Quoniam autem in hoc propositum erat hoc problema a Sadducaeis, ut irriderent resurrectioenm mortuorum, quia non credebant animas a morte corporis esse superstites, dignatus est Dominus et hac de re docere rudes illorum animos ex auctoritate Scripturae, quam ipsi non improbabant quidem, sed parum attente legebant. Porro mortuos, inquit, posse resurgere, nec animas simul interire cum corporibus, ipse etiam* docet Moses, cuius auctoritatem quum in caeteris agnoscatis, hic non debetis reiicere. Siquidem ille litteris prodidit, sibi Deum hunc in modum loquutum fuisse de rubo, quem citra dispendium viderat flagrantem: Ego sum Deus Patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob.
38 Iam Abraham, Isaac, et Iacob sepulti erant: quod si iuxta vestram sententiam totus et irrecuperabiliter perit qui moritur, quomodo Deus se vocat Deum illorum qui non sunt? Quum enim Deus sit ipse vivens, imo vita ipsa: non convenit, ut se vocet Deum eorum, qui iam morte prorsus interierunt. Sed non interierunt, quorum potior pars superest, videlicet ea pars, qua vivimus. In caeteris animantibus mors interitus est: siquidem et corpus collabitur a vita destitutum, et anima, quae in illis nihil aliud est, quam harmonia qualitatum corporis, soluta temperatura, evanescit. In hominibus mors nihil aliud est, quam divulsio animae a corpore, sic, ut melior nostri pars maneat incorrupta, solum corpus ad tempus non interea, sed corrumpatur. Id autem in resurrectione restitui virtute divina, mirum vobis vieri non debet, quum quotidie videatis ex arido grano seminis in terram abiecti, atque inibi putrefacti, enasci novam ac vivam arborem, quae latebat in exiguo moruoque granulo iam sepulto. Proinde qui mortui sunt, vobis quidem mortui sunt, qui eos non potestis revocare in vitam: Deo autem vivunt omnes, etiam qui mortui sunt, cui in manu est, ubi volet divulsas animas suis quasque corporibus restituere.
39 Quum ad haec obticescerent Sadducaei, Scribae quidem approbarunt Iesu sermonem, quod hac de re inter Pharisaeos et Scribas conveniret adversus sectam Sadducaeorum. Sed ut rectior erat hac in parte Pharisaeorum et Scribarum opinio, quam Sadducaeorum, ita sceleratior erat animus. Minus enim est ibi malitiae, ubi plus est ruditatis.
40 Postquam ergo frutra tentatus esset a diversis Iudaeorum sectis, (nam et Pharisaeis responderat de maximo praecepto Legis) neque cuiquam quod tentarat successisset, nullus ausus est eum amplius quaestionibus lacessere.