Daily Gospel Meditation (11/23/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 19:41-44

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 19

Verses 41-44

41 Porro quum iam eo progressus esset Dominus Iesus, ut propius in prosepctu esset Hierosolyma, videns civitatem illam aedificiis magnificam ac splendidam, viris, opibus, ac religionis opinione florentem, superbam rebus praesentibus, ignorantia venturae calamitatis securam, misericordia motus, illachrimavit: ac verbis abruptis, veluti prae dolore singultiens, deploravit illius exitium, dicens in hanc sententiam:

42 Si tu quoque cognovisses, quemadmodum ego cognovi hunc tuum diem, quo tibi pax offertur, ac remissio pristinorum criminum, studeres amplecti quod offertur. Nimirum hic tuus dies est, quo provocaris ad resipiscentiam, et invitat te Dei bonitas ad poenitentiam, invitat autem extremo gradu benignitatis, ad quem nihil potest adiungi. Toties abs te spreta Dei clementia, novo quodam modo dignatur te invisere, ut saltem hac ratione mitescas.

43 Veniet alius dies, non tuus, sed Romanorum, et ultionis divinae, quo poenas dabis omnium scelerum tuorum, quae cumulare quam deplorare maluisti. Nunc autem nec diem tuum agnoscis, nec illum non tuum prospicis, quoniam uterque absconsus est ab oculis tuis, quos habes praesentis felicitatis temulentia caecutientes. Nec recordaris praeteritorum malorum, quae commisisti: nec prospicis futura, quae tibi imminent: nec agnoscis praesentem Dei erga te bonitatem, quam quoniam pertinacissime spernis, o civitas immedicabilis, et interfectrix eorum, qui tibi salutis nuntium adferunt: venient alienigenae adversum te, qui tibi adferent exitium. Aversaberis Messiam tuum, et Caesarem tibi Regem adscisces. Senties igitur tuos Reges, longe alio apparatu ad te venientes, quam nunc ad te venit Rex tuus, salutifer ac placidus. Non recipis qui venit daturus salutem, et recipere cogeris qui venient daturi perniciem. Venient enim Romani Principes, pro Regibus hostes, quos anteposueras tuoRegi, cum armatis copiis: ac primum circumsepient te vallo, ne qua pateat effugium: deinde viris ac machinis undique cingent te, ac prement obsidione arctissima: denique totam istam structuram tuam una cum Templo solo aequabunt.

44 Nec hoc contenti, filios tuos, quibus tu nunc superbis, ac vicissim addis animos tuo splendore, internecione concident: totamque istam tuam gloriam sic funditus tollent, ut nec lapidem relicturi sint lapidi cohaerentem, ne quod vestigium tui maneat, aut ne qua spes sit instaurandi tui. Erunt haec quidem miseranda, sed tuo merito accident: eo quod toties provocata, olim per Prophetas diversos, nunc etiam per Ioannem, ac Messiam tuum, obstinate spernas Dei misericordiam. Senties igitur tempus vindictae, quae tempus visitationis nosse nolueris. Poteras et ipsa amplecti salutem oblatam. Nunc saltem tuo exitio salutiferum exemplum praebebis aliis, ne simili modo spernant Dei bonitatem ad meliora provocantem.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!