Daily Gospel Meditation (11/22/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 19:11-28

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 19

Verses 11-13

11 Hoc sermone Iesus declarabat, posthac non esse gloriandum in observatione Legis, sed quicquid dotis obtigisset coelesti munificentia, id totum eo conferendum, ut quam plurimos homines pertrahamus ad salutem. Nam hoc lucro potissimum delectatur Deus, qui in hoc miserat Filium suum, ut universas orbis nationes gratis condonatis peccatis adiungeret sibi. Erant autem et inter discipulos, qui putabant, mox ut venisset Hierosolymam, cui iam coeperat esse vicinus, appariturum regnum coelorum, de quo toties meminerat, imaginantes regnum aliquod mundano simile, quum Christus sentiret de regno spiritus Evangelici, per quem opprimitur tyrannis peccatorum. Id autem regnum non constat copiis, armis, aut vi, sed fiducia erga Deum, sed beneficientia in proximum, sed clementia, sed sincera ac liberali dispensatione sermonis Evangelici.

12 Porro maiestatem huius regni, quae pios decorabit immortali gloria, impios aeternis suppliciis addicet, non statim esse proferendam, sed suo tempore nobis incognito prodendam. Interim illud omnibus modis agendum, ut quam quisque dotem habet, primum meminerit, esse pecuniam Domini, cui debemus omnia, et in huius lucrum erogandum bona fide quod accepimus: non quod ille ullius rei sit indigus, sed quod pro sua erga genus humanum caritate sitiat omnium salutem: magnoque sese lucro auctum existimet, si homo per hominem resipiscat a vitiis, et ad Evangelicae pietatis studium convertatur: ut habeat quod in utroque remuneretur, et eo qui iuvat beneficio, et eo qui adiutus est. Nec enim est quod hinc nobis vindicemus laudis, aut gratiae. Servi sumus omnes, operam debemus Domino. Sors tota illius est, cuius sumus et ipsi: tantum hoc pro sua cuique virili enitendum est, ut augeat rem Domini, de praemio relinquat arbitrium Domino, qui suo tempore promtam voluntatem nostram, ac fidelem conatum, largissime remunerabitur. Parabola sic habet: Homo quidam nobilis ac praepotens, profectus est in regionem longinquam, ut assereret sibi regnum, quod alius per tyrannidem occuparat, eoque peracto domum sese reciperet.

13 Sed is priusquam ingressus est iter, convocavit servos suos, quos habebat decem, ac tradidit illis minas decem, sic, ut inter omnes esset aequa sortis partitio, simulque mandavit illis: Hanc, inquit, pecuniam vobis trado, non ut prodigatis, aut servetis otiosam apud vos, sed ut negotiatione crescat, videlicet ut reversus, reperiam rem domi auctam. Hunc ad modum rebus domi ordinatis, profectus est.

Verses 14-25

14 Cives autem eius civitatis, cui praeerat, oderant eum. Itaque profecto illo, coeperunt agitare de rebus novandis, hoc molientes, ut dum alterum regnum asserit, ab eo, quod possidebat, excluderetur. Miserunt itaque legatos ad illum iam profecturum (profectum), qui referrent illi, cives esse huius animi, ut posthac nollent illum habere Regem, ne rediret unde profectus esset.

15 Accidit autem ut ille vindicato regno, cuius gratia profectus fuerat, rediret: ac protinus iussit vocari servos suos, quibus tradiderat sortem decem minarum, ut subductis rationibus, sciret quantum quisque fecisset lucri.

16 Prodiit primus, qui postulatus rationem, ait: Domine, mina tua crevit ad decem minas.

17 Cuius industriam ac fidem collaudans dominus, respondit. Euge serve bone, quoniam quum res meaae essent angustiores, in exigua pecunia declarasti te fidelem, et amantem erga dominum tuum, nunc rebus meis auctis, aequum est, ut particeps sis amplioris fortunae. Sume praefecturam decem civitatum.

18 Post hunc venit alter servus, qui postulatus rationem, ait: Domine, mina tua, quam mihi pro sorte dedisti, peperit tibi quinque minas.

19 Et huius industriam, tametsi inferiorem, collaudavit dominus: Pro modo, inquit, industriae tuae eesto et tu praefectus quinque civitatum.

20 Quum ad hunc modum caeteri quoque reddita ratione, pro suo quisque modulo donati essent dignitate, tandem venit servus unus omnium ignavissimus, pessimaeque fidei, qui domino exigenti rationem, respondit: Domine, en referam* tibi minam, quam mihi credideras. Eam hactenus habui repositam in sudario, quo tibi sicut erat, esset incolumis. Adeo non profudi, ut nec attigerim. Hoc malui quam venire in periculum, ne si male cessisset negotiatio, tecum mihi res esset.

21 Metuebam enim te, non ignarus quam sis homo austerus et lucri avidus, adeo, ut non solum nihil dones de tuo, verum etiam inde tollas, ubi nihil posuisti: et inde messem colligas, ubi non feceris sementem.

22 Dominus autem non tantum offensus ignavia servi, verum etiam quod culpam suam referret in mores Domini, commotus, ait: Servee piger, malae fidei, et insuper insimulator domini tui, in tuum ipsius caput protulisti sententiam. Noveras, ut ais, quod homo sim austerus, et lucri avidus, inde tollens ubi nihil deposui, inde metens ubi nihil seminavi:

23 Atqui hoc ipsum te debebat ad industriam excitare, ut meam pecuniam traderes mensariis. Venissem enim haud dubie, et eam simul cum usuris exegissem abs te, quod tibi in hoc credideram, ut per te cresceret.

24 Ad hanc heri vocem quum obmutuisset servus inutilis, dominus dixit caeteris servis adstantibus: Auferte ab illo minam, et date illi, qui habet decem minas.

25 Hoc admirantes servi, dixerunt: Domine, quid opus est huic addere? Satis beatus est: habet enim decem minas.

Verses 26-28

26 Tum dominus: Vestra nihil refert quid habeat, sic mihi visum est, et sic aequum est in hac ratione, ut quisquis industria fideli auxerit rem domini, huic mea benignitas adiiciat aliquid, ut magis etiam abundet. Contra, qui per ignaviam nihil lucris sibi paravit, huius egestati adeo non subveniet mea liberalitas, ut hoc ipsum etiam quod habet, sit auferendum. Mea sors erat, mihi debebatur lucrum, vestrum erat praestare debitam operam. Nunc et sortem vobis largior, et lucrum. Hactensu aenigmate DOminus Iesus docuit discipulos suos, ut in negotio praedicationis Evangelicae se quidque quam maxime fidelem ac industrium praeberet, praemium autem exspectarent in altero adventu Domini, quum iam apparebit potens ac sublimis, regno Ecclesiae iam vindicato ac tradito Patri. Primum enim Deus tantum in Iudaea notus, unius tantum civitatis Regulus esse videbatur, quum Diabolus impune regnaret in alieno, per diversas* orbis nationes. Cupiens autem sibi vindicare per Evangelii praedicationem, quod sibi Satanas per tyrannidem occuparat, reliquit Iudaeorum terram, ac profectus est in coelum: sed prius diligenter instructis discipulis ad munus Evangelicae negotiationis, quibus credidit Evangelici sermonis dispensationem, veluti sortem quandam, unde lucrum ingens per illos accresceret DOmino, talium lucrorum avidissimo. Attraherent ad regnum Evangelicum quoscunque possent, publicanos, meretrices, milites, Graecos, Romanos, Scythas, Gallos, Gothos, Sarmates. Hoc autem agerent usque ad redium Domini, qui rediturus est in fine huius mundi, distributurus cuique pro suis factis aeterna praemia. Non venturus est autem nisi prius subiecerit orbem imperio Evangelico, et in unam Ecclesiam coeant omnes totius orbis nationes. Verum dum haec molitur per suos discipulos, Iudaei, apud quos solus Deus hactenus regnare videbatur, propter cognitionem Legis ac religionis auctoritatem, cives illius, ex quibus et apud quos natus fuerat, quum in primis illum amare debuerint, et in vindicando regno adesse modis omnibus, non solum nullam opem addiderunt, verum etiam obstiterunt clamantes apud Praetorem: Non habemus Regem nisi Caesarem. Idem fecerunt et post, denuntiantes Apostolis caesis, ne posthac de nomine Iesu facerent mentionem. Mosen volebant Regem, Christum nolebant: oderant enim illum, quod adversaretur ipsorum pravis cupiditatibus. Videmus autem et hodie, quomodo natio Iudaeorum se subduxerit a regno Evangelico, quamque pertinacibus odiis conspirarit adversus eum, cui data est a Patre omnis potestas in coelo et in terra: Nolumus, inquiunt, hunc regnare super nos: et dum nolunt servire Christo, serviunt omnibus huius mundi tyrannis, serviunt Satanae tyranno saevissimo: quumque passim toto terrarum orbe videant Christianos gaudere libertate spiritus, ipsi mordicus etiamnum tenent literam insipidam, cui serviunt velut adscripti glebae. Sed his frustra reclamantibus vindicatur et confirmatur Ecclesiae regnum, in quo parando constabiliendoque qui fidelem navarint operam, pro modo fructus, quem attulerunt in vinea Domini, gloria et honore coronabuntur in regno coelesti.

27 Iudaeis autem pertinaciter incredulsi quid erit praemii? Et hoc explicuit Dominus in reliqua parte parabolae. Posteaquam enim sumsisset supplicium de servo malae fidei, adiecit: Quin et cives illos meos, genere cives, animo hostes, qui seditiosa legatione missa, deprecati sunt me REgem, adducite huc, ut occidantur in conspectu meo, mihique dent poenas rebellionis. Haec est mors aeterna, quae manet omnes, qui non obediunt Evangelio Filii Dei. Tunc enim merito experientur implacabliem, qui mansuetum et clementem pertinaciter contemserunt.

28 Haec loquutus Dominus, pergebat ire Hierosolymam, ubi peracturus erat illud eximium sacrificium pro salute generis humani, et e specula crucis velut avarus et ambitiosus Rex, omnia pertracturus ad se. Quanquam enim ubique multi fuerunt, et futuri sunt, qui clament factis ipsis: Nolumus hunc Regem super nos, tamen nulla est natio tam procul semota a Iudaeis, unde non plurimos pertrahat ad sese. Rursus igitur facto inculcat, quod prius designarat in Zachaeo, quod mox prolixiore parabola explicuit. Procurat interim illud Dominus, quod et ante saepe procuravit, ut liqueat omnibus, sese sponte volentem ac scientem pati, quicquid passurus erat, alioqui posse quicquid vellet.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!