Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 18
Verses 34-41
34 Nondum perspicere poterant arcana consilii divini, quoniam oculos mentis habebant multa adhuc caligine caecutientes. Sed mags etiam caligabant caeteri, qui minus erant Domino familiares. Fons autem salutis est cognitio Iesu. Cognoscere enim est videre. Lumen est fides, tenbrae sunt terrenae cupiditates. Et ecce casus, qui nobis ponat ob oculos, quomodo possimus cernere Iesum: et in uno caeco forma proponitur, quo pacto possit a multis tolli caecitas animi. Unus occurrebat corporeis oculis captus: sed quam multi sectabantur Iesum, uqi multo minus videbant animo, posteaquam et duodecim adhuc habebant oculos sic obductos ignorantiae tenebris, ut manifestum Domini sermonem non intelligerent. Accidit igitur ut quum Iesus iter faciens Hierosolymam, non procul esset ab Hiericho, caecus quidam sederet iuxta viam publicam mendicans.
36 Is quum ex strepitu vocum ac pedum deprehenderet magnam vim hominum praetereuntem, interrogabat, quid hoc esset eri: (ut est hoc genus eo curiosius, quod oculis careat)
37 Responsum est ei, quod Iesus Nazarenus transiret.
38 Ille protinus ex his, quae de Iesu audierat, concepta fiducia, clamabat, dicens: Iesu fili Davis, miserere mei. Addidit blandimentum improbitati, idque satis ex more mendicorum.
39 Porro turba, qua praecedebat Iesum, increpabat caecum, iubens eum obticescere, suspicans eum vulgarem eleemosynam petere, ac metuens, ne homo sordidus ac mendicus publicus, molestus esset Domino. Caecus autem, quo magis obstrepebat turba, tanto vehementius clamabat, eadem iterans: Iesu fili David, miserere mei. Quoniam non licebat videre Iesum, tanto magis intendebat vocem, nescius quantum abesset quem appellabat.
40 Iesus autem, qui semel atque iterum vociferantem dissimularat, ut evidentiorem redderet hominis fiduciam, tandem restitit, iussitque caecum adduci ad se, ut omnium oculos ad miraculi considerationem provocaret.
41 Quum autem venisset ad Iesum, Dominus interrogavit illum: Quid vis ut faciam tibi? Non ignorabat quid optaret caecus, sed mali confessionem exprimebat, ut evidentius esset miraculum. Solent enim fingere quidam caecitatem, quo plus accipiant: et fortassis erant complures in turba, qui nihil aliud sperare auderent quam stipem. Solet enim et Dominus, tametsi iuxta mundum pauper, ex his, quae donabantur ab amicis, aliquid elargiri pauperibus. Caecus autem magna cum fiducia dixit: Domine fac ut visum recipiam. Tribus verbis petit, quod ab homine praestari non poterat, nihil addubitans, quin illico posset, tanquam potentissimus, vellet, tanquam elementissimus.
Verses 42-43
42 Iesus autem illius expeditae respondens fiduciae, verbo reddidit oculos, dicens: Recipito visum. Fides tua te salvum fecit. Fide conspexerat Iesum, prius quam oculis corporis cerneret. Haec nimirum est, quae nihil non impetrat a clementissimo Domino: haec est, quae in mediis vitiorum tenebris, tamen procul compellat Iesum, ut misereatur. Obstrepit clamanti malorum conscientia, sed hoc acrius intendit vocem ardor fidei. Huiusmodi mendicos amat Dominus Iesus, et ideo differt nonnunquam quod petitur, ut plura promereatur qui mendicat. In tenebris altissimis versantur qui pro Deo colunt lapides ac ligna: quibus pecunia, quibus venter Deus est: qui serviunt ambitioni, qui libidini, qui furialibus bellis tumultuantur. Hi si nondum possunt accedere ad Iesum, quia videre non possunt, saltem ad strepitum toto orbe Iesu gloriam praedicantium interrogent: Quid est hoc rei? Ubi cognoverint praeterire Iesum, ne sinant elabi praesentem occasionem, sed miserabili clamore fatigent aures illius: et si malorum praeteritorum conscientia suadeat silentium, tanto instantius fidentis animi clamor pulset aures. Non est cuiquam surdus Iesus, qui petit cum fiducia, verbo dare potest quod petitur. Transit quidem, sed non praeteribit longius, si vocem intenderis. Felix autem mendicus, posteaquam ad ipsius vocem restitit Iesus. Quid miri, si ad vocem interpellantis resistit, qui ad ovem perditam tanto itinere venire dignatus est? Felicior autem caecus, postquam adducitur ad Iesum: iam enim saluti proximus est. Nec diu caecus esse potest, quisquis accesserit ad fontem omnis lucis. Non adspernatur mendicum Dominus ille fons omnis gloriae, et homo peccator fastidit proximum suum. Ubi coram veneris, ubi a te ipso recesseris, non est opus prolixa oratione, tantum dic quid velis, sed dic cum fiducia, non de tuis meritis, sed de illius virutte ac pari bonitate concepta, ac protinus redibit visus una cum salute.
43 Mox enim ut dixerat Iesus, Adspice, vidit, et ex mendico factus est Iesu sectator, ac praedicator divinae bonitatis. Quin et populus, conspecto tam insigni miraculo, tribuit laudem Deo.