Daily Gospel Meditation (11/2/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Ioannis 6:37-40

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 6

Verses 37-40

37 Nec tamen otiose miserit Pater hunc panem in mundum, etiamsi vos per incredulitatem eum fastidieritis. Non deerunt quibus hic panis vitam aeternam sit allaturus, etiamsi tota Iudaeorum natio Filium reiecerit: ob hoc ipsum et in Deum impia, quod Filium, quem ille ad totius orbis salutem misit, adspernetur. Pater enim meus non solum Iudaeorum, sed et omnium gentium Deus est. Ex me nihil habeo: quicquid autem mihi dederit, cuiuscunque gentis sit, hoc ad me per fidem veniet, etiamsi sit a Lege Mosaica alienum. Quisquis autem ad me venerit, eum non eiiciam foras: atque utinam omnes veniant.

38 Vult enim Pater, quantum in ipso est, omnes homines per fidem fieri salvos. Et in hoc ipsum descendi de coelo, non ut faciam quod ipse volo, velut dissentiens a Patre, sed quod vult Pater, qui misit me, a cuius voluntate mea voluntas non potest dissidere, quum sit eadem voluntas.

39 Haec est autem voluntas Patris qui misit me, ut quicquid ille mihi per fidem tradiderit, nihil ex eo depereat, me servante: ne quod Pater tradidit ad vitam, mundus rapiat ad mortem. Quod etiamsi corpus humanae naturae lege moritur, superest tamen melior hominis pars vivens anima: atque ut rursum totus homo vivat per me, vult et illud Pater,* ut corpus quoque defunctum vitae reddam in novissimo die.

40 Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit me, ut per Filium vitam aeternam largiatur omnibus: idque non per Legem Mosaicam, sed per fidem Evangelicam. Nihil agit Pater, nisi per Filium. Proinde qui non agnoscit Filium, is nec Patrem agnoscit: et qui resistit Filio, resistit et Patri. Pater est invisibilis, sed videtur in Filio. Quisquis igitur videt Filium, et agnoscit eum, et illius dictis credit, non patietur illum perire Filius: sed etiamsi mortuus fuerit corpore, ex voluntate Patris resuscitabit eum in novissimo die, ut iam totus et anima et corpore vivat una cum Filio, cui credidit. Hanc potestatem Pater didit Filio, ut mortuis etiam vitam restituat.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!