Daily Gospel Meditation (11/18/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 18:1-8

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 18

Verses 1-4

1 Quoniam autem imminente supremo mundi fine, gravissima persecutio coorietur adversus pios, adeo ut, si feri possit, etiam electi sint seducendi, quanquam nunquam non saevit malorum in bonos improbitas, Dominus Iesus docet suos, ut in malis non aliunde petant auxilium quam a Deo: nec ullam interim vindictam molientes, nec iniuriam iniuria repellentes. Quod si Deus non statim liberat ab afflictione, non tamen ideo desistendum a precatione. Audiet enim ille haud dubie preces suorum, quum erit tempestivum, ac dilatio cedet in bonum piorum, tantoque gravius opprimentur impii, quo magis sibi persuaserant, se impune facere, quod faciebant.

2 Hoc praeceptum Dominus tali prabola infixit animis suorum: Erat, inquit, Iudex quidam in civitate quadam, impius et impudens, qui nec Deum timebat, nec hominem ullum reverebatur. Impietas faciebat, ut non timeret Deum, potentia, ut non revereretur hominem

3 Erat autem in eadem civitate vidua quaedam, Quae quum opprimeretur ab adversario suo, adiit primarium illum Iudicem, penes quem erat summa potestas, et interpellavit illius auxilium adversus adversarii violentiam. In bona, inquit, causa opprimor opibus et gratia adversarii mei. Vidua sum ac destituta. Tu vindica ius meum adversus adversarii mei violentiam.

4 Ad hunc modum cum frequenter interpellaretur a vidua, tamen diu dissimulavit, nec voluit opitulari viduae, quum in hoc detur magna potestas quibusdam, ut adversus opulentos ac factiosos sublevent orphanos, pupillos, viduas ac tenues. Tandem quum illa non faceret finem appellandi, iudex coepit ita apud se cogitare: Quanquam nec Deum timeo, nec hominem revereor

Verses 5-8

5 Tamen quoniam haec vidua mihi molesta est sua improbitate, sublevabo illa a violentia adversarii, non quod illi bene velim, sed ne tandem redeat, ac totes spreta, convitiis suis notam aliquam inurat famae meae, qui quum summi Iudicis locum teneam in hac civitate, tamen oppressae viduae pertinaciter defuerim.

6 Narrata parabola subiecit Dominus: Auditis quid dicat Iudex impius et improbus? victus improbitate precum succurrit viduae:

7 Et Deus, qui iustissimus est ac misericors erga suos electos, interpellatus illorum nocturnis diurnisque precibus et clamoribus, obsurdescet, nec liberabit illos a violentia opprimentium, sed lento lenique animo patietur illos affligi impune?

8 Imo illud affirmo vobis, non patietur, sed aut convertet malorum animos, ut mutata voluntate desinant affligere, aut adimet nocendi potestatem, aut suos electos semel ab omnibus malis ereptos, transferet in reqiuem aeternam. Certe quum venerit ille dies supremus, iam nec Satanas, nec huius instrumenta homines mali, quicquam poterunt adversus illos, quos Deus selegit consortes regni sui. Quum enim ad summum increverit malorum impietas, tum Filius hominis subito veniet, et omnino citius opinione malorum. Sed quum veniet Filius hominis, an reperturus est fidem in terris? Tanta enim erit malorum et multitudo et improbitas, ut apud paucissimos sit superstes futura fides. Sed tamen apud quoscunque reperta fuerit illa constans in Deum fiducia, liberabuntur ultore Deo. Atque haec quidem parabola territabat illos, qui palam impii pios affligebant.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!