Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 17
Verses 20-25
20 Quoniam autem Iesus frequenter habebat in ore regnum Dei, Pharisaei, qui nondum intelligebant regnum Evangelicum esse regnum spirituale, sed aliud quoddam regnum somniabant, in quo gens Iudaica caeteris nationibus imperaret: adibant eum, et interrogabant, quando venturum esset regnum Dei. Iesus autem, quoties de supremo die fiebat mentio, ambigue respondere solitus ait: Regnum Dei non veniet more regni mundani, ut observari possit vel tempus, vel locus. Non enim est regnum corporum, sed animorum: neque constat visibilibus praesidiis, sed invisibilibus.
21 Proinde non dicetur vobis: Ecce hic, aut ecce illic. Quid enim opus est observare locum, quum regnum Dei sit intra vos? Cur exspectatis foris, quod habetis intus ac vobiscum circumfertur, si vultis? Cur exspectatis venturum, quod iam ades? Ubicunque est animus superior opibus, voluptatibus, honoribus huius mundi, vitae denique contemtor, ubicunque est animus fide robustus, caritate flagrans, afflatus Spiritu coelesti, ibi est regnum Dei. Superest, ut quod adest amplectamini, ne quum subito venerit ille dies, qui perficiet ac proferet regnum hoc, offendat vos imparatos.
22 Hoc quum nec discipuli satis intelligerent, qui somniabant et ipsi breve proferendum esse regnum Israeliticum, conversus ad illos, ita temperavit sermonem, ut illos ad diem supremum semper redderet paratos: et temporis inquisitionem adimeret: sed armaret potius ad tempestatem imminentem crucis: Veniet, inquit, omnino tempus, quum desiderabitis vel uno die frui conspectu Filii hominis, quem nunc plerique contemnunt praesentem, nec dabitur quod optatis.
23 Nec deerunt tamen, qui blandientes hominum cupiditati, conabuntur illum ostendere venientem, dicentes: Ecce hic, ecce illic: vos autem nolite fidem habere talibus Prophetis. SI dixerint, hic est apud nos, nolite ire. si dixerint, ecce illic est procul, nolite sectari. Ea credite, quae per sanctos Prophetas praedicta videtis impleri. Hoc unum Deus noluit hominibus patefieri, et ideo tempus praesciri noluit: quia sic expedit hominum saluti, quos vult in omne tempus esse paratos.
24 Proinde quemadmodum fulgur erumpens subito promicat ab una parte coeli usque ad adversam, prius quam venturum sentiatis: ita magna quidem cum gloria, sed inexspectatus, veniet Filius hominis in die, quem ipse solus novit, vobis autem incognitum esse vult.
25 Sed non ante proferet maiestatem suam, quam expleverit dispensationem humilitatis. Prius enim ostendenda est via ad claritatem regni coelestis, prius aperiendum est ostium regni coelorum, ut liceat ingredi. Alioqui parum feliciter veniret regnum Dei iis, qui se non huic praeparaverunt. Ergo prius quam se proferat maiestas, quam affectatis ante tempus, oportet Filium hominis multa pati, ac damnari a natione hac: ut quemadmodum flamma post fumum emicat, ita post ignominiam clarius sese proferat Dei gloria.