Daily Gospel Meditation (11/15/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 17:11-19

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 17

Verses 11-19

11 Accidit autem ut quum Dominus peteret Hierosolymam, iter faceret per Samariam et Galilaeam. Gaudet enim frequenter per occasionem attingere Samariam et Galilaeam, ut Hierosolymitis exprobret suam incredulitatem, qui Samaritanos peius abominarentur quam Ethnicos, et Galilaeos pro semipaganis haberent.

12 Quum autem ingrederetur viculum quendam, occurrerunt illi decem viri leprosi. Credas significatos homines haereticos, intus malis affectibus totos depravatos, foris variegata cute, veluti falsa veris permiscente doctrina insincera. Contagiosum et abominandum genus, et idcirco procul arcentur ab hominum commercio. Nullum tamen est mali genus, quod non sanet Iesus, modo veniatur in illius conspectum, modo prodatur illi morbus, et adsit fiducia.

13 Agnoverunt morbum suum, et ideo non accedunt propius, sed procul stantes, voce sublata acclamant Domino: Iesu praeceptor miserere nostri.

14 Audiit clamorem Iesus fiduciae testem, et advertit oculos. Felix clamor, qui facit attentum DOminum: felix intuitus, qui provocat misericordiam> iesus autem nihil aliud respondit, quam ut abirent, et ostenderent se Sacerdotibus: nam penes hos erat auctoritas discernendi leprosum a mundo. Parent illi, et abeunt, pleni bona fiducia. Atque inter eundum subito mundati sunt.

15 Erat par omnibus fiducia, sed dispar erat gratitudo. Solus enim Samaritanus ubi sensit se plane liberatum. a morbo, non clam habuit divinam erga se beneficentiam, sed illio reversus est ad Iesum, clara voce clarificans Deum:

16 Ac prostratus in faciem suam, accidit ad pedes Iesu adorans eum, et gratias agens.

Iesus autem non ignarus beneficium ad omnes decem pervenisse, sed taxare volens illorum ingratitudinem, qui tantum Dei beneficium suffurari studuerint, ait: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Non enim novit Dominus ingratos: et indignos ostendit accepto beneficio, qui non agunt gratia benemerito. Non patitur enim Deus celari sua beneficia.

18 Quum obticesceret Samaritanus, non solum gratus, verum etiam modestus, qui venerat suo functurus officio, non accusaturus alios: Iesus conversus ad circumstantes, ait: Ex decem nullus repertus est, qui rediret et glorificaret Deum, praeter hunc unum alienigenam. Atqui magis hoc decuit alios facere, qui quum Iudaei sint, iactant se Dei cultores. Et tamen ipsa re Samaritanus hic vicit illorum religionem.

19 Haec loquutus Dominus, appellavit Samaritanum humi prostratum: Surge, inquit, et abi, certus hoc meum beneficium tibi fore perpetuum, quod tua fiducia tibi impetravit.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!