Daily Gospel Meditation (11/14/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 17:7-10

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 17

Verses 7-10

7 Hoc documentum Iesus parabola addita infixit animis suorum: Quis vestrum est tam commodus Dominus, qui si servum habeat agricolam aut bubulcum, reverso ab agro protinus dicat: transi, accumbe:

8 Ac non potius ita loquatur: para quod coenem, ac praecinge te, et ministra mihi donec edero ac bibero, post haec tu sumes cibum ac potum? Et tamen servus ille bona fide suo functus est officio in agro.

9 Num ideo Dominus habet illi gratiam, quod fecerit imperata? Non opinor, sed poenam exacturus erat, nisi fecisset. Quamobrem? Non ob aliud, nisi quod servi sunt, et omnem operam debent hero suo, cuius sunt etiam ipsi. Laudem autem omnium, quae fiunt, sibi usurpat Dominus, qui ea facit, quicquid facit per eos, qui sine ipso nihil omnino boni possunt facere.

10 Sic et vos, ne vobis arrogetis gloriam benefactorum, tantum fidelem operam praestate. Et quum omnia feceritis, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. Haec enim modestia conservabit in vobis thesaurum fidei. Caetera relinquite Domino vestro. Nemo sibi vindicet honorem, nemo DOmini iudicium anticipet. Novit ille tempus, nec quenquam fraudabit suo praemio. Vos interim nihil aliud vos esse memineritis, quam servos operae debitores.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!