Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 25
Verses 1-13
1 Atque ut penitus infigeret animis suorum Iesus, non esse cessandum aut dormitandum in hac vita, sed assiduo cultu pietatis, et officiis in proximum, parandum viaticum in vitam futuram; nam in resurrectione, sero nos quaesituros, nisi dum tempus erat paraverimus, adiecit parabolam de decem virginibus, quae sumtis lampadibus suis, exierunt obviam sponso. 2,3 Sed ex iis quinque erant fatuae, quae sibi de oleo non prospexerant, in sponsi adventum suffecturo: quod sibi persuaserant non ita subito proditurum sponsum, quin spatium daretur alicunde comparandi olei. 4 Prudentes vero scientes incertum essse tempus, quando proditurus esset sponsus, ne possent imparatae opprimi, simul cum lapadibus et oleum secum extulerunt in vasculis, unde deficientes lampades instaurarent. 5 Quum igitur in longum differret exitum suum sponsus, dormitare coeperunt virgines omnes, ac tandem obdormierunt. 6 Nocte vero intempesta, subito clamor coortus est famulorum evocantium ad occursum: Ecce sponsus adest, prodite obviam illi. 7 Tunc expergefactae virgines omnes, adornabant lampades suas. 8 Porro fatuae, quum viderent subito abeundum medio noctis, nec haberent oleum, iam deficientibus lampadibus, rogaverent prudentes virgines, ut sibi de suo oleo nonnihil impartirent. 9 At illae responderunt: Veremur, ne quod habemus non sit futurum satis nobis et vobis. Abite potius ad eos qui vendunt oleum, et ab illis emite vobis. 10 Atque interea dum irent emtum, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, moxque clausa est ianua. 11 Tandem veniunt et fatuae virgines, pulsantque fores ac dicunt: Domine, Domine, aperi nobis. 12 Quibus sponsus respondit: Profecto non novi vos. 13 Vos igitur ad exemplum prudentium virginum, servi fidelis, ac providi patrisfamilias, vigilate, et in tempore vobis parate bonorum operum commeatum, quia nescitis diem et horam illius adventus: qui cum subito exstiterit, iam non erit amplius tempus benefaciendi: sed cuique ferendum erit praemium pro retro gestis.