Daily Gospel Meditation (11/10/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 16:1-8

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 16

Verses 1-3

1 Atque haec, quae hactenus dicta sunt, peculiariter tangebant Pharisaeos, indignantes quod Dominus Iesus, velut immemor suae dignitatis, publicanos et peccatores admitteret ad vitae consuetudinem. Mox versus* ad discipulos suos invitat eos ad uberiorem clementiam, ut non solum non obmurmurent bonitati divinae, verum etiam ipsi hanc modis omnibus imitentur: per omnem occasionem benefacere studentes proximo suo, sublevantes eum subsidio rerum corporalium, consolantes, exhortantes, docentes, admonentes, condonantes admissa: docens non perituram nobis benignitatem nostram, sed in futuram vitam reponi, quicquid hic impenditur proximo: hanc sententiam huiusmodi parabola proposuit: Homo quidam erat dives, qui rerum suarum dispensationem crediderat oeconomo suo: is delatus est apud Dominum, quod profusior, quam par esset, dissiparet bona ipsius.

2 Dominus igitur accito oeconomo, dixit illi: Cur isthuc rumoris audio de te? Redde rationem dispensationis tuae, posthac enim nolim te rerum mearum oeconomum.

3 Oeconomus autem ut intellexit brevi futurum ut amoveretur a dispensandi munere, callide sibi prospexit in brevi. Aliis sunt opes, aliis eruditio, aliis rerum usus, aliis aliae dotes. Quod autem habet quisque quo possit prodesse proximo, substantia divitis Domini est, quam oportet largiter in proximum erogare. Nullus enim est dominus earum quas habet dotium, sed dispensator duntaxat. Cito aufertur haec dispensatio, quoniam hic omnis vita brevis est, et post hanc vitam non est benemerendi facultas. Dissipat autem facultates Domini, quisquis suis affectibus impendit quod habet, nec inde proximum sublevat. Oeconomus igitur mox amovendus a dispensatione sua, suo cum animo consultat, dicens: Quid facturus sum, quandoquidem dominus aufert a me dispensandi facultatem? Nec est unde vivam. Nihil enim mihi collegi dum licuit. Superest, ut aut ad stipem diurnam fodiam in agro, aut publicitus mendicem. Ad fodiendum vires desunt, mendicare pudet.

Verses 4-8

4 Sed commodum venit in mentem, unde mihi subito prospiciam. Parabo mihi amicos ex facultatibus domini mei. Hi submotum ex officio dispensandi, memores meae erga se benignitatis, recipient me in domos suas.

5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? Ir respondit: Centum batos olei.

6 Tum oeconomus: Accipe cautionem tuam, ac cito sedens, pro centum scribe quinquaginta. Dominus praedives est, volo ut dimidium lucrifacias opera mea.

7 Eo peracto, dixit alteri: Tu vero quantum debes? Qui respondit: Centum coros tritici. Tum oeconomus: Accipe codicillos tuos, et scribe octoginta. Viginti coros non sentiet abductos dominus, tibi vero pauperi erunt usui. Ad eundem modum egit cum caeteris debitoribus.

8 Ea fraus si comperta fuisset illi diviti, non fuisset impune oeconomo: sed tamen Dominus Iesus ad exemplum beneficentiae laudavit apud discipulos suos oeconomi illius fraudulentum, sed tamen prudens consilium: et ad huius imitationem adhortatus est suos, taxans nostram socordiam, quod homines huic mundo servientes, in prospiciendo sibi de victu corporis providentiores sint et attentiores quam hi, qui abdicato mundo sectantur ea quae sunt aeterna, in prospiciendo sibi in vitam coelestem. Turpe est autem illos in suo genere sapere, ac providere, quum agatur de rebus levibus ac mox perituris: quum nos cessemus officiis in proximum conferendis, nobis parare praesidia vitae immortalis: quum ob incertum huius vitae terminum exspectare debeat quisque futurum, ut audiat a Domino, quod audiit oeconomus ille: Posthac non poteris dispensare.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!