Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 21
Verses 33-36
Verses 37-41
37 Tulit et hoc facinus paterfamilias, ac postremo, quo vinceret eos lenitate sua, misit ad illos filium suum, dicens apud se: QUanquam saevierunt in servos meos, tamen reverebuntur saltem filium meum, cum eum viderint adesse. 38 At agricolae, quo magis provocabantur ad resipiscentiam, hoc magis irritabantur ad saevitiam. Quum enim vidissent filium, adeo non sunt illum reveriti, ut mox inierint consilium de occidendo eo, dicentes: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et occupabimus haereditatem illius. 39 Moxque iniecerunt illi manus, et protractum extra vineam occiderunt. 40 Cum igitur, inquit, venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? 41 Respondent Pharisaei: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis, qui bona fide reddant locatori fructum temporibus suis. Sic illi decepti aenigmate ore proprio sese condemnant, pronuntiantes sese ob invincibilem animi pravitatem dignos esse supplicio, et merito gentes esse recipiendas ad Evangelii gratiam, meliore fide culturas vineam quam illi coluissent.
Verse 42
42 Sub haec Iesus subindicans, se quidem illorum perversitate damnatum ac reiectum, moriturum ignominiosa morte, caeterum resurrectione per virtutem Patris illustrandum per universum orbem, tantaque soliditate futurum, ut quisquis in ipsum impegerit, sibi sit exitium accersiturus: ad hoc indicandum quo minus offendat, adducit prophetiam e Psalmo: Nunquam ne, inquiens, legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factum est in caput anguli? A Domino factum est hoc, et est mirabile in oculis nostris. Significans eos aedificare synagogam, sed eiecto Christo, sine quo nullum esset firmum aedificium, sed tamen illum reiectum ab ipsis lapidem magno in pretio futurum in Ecclesia gentium. 43 Eoque subiecit Iesus: Ideo dico vobis, auferetur a vobis regnum Dei, quod oblatum spernitis, et dabitur alteri genti, quae dignos Evangelio fructus adferat.