Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 10
Verses 13-16
13 Vae tibi Chorozain, vae tibi Bethsaida, civitates Israeliticae.
14 Nam si in gentium urbibus, Tyro et Sidone, quas vos abominamini, prodita fuissent miracula, quae prodita sunt in vobis, iam olim resipuissent, et in cilicio ac cinere sedentes, agerent suorum peccatorum poenitentiam, quum vos interim erectis adversus Deum cervicibus, vobis ipsis placeatis.
15 Et tibi vae Capernaum, quae nunc opibus tumens, deliciis affluens, usque ad coelum videris exaltata, in illo die deiicieris usque ad inferos.
16 Quanquam estis humiles legati, tamen quoniam meo nomine venietis, et inaestimabile Dei donum annuntiabitis, non erit levis condemnatio spernentium. Qui vos audit, me audit, qui per vos loquor: contra qui vos spernit, me spernit. Porro qui me spernit, spernit eum, qui me misit. Nec enim ex me quicquam loquor, quod non acceperim a Patre, neque vos quicquam loquemini, quod ex me non didiceritis. Itaque ut mea doctrina Patris est, non mea: ita vestra praedicatio mea erit, non vestra. His sermonibus instructos Dominus Iesus emisit septuaginta discipulos, facturos sui periculum in Evangelii praedicatione.