Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 10

Verses 1-4
1 Post haec autem designavit Dominus Iesus e numero discipulorum et alios septuaginta, quemadmodum antea selegerat duodecim Apostolos: quos mittebat binos in omnem civitatem, in quam ipse decrevisset venire, quo sua praedicatione praepararent animos in adventum Domini: et hos instruxit ad munus Evangelicae praedicationis, quemadmodum prius instruxerat duodecim.
2 Reddidit autem causam, quare auxisset numerum praedicatorum: Messis, inquit, copiosa, operarii vero pauci. Rogate igitur Dominum messis, ut extrudat operarios in messem suam. Late spargitur Evangelii rumor, et plures accenduntur aviditate doctrinae coelestis. Parati sunt animi, tantum desunt qui colligant homines ultro properantes ad regnum coelorum. Ite igitur, meis unius praesidiis freti.
3 Frement potentes ac mali adversus doctrinam vestram, his vos nudos et inermes obiicio. Non enim mitto vos, ut quenquam laedatis, sed ut simplices, et innoxii studeatis omnibus prodesse.
4 Ne quaerite igitur humana praesidia, quibus vos adversus improborum violentiam armetis: ac ne de victu quidem sitis solliciti. Expediti ite ad negotium Evangelicum, neque sacculum, neque peram, neque calceamenta vobiscum portantes. Nusquam vobis deerit quod naturae necessitati satis sit.
Verses 5-8
5 Ac ne de tecto quidem sitis solliciti, erunt qui vos excipient, tantum praestate vos puros, et incorruptos ministros Evangelicae praedicationis. In quamcunque domum introieritis, primum precemini pacem toti familiae.
6 Quod si ibi fuerit filius pacis, hoc est, homo mitis, avidusque mansuetae doctrinae, proderit illi vestra precatio, et amplectetur hospitem bene ominantem: sin minus, ne poeniteat bene precatos fuisse. Non enim vobis peribit merces oblati officii.
7 Nec est quod a quoquam supplices rogetis hospitium, aut impudenter cuiquam vos ingeratis. Res enim tanta nec est obtrudenda invitis, nec ulli tamen non offerenda. Qui vero libenter ac promte vos receperit, apud illum manete, non affectantes vitae delicias, sed pro necessitate corporis edentes ac bibentes quae apud illos fuerint. AEquum est enim , ut qui laborat in Evangelico negotio, vivat ex eorum liberalitate, quibus laborat, si non aliunde suppetat, unde vivat. Illud item cavendum, ne ex aliis aedibus in alias demigretis, quasi fastidito priori hospitio, lautius et instructius quaeratis. Sit vobis satis quodcunque primum obtigerit.
8 Quod si continget vos ingredi civitates, si vos exceperint cives, edite et bibite sine delectu, nulloque fastidio, quicquid vobis apponitur.

Verses 9-12
9 Quoque gratiores sitis hospites, maioreque cum fide praedicetis regnum Dei, sanate aegrotos eius civitatis, restituite debiles et mancos, liberate daemoniacos: atque haec omnia gratis ac promte facite, neminem reiicientes, neque pauperem, neque divitem. Ac tum dicite illis: Videtis argumenta virtutis divinae: praeparate animos vestros ad innocentiae studium. Iam enim adventat ad vos regnum Dei: Pelluntur morbi corporum, mox profligabuntur et animorum morbi, peccata.
10 Quod si quam civitatem fueritis ingressi, in quam nemo sit qui vos recipiat, nolite illic supplices ambire hospitium, sed prodite in plateas eorum, atque ibi publice, palamque dicite:
11 Gratis obtulimus vobis nuntium aeternae salutis: quoniam autem spernitis officium nostrum, nihil volumus a vobis beneficii. Ecce etiam pulverem, qui adhaesit pedibus nostris, extergimus in vos, testimonium a nobis oblati, et a vobis spreti felicissimi nuntii, qui nolentibus ingeri non debet. Illud tamen scitote, quod sive receperitis, sive non receperitis, in proximo est vobis regnum Dei: Si receperitis, veniet vestro bono: sin minus, veniet vestro malo.
12 Hac vindicta vos eritis contenti, sicubi spreverint vos. Veniet illis ultio suo tempore. Nam illud affirmo vobis, quod in illo die supremi iudicii, mitius agetur cum Sodomis quam cum illa civitate, quae tantam Dei benignitatem gratis oblatam spreverit. Omnes mirantur severam Dei vindictam in Sodomos, sed hoc illos sublevat, quod non fuerint tot modis provocati ad resipiscentiam. Et Iudaei sibi placentes exsecrantur illorum memoriam, quos ira Dei horrendo exemplo funditus sustulit: sed horribilior vindicta manet ipsos, si tot beneficiis, tot miraculis provocati, neglexerint ac spreverint Dei bonitatem.
