Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 9
Verses 57-62
57 Rursus accidit inter eundum, ut quidam ultro diceret Iesu: Sequar te, quocunque ieris.
58 Iesus autem volens ostendere, non esse admittendos ad consoritum Evangelicae functionis, qui non adferrent animos ei negotio pares, satius enim esse, non suscipere negotium, quam a suscepto deficere, dixit illi: Vulpes habent suas latebras, in terra, ac coeli volucres habent suos nidos in arboribus, Filius autem hominis non habet ubi reclinet caput suum. Non est igitur idoneus sectator huius, qui quicquam habet in hoc mundo, quo semet oblectet, aut in quo conquiescat. Omnibus renuntiet oportet, qui me sequi volet.
59 Rursus ubi conspexi alterum quendam, dixit illi: Sequere me. Ille autem respondit: Domine, permitte mihi, ut prius sepeliam patrem meum.
60 Iesus autem subindicans, omnibus officiis carnalibus praeponendum esse negoitum salutis, ait illi: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Hac imagine Dominus illorum excusationem exclusit, qui praetextu pietatis humanae differunt curam ac studium salutis aeternae.
61 His deteriores sunt qui causatione rerum domesticarum prorogant, et recrastinant salutis negotium, quod ad primam statim occasionem peragendum est. Occurrit enim alius, qui iussus sequi respondit: Sequar te Domine, tantum illud permitte mihi, ut dicam vale domesticis meis.
62 Tum Iesus: Quisquis semel admoverit manum aratro, ac deinde respexerit, non est aptus regno Dei. Summum et arduum est hoc negotium, quod qui semel aggressus sit, eum oportet perpetuo studio progredi ad perfectiora, nec deflectere animum ad curas sordidas rerum fluxarum.