Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 13
Verses 18-21
18 Iesus autem indicare volens omnem illam inanem Pharisaeorum ostentationem, quae magnificam habebat sanctimoniae speciem, brevi evanituram, contra, vim Evangelicam ex humillimis initiis profecturam in tantam amplitudinem, ut totum orbem ad se pertrahat, idque per mortem, per Apostolos humiles et idiotas, proposuit duas parabolas eiusdem sententiae: Videtis, inquit, regnum Synagogae pugnare cum regno Dei. Evincet tamen id quod potentius est. Itaque velut afflatus novo spiritu Dominus, quo redderet attnetiorem multitudinem, dixit: Cui rei dicam esse simile regnum Dei, aut cui comparabo illud, ut ex re nulli vestrum non notissima intelligatis quale sit?
19 Quumque iam ones exspectarent magnificam aliquam similitudinem, de Sole, aut fulmine sumtam, maluit a contemtissimo legumine ducere parabolam. Simile est, inquit, grano sinapis, quod quam diu est integrum, ut minutissimum est, ita vilissimum est, nec colere, nec odore, blandiens oculis, et si quid habet vigoris, intus habet. Hoc homo quidam prudens nactus non contemsit, sed sevit in horto suo. Enatum est autem illud contemtissimum semen, et excrevit in arborem ingentem, adeo ut in ramis eius etiam aves nidularentur, pro uno granulo multa millia producens. Sic regnum Dei quum maxime videbitur exstinctum, tum sese latissime proferet.
21 Rursus autem cui rei simile dicam regnum Dei?
21 Simile est exiguae massulae fermenti, quod prudens mulier abdidit in farina conspersae tribus mensuris, atque ibi reliquit veluti sepultum, donec paulatim fermenti vis afficeret totam illam quamvis multam farinam: sic humilis doctirna Evangelii quondam occupabit universas orbis nationes.