Daily Gospel Meditation (10/30/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 13:10-17

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 13

Verses 10-13

10 Et ecce mox exemplum fici sterilis, ut quod parabolae typus delinearat, res ipsa subiiceret oculis. Ceremoniarum legalium observatio veluti folia erant Synagogae, quae videbantur ceu polliceri dulcissimum ac Deo gratissimum fructum verae pietatis et caritatis erga proximum, quum non solum nihil huiusmodi produxerit, verum etiam amarosfructus ediderit invidiae, odii, obtrectationis, blasphemiae, homicidii.

11 Iesus enim quum ex more suo doceret sabbatis, aderat ibi in Synagoga mulier quaedam, cui decem et octo annis res fuerat cum morbo immedicabili miseroque. Erat enim adeo contracto corpore, ut non posset erigere caput, nec adspicere sursum. Ecc materiam exserendi fructus boni, nisi ficus omnino sterilis fuisset. Mulier haec imaginem gerebat gentium, et eorum qui palam impii et scelerati calamitatem suam prae se ferebant, toti defixi rebus terrenis, de rebus aeternis ac coelestibus ne cogitantes quidem. Contra Iudaeus erectus stabat in vinea Domini, quae est Synagoga, verbis Legis ac ceremoniis corporalibus ceu frondibus ornatus: qui nihil aliud novit, quam invidere et calumniari.

12 Dominus autem primum clementissimis illis oculis suis intuitus est mulierem. Iam hoc ipsum mox sequuturae salutis omen est. Nec hoc contentus, ultro vocavit ad se. Felix quemcunque accersierit ad se Iesus, et felix qui audit vocantem. Venit mulier, plena bonae spei. Morbus diutinus erat et immedicabilis, sed nulla est tanta impietas, aut iniquitas, quae per Evangelicam fidem aboleatur. Videamus igitur fructum bonae arboris, quem in Synagoga desiderabat Iesus. Mulier, inquit, liberata es ab aegritudine tua.

13 NOn dedingatur eam sui sacri corporis contactu. Imposuit illi manus, ac protinus erecta est, et agnoscens coeleste beneficium glorificat Deum: ita subito mutata gentium Ecclesia relictis simulacris, relicto studio pecuniae, relictis foedissimis cupiditatibus, quibus dius sic fuerat alligata, ut nec adspirare posset ad cognitionem rerum coelestium, coepit laudare clementiam divinam, cuius gratuito beneficio semel liberata esset ab universis vitiis suis, quibus obnoxia misere servierat Satanae.

Verses 14-17

14 * Iam ex adverso mihi considera malae arboris malum fructum. Quum id vidisset Archisynagogus, videlicet ficus illa sterilis, ac foliis tantum Legis sese venditans oculis hominum, indignans quod Iesus sabbato sanasset mulierem, veluti rem magnam docturus, vertit se ad concionem. Nunc audi vocem vere Pharisaicam, et ex hac totam illorum doctrinam aestima. Homo pius, timens ne populus exemplo Iesu prolaberetur in impietatem, consulit illius saluti, dicens magna cum auctoritate: Sex dies sunt, in quibus fas est opus facere. Proinde si quis sanari cupis, veniat illis diebus. Sabbatum autem violare nefas est.

15 Hanc tam stolidam vocem non tulit clementissimus Dominus, qui sabbatum non in hoc condiderat, ut a iuvando proximo cessaretur, sed a malefactis esset perpetua quies, quam illa sabbatorum otia figurabant. Quoniam autem haec vox Archisynagogi ex omnium Pharisaeorum, Scribarum ac Legis peritorum sententia proferebatur, per unum respondit omnibus: Hypocritae, inquiens, qui neglecta vi Legis, corticem duntaxat urgetis, ac speciem iustitae prae vobis geritis, quum procul absitis a vera pietate, videte, quam hic satis iniqui iudices: Quis vestrum est, cui sabbati religio obsistat, qo minus a praesepe solvat bovem suum, aut asinum, adaquaturus illum?

16 Si iudicatis non violari sabbatum ob beneficium, quod muto iumento impenditur: mihi veluti facinus atrox impingitis, quod hanc Abrahae filiam germanam, videlicet parentem sinceritate fidei referentem, sanarim sabbato? Vobis tanti est privatum commodum, ut non sit religio solvere lorum asino, ne siti pereat sabbato: et indignamini, quod hanc vestrae gentis mulierem, quam Satanas decem et octo annis habuit adstrictam, solverim sabbato? Si opus interdicitur sabbato, uter plus operis facit, qui solvit asinum et ducit ad aquam, an ego qui solo verbo, et contactu sanavi totam mulierem? Siecino* mitiores estis in bovem, aut asinum, quem in sororem aut fratrem? Et sic Legem observatis, ut eius superstitione negligatis id, quod totius Legis est caput?

17 Hic sermo Iesu quoniam perspicuam habebat veritatem, et ad sensum etiam communem humanae naturae consentaneam, pudorem incussit obtrectatoribus illis. Dolebant enim aliquid suae gloriae decedere apud multitudinem, apud quam eatenus sese venditarant.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!