Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 9
Verses 51-56
51 Accidit autem, ut quum instaret tempus, quo Iesus relictis terris recipiendus erat in coelum, Dominus ingressus esset iter, ipso vultu prae se ferens, quod iret Hierosolymam, velut occursurus ad mortis occasionem.
52 Praemisit itaque nuntios ex Apostolis aliquot, ut in civitate quadam Samaritanorum, qua erat iter, pararent sibi hospitium.
53 Ut autem venerunt, cives occluserant eis portas civitatis, eo quod ex ipso habitu, vultuque coniectarent, quod peterent Hierosolymam. Samaritani vero, quoniam adorabant in monte, oderant et abominabantur omnes, qui religionis causa peterent Hierosolymam.
54 Iacobus autem et Ioannes, qui missi fuerant, ubi viderunt inhumanitatem civium, qui moenibus etiam excluderent, commoti duxerunt Domino: Domine vis, ut iubeamus ignem e coelo descendere, quemadmodum fecit Elias, qui consumat istos?
55 Iesus autem ut ostenderet, quantam oporteat esse mansuetudinem Evangelici doctoris, increpatione coercuit illorum iracundiam, dicens: Nolite vobis Eliae factum in exemplum vocare. Ille spiritu ducuts, eius temporis perdidit impios. Vos autem nondum intelligitis, cuius spiritus vos esse oporteat. Mansuetior est Evangelicus ille spiritus.
56 Erit olim vindictae tempus, interim Filius hominis venit, non ut perdat animas, sed ut servet. Qui nunc excludunt, fortassis in posterum recipient. Servandi sunt igitur, ut sint qui possint resipiscere. Et eo oppido relicto diverterunt in aliud oppidulum. Hoc sermone Iesus exemit ex animis illorum omnem vindictae cupiditatem: docuitque lenitatem erga eos qui primum excluderent doctrinam Evangelicam, quod hos satis esset ad temptus relinquere, donec per occasionem converterentur ad mentem meliorem.